Obrazy na stronie
PDF
ePub

occupationes et excubias quibus universos Ravenna distringit, mei cura non ponitur. Reddo ergo effusissimæ salutationis officia, sperans at præsentiam meam apud dominos meos amantis vestri, pro dignatione qua credentem fovetis, faciatis optabilem.

viter fert circa caritatem negligentiam, qui parentis A meam litterarii sermonis visitatis affatu et inter silentium liber accusat. Poteris errata corrigere, si præsentia non vales, scriptione multiplici. Salutis ergo gratiam præsentans, quæso, ut mei memineris, qui preces tuas circa communem filium et vota præcessi. Ante enim quid debuissem consideravi, quam quid velles agnoscerem. Tu Deum religione placa, et precum circa nos assiduitate compone: qui intentionem meam in ejus profectum et cordis secreta respiciat, ut quod ego labore polliceor, ille præstet auxilio.

EPISTOLA XVI.

ENNODIUS FAUSTO.

Par quidem fuerat sublimi viro Pamfronio commeante ministerium paginæ ad vivi sermonis officia transferri nec illum epistolari fasce onerari, quem non tam verba mea contigit nosse, quam studia. Sed ejus in his officiis manus dantur imperio. Postulat adjutricem paginam latentium scrutator animorum : et ideo ne quid apud eum nostri deesse contingat obsequii, scripta concessi, et si commendationi non necessaria, præceptis ejus accommoda. Quibus enim sermonibus prosequendus est, cui totum magnitudinis vestræ licet sperare de gratia? Ita eveniet, ut angustiora sint supplicantis verba, quam merita perlatoris. Quid enim præstes juvaminis illi, pro quo quantumvis poposceris, plus meretur! Ergo ad styli exercitium junguntur hæc, non ad beneficium commeantis. Juvat animum sub quavis occasione vestri meminisse, licet nominato scriptione nihil tribuam. Ecce tamen quia jussus sum, illa quæ præstantur extraneis, insinuationis dicta subjungo, Juvate vos peculiariter expetentem, fiduciam ejus dignatione roborantes quidquid spe præcipit, inveniat : ut si meritorum suorum angustus æstimator est, ad me referat quidquid fuerit consecutus. Obsequium salutationis impendens supplico, ut crebris me relevandum ducatis affatibus; cui inter moeroris sarcinas nullum, præter oris vestri solatia, potest esse subsidium.

EPISTOLA XVII. 'ENNODIUS 1

CONSTANTIO.

Nemo peritiam pomposa elocutione condemnat; nec spernendum cum pudore dicit esse quod sequitur. Sui impugnator est, quisquis elucubratis sermonibus linguæ cultum prædicat abjurari. Ego tamen in epistolis magnitudinis vestræ diligentiam semper, non verba pensavi: nec adjutricem malitiæ facundiam majus pretium habere censui quam simplicitatem, quæ infucata fronte secretum mentis enuntiat. Hoc in sanctis hominibus et amavi semper et colui. Ago nunc atque habeo gratias, quod parvitatem

1 Constantio] Virum illustrem appellat lib. IV, epist. 13. Et patria Mediolanum, et eloquentiæ pietatisque laus quæ Constantio huic tribuitur, epitaphii admonent Constantii togati Mediolanensis, quod non abhorret ab ævo, nec a stylo Ennodiano. Quare hoc loco subjiciam, ut legitur in monimentis sacris veterum inscriptionum.

Igenii legumque potens Constantius atra

B

C

D

EPISTOLA XVIII.

ENNODIUS JOANNI.

Probabiles causas habeo, quibus unanimitatem vestram styli mei morsu, quamvis rubigine sordentis, incessam quas, cum sis abundans naturæ bonis et ingenii facultatibus locuples, purgare non possis. Ego unquam credidi ad alium reditus vestri citius indicia posse perferri? Ego curam mei inter quasvis occupationes, illud amicis censui consecratum pectus excedere? Ecce ante oculos meos redduntur aliis paginæ, et amica exspectatio sub omni credulitatis meæ despectione frustratur. Nolo litteras majori objurgationis felle complere. Sufficit tristibus stricta narratio. In eo adhuc animus meus, quod magnitudinem tuam discedentem monuit, persistit statu : vestrum est, si temporum mala contemnitis, promissam servare concordiam. Salve, mi domine, et amantem tui releva communione sermonis, ut scribendo deleas dolorem, quem vides amico per scriptionis abstinentiam contigisse.

EPISTOLA XIX.

ENNODIUS CONSTANTIO.

Abundo gaudio, nec clauda lætitiæ meæ fides est, ideo aliqua per diabolicam inspirationem nasci certamina, ut tu, qui te ultra emendationem omnium protulisti, triumphi honore gratuleris. Non est, ut video, effeta Liguria: nobilitatem pariendi nec in temporum extremitate deposuit. Inimicum vitiis adhuc et in cineribus nutrit incendium in cujus favillis ultrix criminum flamma non moritur, nec hostis errorum ignis operitur. Quam timui ne velut exhausta cessaret, dum epistolæ vestræ frontem alienis fuscatam præstigiis sollicitus trutinator aspicerem! more parentis attoniti, qui cum carum pignus ad bella transmittit, nec de explorata esse patitur virtute securus. Ad incrementa sollicitudinum triumphos filii numerat, non quietis plus expertæ metuit felicitati, cui formidinem ministrat affectio: quia ignara cautionis est mens instituta victoriis et in acie amor laudis salutis oblivio; tropæi gustus abdicari imperat lucis affectum. Sapor vitæ illos tantum possidet, qui de conflictibus venientia bona nulla didicerunt semper ad gloriam jungitur, quod de incolumitatis propriæ cura decesserit. Sed mihi in præsentiarum supersedendum est hujusmodi scri

Mortis sorte jacens conditur his tumulis.
Hinc gemat hunc probitas, tristis suspiret honestas],
Et comitis funus plangat amica fides.
Quis per bella fori totiens de jure triumphum
Rettulit, sævos perculit ore reos?
Ornavit proprio semper fulgore togatus

Eloquio mores, moribus eloquium.
Non multum mors dira noces in funere justi:
Nil tua tela gravant : possidet astra pius.

[ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

ptione. Non sunt militis nostri plus prædicanda, quam A labor præstet obsequium, ad periculum et gehennam

B

non imperio aliquo, sed sponte devolvimur. Itaque aut præmium devotio, aut pœnam contemptus operatur. Alioquin non erit justa retributio, quæ aut per supplicia refertur necessitate peccantibus, aut bonam mercedem offert operi, ad quod trahuntur inviti. Ergo debemus gratiæ quod vocamur: debemus gratiæ, quod occultis itineribus, nisi resistamus, sapor nobis vitalis infunditur: nostræ tamen electionis est, quod beneficia demonstrata sectamur. Via enim scelerum non imperatrix nostra esse legitur sed famula, cum de peccatis dicitur: Sub te erit appetitus eorum (Gen. iv, 7). Quid enim sibi vult universa prophetæ, quasi sertis redimita elocutio : Noli æmulari inter malignantes (Psal. xxxvi, 1); Nolile confidere in principibus (Psal. CXLV, 3); Nolite fieri sicut equus et mulus (Psal. xxx1, 9); et Apostolus Nolite fieri servi hominum (1 Cor. vii, 23)? Toties Noli in superna admonitione, quo respicit, si aliud velle non licuit? Deinde quamvis in persona Christi, tamen pro arbitrii astipulatur ejusdem prophetæ nobis libertate testimonium: Ut facerem voluntatem tuam, Deus meus, volui (Psal. xxxix, 9), Et alibi: Voluntarie sacrificabo tibi. Et Vota mea Domino reddam. Et iterum: Vovete et reddite. Illud autem beati Apostoli quo se muniri credit, exemplum, nobiscum facit, si quæ sequuntur advertat. cum inimicus arrogantiæ dixit: Gratia Dei sum, quod sum (I Cor. xv, 10). Mox enim, ne sic fugax

asserenda certamina. Ubi jaculis opus est, verba nil conferunt. Licet promulgasse meam sententiam fuerit, dum vestram prædico, et hoc sit respondere, quod responsa laudare: Dei tamen opem precatus, obsecutura fidei verba subjungo; ad illum convertens styli mei cultum, qui quotiens scribenda est infelix curvis terra vomeribus, se famulis suis germina collaturum promittit esse, quæ jaciant, dicendo: Ne cogitetis quid loquamini: Pater enim vester est, qui loquitur in vobis (Matth. x, 20). Ipse ergo ad faciendam promissi veritatem veniat : ipse oris mei labantem confirmet infantiam, ut allucinationis nostræ concinnatio inhumana videatur. Sed quid diu replicanda circumloquor? unum rogo ut pro modulo meo rescripta taxentur: nec putetur aut legi aut defensioni deesse, quod nescio. Ergo, ut scriptione testamini, inventus est homo, qui servos Christi, quemadmodum ipse promisit esse faciendum, sub hac occasione cribraret, afferens de arbitrii libertate homini in una tantum parte quæ deterior est, eligendi datam esse licentiam? O schismaticam propositionem, quæ juxta Apocalypsin scriptas habet in fronte blasphemias (Apoc. xvII, 5)! Quæ ista libertas est, si valet, edisserat, ubi hoc datur solum velle, quod puniat; aut quare electionem nominet, ubi unam tantum partem asserit fuisse concessam? Quod si veritate subsisteret, locum divina judicia non haberent. Quid enim boni a nobis Deus noster recte quæreret, qui appetentiam ejus de voluntate subtra- C gloriæ crederetur, ut longo intervallo a veritate de

xerat? Sed juxta Apostolum, Nunquid iniquus Deus? absit (Gal. 11, 17). Inter homines a recti discordat affectu, qui a subjectis exigit, quod in potestate non tribuit hoc de Deo qua conscientia sentiatur, advertite. Ubi est illud Apostoli clamantis, et pro arbitrii libertate testantis, Velle adjacet mihi, perficere autem non invenio (Rom. vii, 18)? quid est aliud, nisi dicere, Novi dextrum iter eligere; sed nisi ingredientem juverit gratia superna, lassabor? Nemo dubitat, nemo condemnat, quod auctore gratiæ præstante et ipse æquitatis hominibus callis aperitur. Dux enim bonorum et præcessor est gratia, quando cœlitus multiplici ad requiem invitamur hortatu : quando nobis dicitur: Venite, filii, audite me (Psal. xxx, 11); Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum (Matth. xxv, 31); Ubi ego sum, ibi erit et minister meus (Joan. x1, 26). Sed nisi talibus moniti, et voluntas nostra quæ libera est, et

1 De arbitrii libertate] Tacito nomine quemdam refellit, qui liberum arbitrium, quod ut lib. de Correptione et Gratia docet D. Augustinus, et ad malum et ad bonum faciendum confitendum est nos habere, deteriorem tantum in partem datum affirmabat. Quam hæresin cum aptissime redarguat Ennodius, revincaturque ab universa schola theologorum, tum veterum, tum recentiorum, qui de libero arbitrio disserunt, mihi satis est Græca Irenæi verba e lib. IV, cap. 72, quæ Ennodianis argumentis favent, et vulgo obvia non sunt, in medium proponere. Εἰ φύσει οἱ μὲν φαῦλοι, οἱ δὲ ἀγαθοὶ γεγόνασι, οὔθ ̓ οὗτοι ἐπαινετοί, ὅν τες ἀγαθοί· τοιοῦτοι γάρ κανεσκευάσθησαν· οὐτ' ἐκεῖνοι μεμπτοί, οὕτως γεγονότες. Αλλ' ἐπειδὴ οἱ πάντες τῆς αὐτῆς εἰσι φύσεως, δυνάμενοίτε κατασχεῖν καὶ πράξαι τὸ

scisceret, sapiens architectus adjunxit: Abundantius omnibus laboravi, et gratia Dei in me egena non fuit (Ibid.)., quod dixisse est Christus in me, quem digne aut abundanter muneraretur, invenit. Non enim pauper est divina gratia: sed meritorum nostrorum putatur quadam macie aut exilitate tenuari. Quæ tunc non suis æstimatur meatibus fluere, quando de ejus cursibus ariditatis nostræ vena nil recipit. O si epistolaris pateretur angustia sacrorum voluminum arcana reserari! Sed timeo ne qui nullam poterit, Deo inspirante, in fide nostra invenire calumniam, de paginæ prolixitate causetur. Quid illud, qua mente suscipit : Ecce aquam et ignem, ad quodvis porrige manum (Eccli. xv, 17)? quid alia quæ coD piosus assertor ipse replicasti? Credo more aspidis clausa, ut aiunt, aure transivit. Video quo se toxica Libyca pestis extendant: arenosus coluber non hæc sola habet perniciosa, quæ reserat: ad æstimatioἀγαθὸν, καὶ δυνάμενοι πάλιν ἀποβαλεῖν αὐτὸ, καὶ μὴ ποιῆσαι, δικαίως καὶ παρ' ἀνθρώποις τοῖς εὐνομουμέ νοις, καὶ πολὺ πρότερον παρὰ Θεῷ οἱ μὲν ἐπαινοῦνται, καὶ ἀξίας τυγχάνουσι μαρτυρίας τῆς τοῦ καλοῦ καθόλου ἐκλογῆς καὶ ἐπιμονῆς, οἱ δὲ καταιτιῶνται, καὶ ἀξίας τυγχάνουσι ζημίας τῆς τοῦ καλοῦ καὶ ἀγαθοῦ ἀποβολῆς Καὶ διὰ τοῦτο οἱ προφῆται παρήνουν τοῖς ἀνθρώποις δικαιοπραγεῖν, καὶ τὸ ἀγαθὸν ἐξεργάζεσθαι, ὡς ἐφ' ἡμῖν ὄντος τοῦ τοιούτου καὶ διὰ τὴν πολλὴν ἀμέλειαν εἰς λήθην ἐκπεπτωκότων, καὶ γνώμης δεομένων ἀγαθῆς, ἦν ὁ ἀγαθὸς Θεὸς παρέσχε γινώσκειν διὰ τῶν προφητῶν. Ταῦτα γὰρ πάντα το αὐτεξούσιον ἐπιδείκνυσι τοῦ ἀνθρώπου, καὶ τὸ συμβουλευτικὸν τοῦ Θεοῦ ἀποτρέποντος μὲν τοῦ ἀπειθεῖν αὐτῷ, ἀλλὰ μὴ βιαζομένου.

men mereor, quod prædicti jussa complevi. Venerabili ergo domino salutationis obsequium impertiens, precor, ut circa diligentiam suam prædictus vir magnificus recipiat, quod mihi, dum vos colit, exhibuit. Novi enim cito amplissimum virum ad cordis vestri esse penetralia perducendum, quem innocens propositum suis erit apud vos dotibus adjuturum.

nem occultorum facinorum ferenda sunt quæ fatetur. A et quamvis utilitati ejus nihil adjiciam, amorem taVult enim ad illud pertingere. Neminem suo vitio aut negligentia perire, si homo utriusque rei boni et mali per potestatem concessa electione privatur. Hos tantum jactat potuisse salvari sine labore ullo, sine mandatorum amicitia, quos peregrinantes a merito favor tantum cœlestis eripuit. Proinde, quod in ipsum referatur, illos periisse intelligit, quos gratia noluit divina liberare. Tu mi domine, salve dicto, fac apud te ut sies: et si sanari mancipium mortis non potest, a contentione desiste ne cum te fidei radice fultus valida niteris, ille sub occasione hujus controversiæ, ante editionis tempus, divini seminis ab aliquorum utero partus excutiat.

EPISTOLA XX.

ENNODIUS CONSTANTIO.

Dabis veniam quod celer rescripsi, qui ætati adhuc debeo indocilem festinationem. Vos maturitas et pondus decet. Proinde credentem fovete, et nugas meas a publico rigore subducite : quia si pagina nostrares crepera atque anceps est, jussionis vestræ se tuetur patrocinio, ab hoc quod nemo imperata fastidit. Vale ergo dicens, legenda commendo: fiet etenim ut posthac bene accepti ad parendum delenificæ obedientiæ stimulis incitemur.

EPISTOLA XXI.

ENNODIUS 2 ALBINO.

Quater ad magnitudinem vestram scripta prorogavi, et adhuc tanquam deses accusor: lingua militavit affectui, assiduitas diligentiam non meretur. Credo portitoris aut negligentia aut invidia, ad hanc me offensam fuisse perductum. Ecce tamen scripta multiplico, et pro voto vestro prosperitatis meæ indicia faciens, de vestra cupio felicitate gaudere. Salve, mi domine, et amantem vestri sub omni dignatione relevate: quia Deo proximam rem facitis, patrocinio vestro credentem plena fide et communione relevare.

EPISTOLA XXII.
ENNODIUS FAUSTO.

EPISTOLA XXIII.

DOMNO SUO FAUSTO ENNODIUS DIACONUS.

Sine dispendio tutela orbantur, quos ad vos pertinere contigerit: non desunt illis paterna subsidia, quos fovetis. Lupicinum Euprepiæ nostræ filium loquor ad ipsum pertinet præfata generalitas : de B cujus substantia sublimis vir, venerator vester comes Tancila dixit mihi, a domno nostro rege, quod referri grave sit, impetratum. Nam universas matris ejus facultatulas a Torisa, vel aliis asserit fuisse competitas. Aliud quod infelicitati pupilli potuissem præstare, non habui, nisi ut vestram notitiam instruerem, et veri fungerer relatoris officio. Vestrum est, inspirante Deo, circa miserum providere quod adjuvet ad me respexit, quæ mihi resignata sunt, indicare. Domini vere mei salutationis obsequia præsentans, de clementia divina postulo, ut laborem vestrum juvamen cœleste comitetur.

C

EPISTOLA XXIV.

DOMNO SUO FAUSTO ENNODIUS DIACONUS.

Dispendinm credo esse diligentiæ, nullas commeantium manus litterarum dote munerari, quæ solent lectione etiam vultus ad longinqua portare, et carorum imagines officio præsentare sermonis. Ad ista jungitur etiam bene de utriusque merentis sublimissimi Luminosi portitoris occasio, qui ad religionem meritorum vestrorum suæ quoque gratiæ fructus adjungit. Quis geminus patiatur ut sub quacunque negligentia haberetur affectus, si a paginis temperem, quas dignatio vestra exegit, et si illas nominatus non accipiat perferendas? Deo gratias, quod in fronte epistolæ locandum fuit, quia felicitas vestra votivis erigitur aucta successibus; quod tumida inimicorum cervix Christo Deo non gravata succumbit. Spe præceperam quod affectus ostendit. Bene enim senten

Supervacuis ad beneficia laborat impendiis, qui solem certat facibus adjuvare: gratiæ plenitudo adjectione non indiget : nec ulla requirit commendationis augmenta, quem ad amicitiarum cumulum merita pertulerunt. Illustrem et patricium virum Al- D tiæ cœlestis finem prænoscit, qui novit qualitatem.

binum parentem vestrum styli mei cura prosequitur: cui per paginam non impendo necessaria, sed votiva :

1 Res crepera atque anceps] Symmachus epist. 1 : Ita res crepera atque anceps dubium me habet. Vox antiqua, pro dubio et incerto. Itaque Martianus Capella lib. 1 opponit perspicuo. Ne tu, inquit, desipis, admodumque perspicui operis yapounμeios, noscens creperum sapis; nec liquet Hymenxo præsultante dispositas nuptias resultare. Inde et crepusculum dictum volunt, quia in lucis noctisque confinio. Symmachus idem epist. 7 Ausonio: Prius quam manifestus dies creperum absolveret.

2 Albino] V. I. patricio, quod docet non solum proxima epistola Ennodii, verum etiam epistolæ aliquot Theodorici apud Cassiodorum. Item consulari. Nam consul fuerat anno 493 hoc est triennio post Faustum. Itaque Albinum consularem vocat Boetius

ejus de actuum humanorum serenitate colligere. Vale ergo longum, mi domine, et amantem vestri lib. de Consolatione, de accusatione agens, qua majestatis apud Theodoricum falso delatus est. Sed ex Ennodii verbis hoc præterea discimus, Albinum Fausti parentem, hoc est propinquum et consanguineum fuisse.

3 Euprepiæ nostræ] Sororis Ennodii. Supra epist. 15, et lib. 1, epist. 15 ac 28 et aliis.

Comes Tancila] Locus antea mire depravatus. Tancila nomen restitui ex libris antiquis, et ex Cassiodoro is enim est Tancila, vir spectabilis, ad quem de perquirenda ænea statua quæ e Comensi civitate furto sublata fuerat, scribit Theodoricus lib. II Variar., epist. 33.

Domno nostro rege] Theodorico: atque ita perpetuo, cum aut regem nominat, aut rerum dominum.

[merged small][ocr errors]

styli usu relevate; ut quidquid subtrahunt intervalla A rui. Vestrum est in me fovere quod recepistis; ne terrarum, tabellaria compenset oblatio.

EPISTOLA XXV.

1 FAUSTO QUESTORI ENNODIUS DIACONUS. Pro cœlesti dispositione reditus mei indicia fieri nullo magis quam amico Ravennam properante convenit cujus fidelis relatio etiam pagina cessante suffecerat. Sed usu abstinere non potui: quo si sub quocunque neglectu temperem, videor damnasse styli frequentiam quam amavi. Jungitur, quod prædicto obvias in negatione manus exhibere non potui, qui scit ab amantibus sui securus exigere, quod eis pro religione conscientiæ novit fideliter exhibere. Ravenuam ergo digressus, quæ quidquid in præsenti vita habeo dulce complectitur, Mediolanum B salva corporis valetudine, Christo prosequente, perveni; male ferens quam in redeundo, hieme impellente, optavi forsitan contra desideria celeritatem. Sed ad Deum cuncta referenda sunt, cui adjacet humana facta componere, et diligentiam corporalem æterni amoris sapore mutare. Nunc ad scriptionis causam dicta humili salutatione et commendatione me confero perlatoris : qui si pro mentis vestræ serenitate gratuletur beneficiis, agnoscit se aut recepisse quod vestris præstitit, aut qualiter amare debeat, incitari. Quem si vel nolit, festinum redire compellite: quia et affectui meo præsentia ejus est neccessaria; et si Deus promissionem statuerit, cum ipse jusserit, utilitati exspectatur accommoda. EPISTOLA XXVI.

3
ENNODIUS LIBERIO.

Aut alitur, aut sustentatur scriptione diligentia : ministra affectionis est epistolaris confabulatio : muta caritas simulacrum repræsentat ingrati depretiat genium suum, quæ in vocem non prorumpit, amicitia. Bene secretum pectoris reseratur clave sermonis dignationem vestram jam patior. Hæc pro ingenii viribus paginalis commercii libamenta dedicavi, per quæ usurpo vindicare mihi meritum plus amantis. Nemo enim taciturnitatis repagulo ora porrigit, quam decisi fœderis memorem proditor mentis loquela non deserit. Principem ergo locum in litteraria communione possideo, et majori cultura dignus sum, qui prior quid gestirem, patefeci linguæ testimonio. Ecce religionem dirigendæ paginæ sine nube disse1 Fausto quæstori] Summas omnes dignitates Faustus ordine consecutus est. Nam magister officiorum ante aliquot annos fuerat, Albino consule; in eoque honore legatus a Theodorico rege missus ad Anastasium Aug., ut constat ex Gelasii papæ commonitorio ad Faustum magistrum legationis officio Constantinopoli fungentem. Nunc quæstura sacri palatii fungitur. Post hanc præfecturæ prætorianæ cingulum adeptus est. Epigram. 142 et lib. ix. epist. 18 ad Stephaniam Fausti sororem: Nempe illius domni Fausti germana es, in cujus præfectura quod monachos instituat invenitur: et passim in Variis Cassiodori : eisi in his vitiose ubique Fausto præposito scriptum est, pro præfecto prætorio. Denique patriciatu ornatus est: cujus testis Ennodius ad Agapitum lib. v, epist. 26. Ante omnia autem consulatum jam grandior gesserat, ut dictum est ad epist. 5, lib. 1.

judicia culminis vestri, me jacente, patiantur examen. Exponit enim censuræ sententiam suam quisquis quod elegit non tuetur. Domine mi, salutationis reverentiam pleno dependens obsequio, Deum rogo, ut beneficiorum circa vos suorum incrementa multiplicet quia solus census est meorum plenissime commodorum, qui celsitudinem vestram ad fastigia quæ debentur extulerit.

EPISTOLA

4 HONORATO ENNODIUS.

In vicinitate vos degere moderna scriptione signastis, jungentes ad dispendia gaudiorum, statum vestræ valetudinis imminutum. Non nego, sic mereor, ut semper mihi cum dulcibus amara socientur. Hactenus vos Ravennatibus occupatos excubiis adversa tenuerunt. Unde quia laxari contigit, corporis in vobis est labefactata substantia, ne in totum liceret optata promereri. Quam dura est humanarum rerum conditio, quæ quotiens desideriis aliquo sopore responderit, mox et in foribus concessa permutat. Expavi tamen calumniam, quam oratoria et nimis Dædala provisione litteris indidisti, ut injuncta pro utilitate tua nolle me credas, si efficere non potuisse signavero. O artificis ingenii secretum, quod plus commoditati prospicit, quam de amore confidat! Deus testis est me tibi non negaturum esse quod valeo. Tu Deum roga, ut actionem meam infelicium, quas diligit, litterarum non patiatur calamitatibus impediri. Nihil C enim est, quod magis pro obice metuam actionis impositæ, quam illud quod novi, accipere scholasticum nil mereri. Confer magis ingenium tuum ad squalentia jura per quæ quidquid scabrida poposcit lingua, mox meruit; aut si non meruit, mox avulsit. Domine, salutationis gratiam solvens spero, ut effusis laborem meum precibus juves: quia cum non habeam docti aut eruditi meritum, sæpe in causis sustineo facta perfecti.

D

EPISTOLA XXVIII.

AVIENO ENNODIUS.

Deo gratias, quod principis loco ponendum est qui magnitudinem tuam, quæ a me erant offerenda, fecit exigere. Dedisti pretium garrulitati, quam vix hactenus intra verecundum penetrale continui: eliciti utor styli genio, quem duriter ad importuna scriptione revocavi meritum coactæ vocis inusitata loIn edit. Schotti, Ravenna.

Liberio] De quo ad epist. 1. lib.

Honorato] Fratri Decorati, cui etiam novo exemplo in quæsturæ honore successit, ut est apud Cassiodorum lib. v, epist. 3 et 4, verum hæc postea. Nunc excubiis Ravennatibus, hoc est alio quodam aulico munere nuper defunctus erat.

5 Avieno] Multa sunt in hac epistola quæ ostendunt alium esse hunc Avienum a Fausti filio, de cujus consulatu actum est lib. 1. epist. 5. Et tamen hunc etiam consulem appellat. Quo adducor ut credam ex duobus Avienis, quorum unus anno Christi 501 consul fuit, collega Pompeio; alter anno 502 cum Probo; priorem Fausti filium fuisse, posteriorem hunc_alterum de quo hic serno, qui Avienus junior in Fastis aliisque monimentis 'dicitur, non ætate, sed ordine consulatus.

cum tu in statione certus es, et cum frequenter contempti desiderantur affatus, facta est ecce melior ejus sententia quem amamus. Nobis ergo verecundia, consuli nostro emendatione prospeximus. Sed ne in longum procedat pagina transcendens terminos præfinitos, et loquendo multa, quod tacuimus, demonstremus non fuisse consilii; vale, mi domine, et amantes tui hac communione dignare: quia præcelsi honorum tuorum apices hæc sola recipiunt argumenta, quæ de

quacitate possideo. Nam postquam me jussisti paginas A tur accipere. Gemina, pudor, mihi hilaritate profuisti: destinare, animo meo, quod tacueram, commendasti. Euge, frons diu prodiga : aliquando mihi contigit ad affectionis copiam sine tui dispendio pervenire. Discamus non odisse quod adjuvat. Silentii gratia fecit, ut te libera jam loquamur : exspectantur a nobis sæpe fastidita colloquia. Non ibo longius asseritur, ut video, linguæ officium raritate sermonum. In qua parte non clauda lætitiæ meæ fides est sententia nostra veri astipulatione fulcitur. Ecce ille qui doctorum epistolas grandi dotatas messe colloquii summis labiis vix libabat, tabellæ nostræ culmos non dedigna

[ocr errors]

EPISTOLA PRIMA.

LIBER

SENATORI EPISCOPO ENNODIUS. Prima res est sancto conveniens sine dubitatione proposito, sponte pro justitia facere, quidquid alii solent moniti exhibere: sed honestati proxima vel secunda, rectis suggestionibus non gravari. In qua parte et si principem locum non possidet qui monetur, habet tamen Dei gratiam, quod veritatis insinuationibus non repugnat. Causam ergo præfationis insinuo, ne et ego utilitatem meam differre videar prolixitate sermonum. Dudum per me suppliciter postulavi, ut de mancipiis quæ de casa mea a vestris sollicitata constabat, unum mihi quod remanserat, redderetur. Dedistis precibus meis sancta promissione responsum, ut etiam si vobis puer ipse jure competeret, vos tamen gratiam commodis anteferre. Regresso me de Ravenna (quod dictu nefas est) pro peccatis meis effectum sacerdotalis diffinitio habere non potuit. Ascribo meritis meis. quod cujus ore damnatur mendacium, statuta violavit. Ecce iterum me ad conscientiam vestram refero: ecce, quod filium decet, exhibeo, ut per sublimem et magnificum virum domnum Victorem ad humilitatem conferam, quidquid mihi poterat legum sæcularium auctoritate

humilitate nascuntur.

TERTIUS.

1 Senatori episcopo] Cujus sedis fuerit episcopus, incertum. Neque enim de Senatore Mediolanensi episcopo intelligi potest, in quem scriptum est epigramma 87. Is enim haud paulo antiquior: cum Mediolanensem cathedram post Senatorem rexerit Theodorus, post Theodorum Laurentius, qui Ennodio hæc scribente florebat. Senatoris sane nomen illo sæculo gessere complures. Inter quos notissimus, et scriptis honoribusque clarissimus Variarum auctor, quem Cassiodorum inolito, si decere licet, errore appellamus. Audiendi quippe non sunt, qui Senatorem zzr o dictum putant, quasi proprium ejus nomen fuerit Cassiodorus. Nun verum ac proprium ejus nomen fuit Senator; quod ipse suis omnibus epistolis præfixit lib. xI et XII Variarum, et quod unum suis ipse Fastis indidit anno 513, cum de suo ageret consulatu. Tam igitur hoc ei verum nomen fuit, quam verum fuerat alteri Senatori, qui anno 436 consul fuit cum F. Anthemio Isidoro. Sed invaluit error ex ea quam dixi opinione natus, quasi Senator epithetum esset, non nomen, ut Cassiodorus tanquam proprio nomine vocitetur, cum id cognomen re vera fuerit, a patris nomine ductum. Patri enim Senatoris nomen

B præstari. Videte si reus sum, qui elegi virum antistitum moribus congruentem: qui vel contra æquitatem repugnantium indomita posset corda mollire. Effectum mihi negotii jam promisi, qui legati meritum comprobavi. Providete, si religionem deceat, si a pontifice dignum sit, illum qui potest cautibus imperare, contemni. Duo sunt quæ mecum faciunt, negotii sinceritas, et genus supplicantis: quidquid contra hoc obstiterit, bonorum sententiam mox meretur.

C

D

[blocks in formation]

Quamvis commercia litterarum magis sunt lætitiæ quam mœroris; nec secretum pectoris aut amicitiæ diligentiam bene in lucem digerat clauda recenti confusione elocutio: videro tamen, utrum dispendium caritati inferat sermo rarior; monstrat tamen, si nullus prorogetur, infantiam: testem divinitas gratiæ linguæ dedit officium. Sed dicas, mi domine, hæc aliena esse ab eo quem noverim maximis doloribus occupatum: pressum pectus angoribus, ad amoris verba non erigi: nec quidquam delenificum lamenta sentire res quæ mentem premit, repudiat quod oblectat auditum : qui major animæ fuit portio fuit Cassiodorus, a quo filius Cassiodorus Senator et omnibus nominibus Magnus Aurelius Cassiodorus Senator dictus est, sicut a Fausto patre Faustus Avienus. In quo rursum refellendi sunt, qui Cassiodorum, cui patriciatus post præfecturam a Theoderico rege defertur, et de quo, ejusque avo et patre, multa lib. 1, epist, 3 et 4, ipsum auctorem Variarum esse credunt, cum de ipsius patre accipi omnia debeant; ad quem etiam scripta est epist. 28, lib. III. Senatori siquidem filio præfecturam, ac deinde pa triciatum detulit non Theodericus, sed Athalaricus ejus nepos lib. IX, epist. 24 et 25, in quibus recto nomine Senator nuncupatur: Cumulavimus, inquit. P. C. beneficiis nostris copiosum virtutibus, diviterr moribus, plenum magis honoribus Senatorem.

Eugeneti De quo ad epist. 24 lib. 1v. Doctum Eugenetis fratrem cujus obitum hic deplorat, suspicor fuisse magnnm Olybrium, de quo dictum est epist. 9 lib. 1. Hinc est fortasse quod una junguntur in epist. 25 ejusdem libri Olybrio et Eugeneti: et i epistola Athalarici lib. VII Variarum 19 et quod Olybrii deinceps nulla apud Ennodium mentio.

« PoprzedniaDalej »