Obrazy na stronie
PDF
ePub

Gratiarum actio pro

mulieribus post partum. Mulier cum in templo venerit, genu flectat quodam in loco commodo,

prope mensam Domini, cui astans minister hæc aut his similia dicat:

Cum placuerit Deo ex infinita sua bonitate te in partu servare, debes ei ex animo gratiam agere, & orare.

Tunc recitabit Minister Psalmum cxx. dicens:
LEVAVI oculos meos in montes. &c.

usque ad finem Psalmi.
Kyrie eleyson.
Resp. Christe eleyson.
Kyrie eleyson.
Pater noster qui es in cælis. &c.
Et ne nos inducas in tentationem.
Responsio. Sed libera nos a malo.
Minister. Domine, salvam fac famulam tuam.
Responsio. Deus meus, sperantem in te.
Minister. Esto ei turris fortitudinis.
Responsio. A facie inimici.
Minister. Domine, exaudi orationem nostram.
Responsio. Et clamor noster ad te perveniat.

Oremus. OMNIPOTENS Deus, qui liberasti hanc famulam tuam periculis parturientium, præsta, quæsumus, misericors Pater, ut per gratiam tuam fideliter inserviat suæ vocationi in hac præsenti vita, ut particeps fiat vitæ æternæ, per Dominum nostrum. &c. Amen. Mulier offeret oblationes solitas, juxta morem hactenus observatum, &

præterea communicet, si adsint communicantes.

[Die Cinerum Cærimoniæ.

Post Matutinas signo dato per campanam, ut populus conveniat, et decantata Letania, Parrochus populum alloquatur:

Fratres, in primitiva Ecclesia fuit utilis disciplina, ut initio Quadragesimæ rei manifestorum criminum ejicerentur ex Ecclesia, ut agerent publicam pænitentiam, et ut alii eorum exemplo admoniti sibi caverent. Hujus publicæ pænitentiæ vice, interim dum hæc restitui possit, quod optare debemus, visum est hoc tempore conducibile ad pietatem, ut

præsentibus vobis legantur comminationes et execrationes contra impænitentes ex 27. capite Deuter. & aliis locis scripturæ, ut ad quamlibet sententiam respondeatis, Amen.

Hoc fine, et propter hanc causam, ut vos admoniti de gravissima ira Dei contra peccatum, excitemini ad veram pænitentiam, et ut in hoc corruptissimo seculo circumspectius vivatis, ac vitetis peccata, propter quæ vos, ut ipsi fatemini, divinitus estis excommunicati.

Maledictus vir, qui fecerit sculptile, aut conflatile, quæ sunt Domino abominanda, et posuerit in loco aliquo, quo colantur opera manuum

suarum.

Et respondebit omnis populus: Amen.
Maledictus? pater et mater ejus.
Maledictus vir, qui abstulerit, aut loco moverit,

signum finis, & termini terræ, aut agri proximi

sui. Maledictus qui errare fecerit cæcum de via. Maledictus qui in judicio oppresserit advenam vel

viduam. Maledictus qui clam percusserit proximum suum.

Et respondebit Maledictus qui condormierit uxori proximi sui.

omnis populus : Maledictus qui accipit munera ad effundendum Amen.

sanguinem innocentem. Maledictus qui ponit fiduciam suam in homine,

et ponit carnem brachium suum, et cor ejus

discedit a Domino.
Maledicti immisericordes, scortatores, adulteri,

avari, simulachrorum cultores, maledici, ebri-
osi, et violenti.

Adhortatio. Cum igitur, ut Propheta inquit, maledicti sint omnes, qui declinant Psalm. 118. å mandatis Dei, meminerimus tremendi judicii Dei, impendentis capitibus nostris, et quod præsto est præ foribus, et convertamur ad Dominum corde contrito et humiliato, in jejuniis, lachrymis, et orationibus, facientes dignos fructus pænitentiæ. Nam securis ad radicem arboris jam posita Matth. 3. est, et omnis arbor, quæ non fert fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Horrendum enim est incidere in manus Dei viventis; pluet Hebr. 10. enim super peccatores laqueos, ignem et sulphur: spiritus procellarum Psalm. 10. pars calicis eorum. Egredietur enim Dominus de loco sancto suo, ut Malach. 3. visitet iniquitatem habitantium in terra. Quis feret diem adventus ejus ? Cujus ventilabrum in manu sua est, ut purget aream suam, et Matth. 3. congregabit triticum in horreum suum ; paleas vero exuret igne inextinguibili. Dies enim Domini, sicut fur in nocte, veniet, & cum 1 Thess. dixerint pax et securitas, repentinus eis superveniet interitus, sicut dolores partus invadunt parturientem, nec effugient. Tunc revelabitur ira Dei in die iræ et revelationis justi judicii Dei, quam impii et

[ A serious error exists in this sentence.]

obstinati sibi ipsis thesaurisant, juxta duritiem suam, et impænitens cor

suum, quo bonitatem, et patientiam, ac longanimitatem Dei, eos ad Proverb. 1. pænitentiam invitantis, contemnunt. Tunc clamabunt ad me, et non

exaudiam, quærent me, et non invenient, quia oderunt scientiam, nec
receperunt disciplinam Domini ; sed abhorruerunt a consilio meo, et
correctionem meam despexerunt: tunc nimis sero pulsabunt post clau-
sum ostium, et petent misericordiam in die judicii. O terribilis vox
justi judicis, quæ contra eos pronunciabitur. Nam dicetur ad illos:
Ite maledicti in ignem æternum, qui paratus est Diabolo et angelis
suis. Ideo, fratres, operemur dum dies est, quia veniet nox, in qua
nemo poterit operari. Dum lucem habemus, credamus in lucem, ne ab-
jiciamur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium. Non
abutamur bonitate Dei, nos ad pænitentiam invitantis, et promittentis
veniam, modo ad eum convertamur in corde contrito et spiritu humiliato,
quia, etsi peccata nostra rubicunda sint ut purpura, tamen ut nix
dealbantur. Convertimini a peccatis vestris, dicit Dominus, et iniquitates
vestræ non erunt vobis exítio. Abjicite a vobis omnem impietatem, quam
fecistis, Facite vobis corda nova. Quare moriemini in peccatis vestris ?
Nolo enim mortem peccatoris, dicit Dominus, sed magis ut convertatur,
et vivat. Etsi enim peccavimus, tamen habemus advocatum Jesum
Christum justum, et ipse est propiciatio pro peccatis nostris. Vulneratus
est enim propter iniquitates nostras, et afflictus propter scelera nostra.
Convertamur igitur ad eum, quia misericors est, persuadentes nobis ipsis,
quod nos expectet, et paratus sit recipere revertentes, et ignoscere nobis,
si vera pænitentia redeamus, si nos ei subjicimus, et volumus ambulare
in viis ejus, si suave jugum et onus suum leve velimus ferre, ut eum
sequamur in humilitate, patientia, caritate, quæramus semper gloriam
ejus, et quilibet diligenter in sua vocatione Deo inserviat. Hæc si feceri-
mus, liberabit nos Christus a maledictione legis, et ab æterna ira, quæ
eveniet illis, qui ad sinistram stabunt, et nos ad dextram collocabit, et
benedicet illa dulcissima benedictione: Venite benedicti a Patre meo,
possidete regnum, quod vobis paratum est ante conditum mundum: ad
quod nos ex infinita sua misericordia perducere dignetur. Amen.

Tunc genu flexo, orabunt Psalmum [50].
Miserere mei Deus, secundam magnam misericordiam tuam.

Kyrie eleison.
Christe eleison.

Kyrie eleison,
Pater noster, qui es in cælis. &c.

Responsio.
Et ne nos inducas in tentationem. Sed libera nos a malo.
Domine, salvos fac servos tuos. Deus meus, sperantes in te.
Mitte eis auxilium de sancto.

Et defende illos in æternum. Adjuva nos, Deus Salvator noster. Et propter gloriam nominis tui

libera nos, et propicius esto propter

nomen sanctum tuum. Domine, exaudi orationem meam. Et clamor meus ad te perveniat.

Preces nostras, quæsumus Domine, clementer exaudi, et confitentium tibi parce peccatis, ut quos conscientia delictorum accusat, indulgentia propiciationis tuæ absolvat, per Dominum nostrum.

Omnipotens et misericors Deus, qui contritorum non despicis gemitus, et nihil odisti eorum quæ feceras, qui non vis mortem peccatoris, sed magis ut convertatur, et vivat; ignosce clementer peccatis nostris, recipe et consolare nos, qui laboramus et onerati sumus pondere peccatorum. Tibi proprium est misereri, ad te solum pertinet remittere peccata Parce Domine, parce populo tuo, quem redemisti. Non intres in judicium cum servis tuis, qui sumus terra et pulvis. Sed averte a nobis iram tuam, quia nostram miseriam agnoscimus, et ex animo de peccatis dolemus. Accelera ut auxilieris nobis in hoc seculo, ut tecum in æternum vivamus in futuro, per Dominum. &c.

Antiphona. Converte nos, Domine, et convertemur: propicius esto, Domine, populo tuo, qui ad te convertitur in jejuniis, lachrymis et precibus, quia es misericors, et plenus miserationum, longanimis, et paratus ad ignoscendum. Tu parcis peccatoribus, et in ira misericordiæ recordaris. Parce Domine, parce populo tuo, et ne des hæreditatem tuam ad opprobrium.

Exaudi nos Domine, quia benigna est misericordia tua, et juxta multitudinem miserationum tuarum respice nos.]

Finis.

Excusum Londini apud Reginaldum
Wolfium, Regiæ Maiest.
in Latinis typo-

graphum.
Cum priuilegio Regia Maiestatis.

pite regnum illud, quod vobis paratum fuit ab origine mundi. Largire hoc, quæsumus te, misericors Pater, per

Jesum Christum me-
diatorem ac serva-
torem nostrum.

Amen.

Finis libri publicarum Precum

Ecclesiæ Anglicance.

[? A misprint for, Sepultura. See p. 408.]

« PoprzedniaDalej »