Obrazy na stronie
PDF
ePub

AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO LXIII CONTINETNUR.

[blocks in formation]

ANNO DOMINI DXXI

MAGNUS FELIX ENNODIUS,

EPISCOPUS TICINENSIS.

PROLEGOMENON.

(Ex Galland.)

aliisque relato, ipsum ex hoc vita in cœlum emigrasse intelligimus xvi cal. Augusti Valerio V. C. consule, quo die in Ecclesiæ tabulis ejus memoria quotannis recolitur; adeoque anno Domini 521, annum Jagentem 48. Hujusmodi autem chronica notatio ex eo desumitur, quod sanctus præsul annorum ferme ¡16 esset, ut ipsemet testatur (p), quo tempore in Italiam ingressus est Theodericus, anno scilicet 489, qui quidem ætatis annus si cum Valerii consulatu componatur, quo currente depositus fuisse describitur; annus Ennodii postremus fuerit 48, Christi 521, ut recte arguit Sirmondus (q).

1. Magnus Felix Ennodius Gallum prosapia (a), et A perstes exstitit. Nam ex ejus epitaphio a Sirmondo (0) quidem illustri admodum, natumque Arelate se fuisse testatur (b): quæ est sententia virorum eruditorum, quibus Gallicam historiam litterariam acceptam referimus (c), licet Sirmondus (d), Sollerius (e) aliique hac de re ambigere videantur. Ejus ortus anno Christi 473 illigandus comperitur, quippe qui anno 521, ætatis 48, e vivis excesserit, ut infra manifestum fiet. Litteris primum humanioribus Mediolani a puero excultus (f), deinceps vel ipsa studiorum liberalium nomina se fuisse detestatum profitetur (g). Postmodum anno 489, ætatis suæ 16, amitæ quæ ipsum aluerat solatio destitutus, nobilissimam ac prædivitem uxorem duxit (h). At paucis post annis sæculo nuntium remittens, ecclesiasticæ militiæ nomen dedit:

atque ab Epiphanio Ticinensi antistite diaconus ordinatus (i), religiosi propositi consortem quoque habuit uxorem (j). Clero addictus, Servilione magistro usus est, a quo sacris institutis fuit imbutus (k): ut propterea minus recte censuerit Sollerius (1), Ennodium sub Servilione liberalibus disciplinis operam dedisse. Interea in legatione Burgundica quæ in annum incidit 494 comes additus episcopo suo Epiphanio Ennodius perhibetur (m); et quidem dum diaconi munere fungeretur : eo enim in gradu diu ipsum constitisse illud suadet, quod anno 513 egregium Apologeticum pro synodo Palmari adhuc diaconus conscripserit : qua de re Pagium consulas velim (n). Quin etiam forte haud ultra eum gradum processerit usque ad annum 510 aut 511, quo, Epiphanii successore Maximo II vita functo, ad Ecclesiæ Ticinensis episcopatum fuit evectus. Multa præclare gessit in cathedrali sede constitutus ; ejusque imprimis enituit spectata virtus et doctrina in gemina illa legatione ad Anastasium imperatorem, quam sub Hormisda papa orthodoxa fidei causa suscepit annis 515 et 517, licet utraque veteratoris principis artibus ad irritum cesserit, ut ex ecclesiasticis Baronii Annalibus constat. Ad Ecclesiam suam reversus beatus antistes, haud multo post su

[blocks in formation]

B

II. De sancti hujus præsulis Ticinensis litterarum monumentis plura erudite observant accurati Gallica Historiæ litterariæ scriptores (r), quos proinde consulere operæ pretium fuerit. Ne vero penitus officio nostro deesse videamur, huc afferre libet de iisdem doctissimi Sirmondi judicium (s): Si quid limi, ait, Ennodio sua ætas aspersit, non idcirco fluentem in ejus scriptis ingenii eloquentiæque fontem possumus non amare; aut quia in ejus poematis claudicat interdum versus, rectam ubique sententiam et acumen non amplecti. Quid illa, propter quam infimæ quoque notæ auctores expeti solent, temporum notitia et illustratio? Quis enim est qui in epistolis Ennodii, Symmachos, Hormisdas, Cæsarios, Faustos, Boetios, Liberios, Aratores, Elpidios et reliqua ejus ætatis lumina non libenter recognoscat? aut quem in uno c Theoderici Panegyrico, vel in una Vita Epiphanii Ticinensis, varia rerum illo sæculo in Italia, Gallia, Germania, Græcia gestarum commmemoratio non afficiat? Dictiones quippe declamationesque prætermitto; quæ mea quidem sententia sunt ejusmodi, ut cum postremæ omnium apud Latinos natæ videantur, cum primis mediisque conferri' possint, et tanquam rosæ alienis mensibus ortæ cariores esse debeant. >> Et alibi (t): « Ennodius ea ingenii fama floruit et doctrinæ, ut non solum in pretio essent quæ sua

(k) Id. lib. v, epist. 14.

(1) Soller. I. c., pag. 272, num. 2.
(m) Ennod. Vit. Epiph., pag. 153, c.
(n) Pagi ad ann. 502, §§ 3 et 4.
(0) Sirm. Vit. Ennod.

(p) Ennod. Euchar., pag. 160, e.

(9) Sirm. ad Ennod. Euchar., 1. c.

(r) Hist. littéraire de la France, tom. III, pag.

100 seqq.

(s) Sirm. epist. ad opp. Ennod.

(t) Id. Vit. Ennod.

123312

1

sponte scriberet, sed amicorum quoque suos impen- A ctenus ille. Hic vero recensitis; obiter a Baunio vesissime coluit, rogatu in dictandis aliorum nomine orationibus, epistolis, epitaphiis ac diversarum rerum epigrammatis, assiduam operam dare cogeretur. Quo in genere multa sane ad gloriam Ennodio illustria fuerunt; sed nihil illustrius Apologetico et Panegyrico, quorum altero Theodericum regem publice laudavit; altero Symmachi papæ synodique Romanæ causam tanta cum approbatione defendit, ut asynodo universa honorificentissimo elogio decretoque ornatus sit. » Hactenus V. C.

་་

B

III. Porro his de opusculorum Ennodii præstantia delibatis, illud potissimum animadvertere præstat, non neminem exstitisse qui sanctum Ennodium de gratia et libero arbitrio disserentem Fausto Reiensi ac Massiliensibus accensere ausus fuerit (a). At iniquam criminationem viri docti solide propulsarunt (b). « Certe quidem, inquit eruditus Sirmondianorum editor (c), sententia episcopi doctissimi ac sanctissimi, et ingentibus erga Ecclesiam meritis clarissimi, qui fidem orthodoxam tum in Occidente tum in Oriente strenue propugnavit, quem illustri elegio ac decreto Romana synodus ornavit (d), quem pontifices summi, Hormisda (e), Nicolaus I (f), Joannes VIII (g), Gregorius VII (h) magnis præconiis extulere, quem Ecclesia sanctis confessoribus ascriptum annuo cultu prosequitur; tanti, inquam, antistitis sententia (de arbitrii libertate) non potest magni apud omnes catholicos ponderis non esse : ut mirum,imo indignum prorsus ac minime ferendum sit, Ennodium ad Se- C mipelagianos atque ad Pelagianos nostro sœculo a nonnuliis ablegari. Quasi vero Pelagiana aut Semipelagiana, ac non potius his plane contraria, sint ista: (i) Nemo dubitat, nemo condemnat, quod auctore gratiæ præstante, et ipse æquitatis hominibus callis aperitur. Dux enim bonorum et præcessor, gratia. Ergo debemus gratiæ quod vocamur, quod occultis itineribus, nisi resistamus, sapor nobis vitalis infunditur. Quam diserte ibi gratiæ, et quidem,interioris, necessitas asseritur!.... Attamen vir maximus a quibusdam velut hæreticæ doctrinæ defensor traducitur cum contra ob illam ipsam causam orthodoxis omnibus debeat esse præcipuo jure commendatus; qui confutaverit pestiferum dogma, quo religionis omnis ac morum disciplinæ fundamenta convelluntur.

(a) Du Pin Bibl. tom. VI, pag. 27.

(b) Soller. 1. c., pag. 275, num. 13, 14.
(c) Baun. præfat. ad tom. I Sirmond., § 12.

(d) Concil. tom. V, pag. 501 edit. Ven-Labb. 1.
(e) Hormisd. epist. ad Anast. imp.
(f) Nicol. I, epist. 8 ad Michael. Aug.

Ha

D

terum pontificum de Ennodio testimoniis Sirmondi opera primum collectis, addere libet ex codem Baunio et istud insigne auctoris, sæculo sexto circiter medio, Floriani scilicet ex monasterio Romano in epistola ad Nicetium Trevirensem episcopum, quod sic se habet. « Vide ergo quantis adjutoribus uteris, cum pro me cœperis obsecrare sanctæ memoriæ dominum Ennodium pontificem Ticinensis Ecclesiæ, qui generosi sanguinis nobilitatem humilitate prævexit ad gloriam, ut in cœlestis patriæ senatu fieret et ibi senator; cujus incomparabilem doctrinæ facundiam non solum testatur Occidens, sed et Oriens instructa miratur. Nestorii fulmen, Eutychis exstinctor gloriosam dominam meam inviolabilemque Mariam Christotocon et Theotocon, apostolica auctoritate perdocuit. Ipse ergo meus est pater ex lavacro, quem credo apud æternum Patrem per Filium intervenire pro filio. »

IV. Variæ circumferuntur scriptorum Ennodianorum editiones. Earum primam exhibuere anno 1569 Orthodoxographa Basiliensia, qua tamen nihil depravatius, nihil inquinatius in lucem exiisse censent eruditi. Porro, ut eas prætermittamus quæ deinceps bibliothecis Patrum, Coloniensi, Parisiensi et Lugdunensi fuerunt intextæ, sub initium sæculi superioris, uno et eodem anno 1611 gemina prodiit Ennodii exdoos, altera Tornaci curante Andrea Schotto, Lutetiæ altera quam Jacobus Sirmondus ad duo spectatæ fidei exemplaria, Vaticanum et Nicolai Fabri, diligenter exegit, eorumque ope lacunas quæ multæ et maximæ erant implere, ac prave detorta et trajecta suis locis reponere studuit; omniaque demum opera ex pristina perturbatione in certos ordines et quasi classes digesta, ut ex ipso intelligimus, exquisitis adnotationibus illustravit. De his autem duabus editionibus adisis viros eruditos subinde laudatos (j). Præclaram itaque hanc Sirmondi editionem prelo committendam consignavinus. Notis V. C. animadversiones Barthii subjecimus quas ex ejusdem Adversariorum libris excerptas ad calcem voluminis primi Sirmondianorum rejecit Baunius atque appendicem adjecimus ex novo Thesauro Anecdotorum Marteniano (k), Ennodii scilicet Dictionem in natali Laurentii Mediolanensis episcopi, una cum ejusdem Epistola Venantio cuidam inscripta.

(g) Joan. vii, epist. ad Bercar. abb.

(h) Greg. vii, in Dictatu.

(i) Ennod. lib. 11, epist. 19.

Hist. littéraire de la France, tom. III, pag. 101,

not. 1.

(k) Marten. Thes. Anecd. tom. V, pag. 61.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][subsumed][subsumed][ocr errors][subsumed][subsumed][ocr errors][merged small]

'MAGNI FELICIS ENNODII

EPISTOLARUM
LIBRI IX.

EPISTOLA PRIMA.

ENNODIUS JOANNI.

LIBER PRIMUS.

A menta æmulari : vincere posse, sicut nemo credidit, ita nullus optavit. Vides quantum ad unguem polita conversatio pretiis bene nascentis adjungat? Quod jubar sanguinis præstitit, superavit industria castigantis. Credidi votorum summam fatigari, si te natalibus reddidisses; illud non expendens, quid claritati tuæ cohabitator infuderet. d Sit forte in æstimatione arbitrii mei defraudata cognitio. Neminem credidi ad Olybrium pervenire quem vicinis calcibus pernix insecutor adjunges; beatum facturus nempe, si viceris. Deum precor, ut adolescentia in te, quæ (perfectionem) primordiis monstrant, bonæ frugis germina convalescant. Domi habes, unde exhortationis meæ viva sumas exempla. Te pater morum tranquillitate, socer eloquentia similem producat. Si me voti reum facere cœlestia regna dignentur, unum precor, ut mei meminisse digneris: ne illius, cujus perfectionem inter dicendi simulacra meditaris, oblivionis quoque par esse contendas. Sed ad epistolæ morem revertar, quam affectio tua in longum produxit. Salve, mi domine, et amantem tui frequentibus cole muniis litterarum; ne amoris contestatio sola sicut solet in quibusdam esse, prævii in te putetur exstitisse sermonis. EPISTOLA II.

B

Dum salum quæris verbis in statione compositis, et incerta liquentis elementi placida oratione describis dum sermonum cymbam inter loquelæ scopulos rector diligens frenas, et cursum artificem fabricatus trutinator expendis, pelagus oculis meis, quod aquarum simulabas, eloquii demonstrasti. Deus bone, a in quantos se usus dives lingua dispergit! Cum voluerit, sævit ut bestia, currit ut fluvius, fluctuat ut profundum et quamcunque fucatis verborum imaginibus pingit speciem, veri astipulatione repræsentat. Timere te scriptionem, quasi fronte tener, insinuas; dum declamationum pompam refuga laudis deposcit assertio; et fit avara gloriæ, dum pudori parcere se ostendit, peregrinam mentita formidinem. Ago atque habeo gratias, quod nobilia rudimenta facundiæ tuæ in amici, b quantum æstimas, præconiis consecrasti. Et licet non agnoscam mea esse quæ loqueris; religionem tamen narrantis amplector, diligentiam pectoris laudo, quam gratiæ per sudum rutilantis luce dedicasti. Tibi fax ista prætenditur, quam in opinione mea blandus elocutor accendis ego noctem conscientiæ meæ, etsi non fugi, c novi tamen æstimare. Graves hiatus patitur alienæ gratiæ commissa credulitas : quanquam omne crimen transeat, qui vult decipere confidentem. Gaudia tamen mea de te epistolaris alloquii dotibus adimplesti; dum novitatem sensuum monstras serenitate sermonum, et veteris decora prosapiæ novelli vincis nitore colloquii. Sat fuerat C adolescentia et dum majera viribus provocat, quod parentum tuorum desideriis, seniora te familiæ orna

1

1 Magni Felicis Ennodii] Tria hæc nomina Ennodii, quæ in antiquis exemplaribus leguntur, non quidem in fronte operis, neque passim per omnes titulos, sed in eo duntaxat qui præfixus est Vitæ beati Antonii. In cæteris satis habuerunt antiquarii prioribus omissis tertium, quod verum et proprium auctoris nomen erat, adnotare. Proprium inquam. Nam Ennodii adhuc ævo mos durabat, qui apud Latini quondam oris gentes, atque adeo in Urbe tandem ipsa post eversam remp. obtinuit, ut cum tribus fere quatuorve nominibus nobiliores uterentur, proprium tamen unum cujusque nomen esset, quod postremo semper loco post cætera statuebant, et quo unico, si pluribus abstinere placuisset, singulos designabant. Verbi gratia, M. JUNIANI JUSTINI (Sic enim breviatorem Trogi Pompeii appellat codex Vaticanus) proprium nomen fuit Justinus, et FABII LAURENITI MARII VICTORINI, quæ integra est nomenclatio clarissimi rhetoris, qui in Ciceronis libros de Arte rhetorica scripsit, proprium item nomen quod postremum. Id ipsum in Avieno, Liberio, Symmacho, et aliis ad quos Ennodius scribit, suis locis ostendemus. Eodemque

D

ENNODIUS FLORO.

Novi me duram cepisse provinciam, et gravem sarcinam humeris infirmis attollere, qui sublimitatem tuam, quantum ad me, quietam verborum stimulis excitavi. Sic minaces dentes bestias invalida lacessit

evenire optat, spectaculum putat esse, non prælium. modo in titulis omnibus librorum, in marmoribus, aliisque illorum temporum monumentis, quando plura unius hominis nomina occurrunt, dubium non est quin verum ac proprium id ejus nomen sit, quod ultimum collocatur. Quæ nunc paucis admonuisse sit satis quia justam huic rei diatribam alio, si Deus volet, loco destinamus.

a In quantos se usus] Leg. in quantos se visus. Nam velut ob oculos poni res ipsas descriptas ait: quod omnino poscunt quæ sequuntur. BARTHIUS, Adversar. pag. 945.

b Quantum æst.] QUEM æst. ID., ibid.

c Novi tamen æstimare] Omnino reducendum est, quod in veteri editione est extimare, quasi sejungere a nimiis præconiis, ne pluris sibi videatur quam sit. ID., ibid.

d Sit forte in æstimatione] Non debuit mutari veterum editionum lectio extimatione, hoc est sequestratione. Et puto legi debere: Sit, fero, in extimatione, etc. ID., ibid.

• Prævii in te putetur] Prævii sine re put. ID., ibid. Habes in edit. Sidonii post præfat.

Sic mens congressionis ignara certaminibus ante pe- A stitistis, etiam illæsus incipiam. Delenificam allegariculum debet affectum. Leonis rabiem, et quam Libya alit bestiam, quam te, lingua censeo mitiorem. Quæ me præcipitavit inscitia? qui animi fervor a cognitione tui peregrinantem duxit in devium, ut nescirem quid intentioni lacessitus deberet, qui semper contumelias primus incipit, qui injuriarum gymnasiis nunquam meruit posthaberi? Clericorum certe exercitatissimus maledictor; qui ad eos semper novelli et scuti dentis morsus exhibuit, quem evadere ad unguem ducta vita non meruit; cui cessit omnis eruditio; et quasi cometem sidus religiosorum fugit universitas. Hunc ergo improbus et fronte debilis excitavi. Hac fiducia provocassem ventos ad flandum, ad cursum flumina, Faustum meum ad facundiam, qua te ad garrulitatem loquendi parcus ferratis verborum calcibus animavi. Ignosce, quæso, et quod in aliis vitium putas, taciturnitatem amantis sperne : ahstine a responsis, provocantem damna contemptu. Tecum decertet de mediis curiæ finibus eductus, circa Gallum prosapia conticesce, silentii tui, si prævales, talione mulcemur. Cave, mi domine, ne incipias minorem loquacitate provocando humilis æstimari. Quid enim laboris est, jacentem in ea parte superare, et triumphum de eo ducere, qui se ante conflictum imparem confitetur? Esto mihi tamen apud dominum Faustum amoris mei fibula, si querelas, quamvis angustas, et rusticas, studes evadere.

EPISTOLA III.
ENNODIUS FAUSTO.

Acta est causa desiderii mei beneficio querelarum : meruit impudentia, quod negabat urbanitas. Diligentiam sancti pectoris quam artifex silentium tegebat, elicui; taciturnitatem quæ ad fomenta ardoris mei parata fuerat, terminavi prorogando viles paginas, pretium vincentis accepi. Sic usuram cultori vexatis reddit terra cespitibus, et feturam nobilem de singularibus parturit gleba germinibus: sic ad vocem unius hominis montium secreta respondent, et dum angu. tus clamor vincitur, valitudinem suam elementa manifestant. Evangelicis (Luc. XI, 9) tali facto obsecutus oraculis, fructum de præcepti sum veritate sortitus ; cujus declarat instructio, quod pulsanti sæpe surgat Deus, et tribuat, si non propter meritum, vel propter importunitatem. Facessat posthac infidelium male cauta discussio: integritati sententiæ periculis præsentibus idoneus mihi testis astipulor. Frequenti oratione optata promerui: concessum est precum assiduitati quod negabatur examini. Debeo vobis amicitiam, querimoniæ meæ : quas, dum votis effectum tribuitis, plus amabo. Fuerit licet origo vestra a justo dolore veniens; frequenter a vobis, postquam præ

1 Fausto] Nullius nomen in operibus Ennodii sæpius occurrit quam Fausti cujus consulatum, quæsturam, præfecturam, patriciatum variis locis commemorat. Is est Faustus exconsul, quem pro Symmacho papa in Laurentii schismate stetisse, atque adversus Festum et Albinum item exconsules, qui Laurentio favebant, fortiter pugnasse, auctor est Anastasius. Sed Fausti consulares hoc tempore duo fuerunt. Unus consulatu sine collega functus anno

B

tionem amplexus epistolaris eloquii, ago atque habeo gratias, quod me diu tristium noluistis esse participem fecistis hoc forsitan voto et studio consulentis. Sed ascribo peccatis meis, quod majoribus, dum temperatis alloquio, sum jactatus angoribus. Mihi uni in adversum provisa contingunt, dum graviora semper in moerore æstimo, quæ tacentur : quia credo quod de mediocribus sæpe communicentur verba languoribus, cum proximitas funeris imperet silentia cito rumpenda. Deo gratias, qui ea quæ dura æstimantur, clementia bene vertit, et quæ ex merito nostro ventura collegimus, ex sua facit miseratione transferri. Voluissem tamen, talem circa parvitatem meam dignatio vestra tenuisset affectum, ut quem comitem sæpe gaudiis adhibuisti, cum eo elegissetis etiam adversa partiri. An putatis tale beneficium in acceptum me esse relaturum, si ab æstibus pectoris vestri, tanquam male fidelis excludar? Non est, ut video, apud vos mei ratio dispensata consiliis. Ego mihi perire gratiam puto, nisi eam rerum omnium vobiscum communicatione nutriatis. Desinite, quæso, in hac mihi parte consulere, vestra impendio verba cupienti. Cui si votivi negentur affatus, fatiscam, ut terra cui cœlo nihil liquitur, nec venas suas succo bibuli humoris infundit, unde innatis alimenta culmis exhibeat, et ad falcem gravidas aristas adducat. Ut piscis aqua abstractus vitalibus indumentis privatus exstinguitur, sic ego subductis alloquii vestri fluentis interimor. C Quærant alii quod delectet: ego res ad animam pertinentes expostulo: mihi non tam delicias verba vestra pariunt, quam salutem. Rem fateor nullis coloratam fucis, nullis nebularum depictam mendaciis, quia non sum simulandi artifex decerptum aliquid vitæ meæ censui, dum tacetis. Male vos fideles asseritis, si ad aures meas generaliter deflenda per vos deferantur incommoda : quasi nescire alicui Christiano liceat malum, cui Roma succumbit. Barbaras nationes, et a nostro limite toto pene orbe divisas, continuis hæc conjicio lamentis ingemiscere, et ad solatium nostrum lacrymas commodare. Hujus rei magnitudo vestra adhibere se indicem fugit, ut in perniciem meam fallacium nuntiorum diabolica cum securitate vota mentiantur: ut non sit, ad cujus veritatem post fabulas redeam, nec qui animum meum veri demonstratione sustentet. Cave faxis, mi domine : vobiscum mihi alia res est : aliud fori jus, aliud triclinii. Audiat te quæ in conversatione publica didiceris, familia domestica retexentem. Subjectorum animos, et fideles, ut putatis, mentes relationum vestrarum cibis alite, ne jejuna amicorum corda talibus ferculis impasta moriantur.

D

Christi 483. Qui Aginantus Faustus dicitur in tumulo Mandrosæ. Alter Fl. Faustus junior: hic fortasse, de quo agimus, qui septimo post superiorem anno consul fuit cum Longino.

2 Malum cui Roma succumbit] Ob factionem videlicet schismatis Laurentiani, gravesque contentiones, pugnas, cædes ex ea natas, de quibus in Symmachi Vita idem Anastasius, et Ennodius ipse in Apologetico.

« PoprzedniaDalej »