Obrazy na stronie
PDF
ePub

SATIRA VI.

Hoc erat in votis: modus agri non ita magnus,
Hortus ubi, et tecto vicinus jugis aquæ fons,

Et paulùm silvæ super his foret. Auctiùs atque
Di meliùs fecere: bene est. Nihil amplius oro,
Maia nate, nisi ut propria hæc mihi munera faxis.
Si neque majorem feci ratione malâ rem,
Nec sum facturus vitio culpâve minorem;
Si veneror stultus nihil horum: O si angulus ille
Proximus accedat, qui nunc denormat agellum!
O si urnam argenti fors quæ mihi monstret, ut illi,
Thesauro invento, qui mercenarius agrum
Illum ipsum mercatus aravit, dives amico

Hercule! siquod adest gratum juvat: hâc prece te oro,
Pingue pecus domino facias, et cetera, præter
Ingenium; utque soles, custos mihi maximus adsis.
Ergo, ubi me in montes et in arcem ex urbe removi,
Quid priùs illustrem satiris, musâque pedestri?
Nec mala me ambitio perdit, nec plumbeus Auster,
Autumnusque gravis, Libitinæ quæstus acerbæ.
Matutine pater, seu Jane libentiùs audis,

Unde homines operum primos vitæque labores
Instituunt, sic Dîs placitum, tu carminis esto
Principium. Romæ sponsorem me rapis. - - Eia!
Ne prior officio quisquam respondeat, urge:
Sive Aquilo radit terras, seu bruma nivalem
Interiore diem gyro trahit, ire necesse est.
Postmodo, quod mî obsit, clarè certùmque locuto,
Luctandum in turbâ ; facienda injuria tardis. -
Quid vis, insane? et quas res agis? improbus urget
Iratis precibus; tu pulses omne quod obstat,
Ad Mæcenatem memori si mente recurras.—

Hoc juvat et melli est, non mentiar. At, simul atras
Ventum est Esquilias, aliena negotia centum
Per caput et circa saliunt latus. Ante secundam
Roscius orabat sibi adesses ad Puteal cras.
De re communi scribæ magnâ atque novâ te
Orabant hodie meminisses, Quinte, reverti:
Imprimat his cura Mæcenas signa tabellis.
Dixeris, Experiar: Si vis, potes, addit et instat.
Septimus octavo propior jam fugerit annus,
Ex quo Mæcenas me cœpit habere suorum
In numero, duntaxat ad hoc, quem tollere rhedâ
Vellet, iter faciens, et cui concredere nugas
Hoc genus: Hora quota est! Thrax est Gallina Syro par?
Matutina parum cautos jam frigora mordent:
Et quæ rimosâ bene deponuntur in aure.
Per totum hoc tempus subjectior in diem et horam
Invidiæ. Noster ludos spectaverat unâ;

Luserat in campo; Fortunæ filius; omnes.
Frigidus a Rostris manat per compita rumor:
Quicumque obvius est me consulit:- O bone, nam te
Scire, Deos quoniam propius contingis, oportet:
Num quid de Dacis audisti?. Nil equidem. — Ut tu
Semper eris derisor! - At omnes Di exagitent me,
Si quidquam. Quid? militibus promissa Triquetra
Prædia Cæsar, an est Italâ tellure daturus?

Jurantem me scire nihil mirantur, ut unum

Scilicet egregii mortalem altique silentî.

Perditur hæc inter misero lux, non sine votis:

O rus, quando ego te aspiciam? quandoque licebit,
Nunc veterum libris, nunc somno et inertibus horis,
Ducere sollicitæ jucunda oblivia vitæ ?

O quando faba, Pythagoræ cognata, simulque
Uncta satis pingui ponentur oluscula lardo?
O noctes cœnæque Deûm, quibus ipse meique
Ante Larem proprium vescor, vernasque procaces
Pasco libatis dapibus! Prout cuique libido est,

[ocr errors]

Siccat inæquales calices conviva, solutus
Legibus insanis: seu quis capit acria fortis
Pocula, seu modicis uvescit lætiùs. Ergo
Sermo oritur, non de villis domibusve alienis,
Nec malè necne Lepos saltet: sed, quod magis ad nos
Pertinet et nescire malum est, agitamus: utrumne
Divitiis homines, an sint virtute beati;

Quidve ad amicitias, usus rectumne,

trahat nos;

Et, quæ sit natura boni; summumque quid ejus.
Cervius hæc inter vicinus garrit aniles

-

Ex re fabellas. Nam si quis laudat Arellî
Sollicitas ignarus opes, sic incipit: - Olim
Rusticus urbanum murem mus paupere fertur
Accepisse cavo, veterem vetus hospes amicum;
Asper et attentus quæsitis, ut tamen arctum
Solveret hospitiis animum. Quid multa? neque ille
Sepositi ciceris, nec longæ invidit avenæ :
Aridum et ore ferens acinum, semesaque lardi
Frusta dedit, cupiens variâ fastidia cœnâ
Vincere tangentis malè singula dente superbo:
Quum pater ipse domûs paleâ porrectus in hornâ
Esset ador loliumque, dapis meliora relinquens.
Tandem urbanus ad hunc, Quid te juvat, inquit,
amice,

Prærupti nemoris patientem vivere dorso?

Vis tu homines urbemque feris præponere silvis?
Carpe viam, mihi crede, comes, terrestria quando
Mortales animas vivunt sortita, neque ulla est
Aut magno aut parvo lethi fuga : quo, bone, circa,
Dum licet, in rebus jucundis vive beatus;
Vive memor quàm sis ævi brevis. Hæc ubi dicta
Agrestem pepulere, domo levis exilit : inde
Ambo propositum peragunt iter, urbis aventes
Moenia nocturni subrepere. Jamque tenebat
Nox medium cœli spatium, quum ponit uterque
In locuplete domo vestigia; rubro ubi cocco

Tincta super lectos canderet vestis eburnos,
Multaque de magnâ superessent fercula cœnâ,
Quæ procul extructis inerant hesterna canistris.
Ergo ubi purpureâ porrectum in veste locavit
Agrestem, veluti succinctus cursitat hospes,
Continuatque dapes; nec non vernaliter ipsis
Fungitur officiis, prælambens omne quod adfert.
Ille cubans gaudet mutatâ sorte, bonisque
Rebus agit lætum convivam; quum subitò ingens
Valvarum strepitus lectis excussit utrumque.
Currere per totum pavidi conclave; magisque
Exanimes trepidare, simul domus alta Molossis
Personuit canibus. Tum rusticus, Haud mihi vitâ
Est opus hâc, ait; et valeas : me silva cavusque
Tutus ab insidiis tenui solabitur ervo.

JAMDUD

SATIRA VII.

DAVUS.

AM DU DU M ausculto; et, cupiens tibi dicere servus

Pauca,

reformido.

HORATIUS.

Davusne ?

Ita, Davus, amicum

DAVUS.

Mancipium domino, et frugi, quod sit satis, hoc est,

Ut vitale putes.

HORATIUS.

Age, libertate Decembri,

Quando ita majores voluerunt, utere; narra.

DAVUS.

Pars hominum vitiis gaudet constanter, et urget Propositum: pars multa natat, modò recta capessens, Interdum pravis obnoxia. Sæpè notatus

Cum tribus annellis, modò lævâ Priscus inani,
Vixit inæqualis, clavum ut mutaret in horas;
Aedibus ex magnis subitò se conderet, unde
Mundior exiret vix libertinus honestè.

Jam machus Romæ, jam mallet doctor Athenis
Vivere, Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis.
Scurra Volanerius, postquam illi justa chiragra
Contudit articulos, qui pro se tolleret atque
Mitteret in phimum talos, mercede diurnà
Conductum pavit: quantò constantior idem
In vitiis, tantò leviùs miser, ac prior illo
Qui jam contento, jam laxo, fune laborat.

HORATIUS.

Non dices hodie quorsum hæc tam putida tendant, Furcifer?

DAVUS.

Ad te, inquam.

HORATIUS.

Quo pacto, pessime?

DAVUS.

Laudas

Fortunam et mores antiquæ plebis ; et idem,
Si quis ad illa Deus subitò te agat, usque recuses;
Aut quia non sentis quod clamas rectius esse,
Aut quia non firmus rectum defendis, et hæres,
Nequidquam cœno cupiens evellere plantam.
Romæ rus optas; absentem rusticus urbem

Tollis ad astra levis. Si nusquam es fortè vocatus
Ad cœnam, laudas securum olus: ac, velut usquam
Vinctus eas,
ita te felicem dicis, amasque,
Quòd nusquam tibi sit potandum. Jusserit ad se
Mæcenas serum sub lumina prima venire
Convivam: Nemon' oleum feret ociùs? ecquis
Audit ? cum magno blateras clamore, furisque.
Milvius et scurræ, tibi non referenda precati,
Discedunt. Etenim fateor me, dixerit ille,

« PoprzedniaDalej »