Obrazy na stronie
PDF
ePub

301

ELIZABETH, Dei gratia Angliæ, Francice & Hibernice Regina, fidei defensor, 8c. Omnibus ad quos præsentes literæ pervenerint, salutem. Cum memores officii nostri erga Deum omnipotentem (cujus providentia principes regnant) legibus quibusdam saluberrimis, consensu trium Regni nostri statuum, sancitis, anno regni nostri primo, Regium nostrum assensum libenter præbuerimus : inter quas una lex1 lata est, ut Preces publicæ, una, & eadem certa, & præscripta precandi forma, lingua vulgari, & vernacula, passim in ecclesia Anglicana haberentur, quo subditi nostri quid orarent facilius intelligerent, & absurdum illum, diuque in Ecclesia inveteratum errorem, tandem devitarent ; fieri enim non potest, ut precationes, supplicationes, aut gratiarum actiones non intellectæ, mentis ardorem aliquando excitent & accendant, cum spiritu & veritate Deus qui spiritus est, non oris tantum strepitu, adorari vult: cui rei etiam addi potest, quod hac cæca ignoratione, superstitiosce preces, aut res alienæ, non satis idonec quce Deo profunderentur, cordium humanorum scrutatori, sæpenumero ore prophano offerebantur: Notum vobis esse volumus, quod quoniam intelligimus Collegia utriusque Academiæ, Cantabrigiensis & Oxoniensis ; Collegium item Novum prope Wintoniam, & Etonense, bonis literis dicata, supplicibus votis petere, ut quo sacrarum literarum monumenta Latina ad uberiorem Theologice fructum eis reddantur magis familiaria, eis liceat eadem forma precum Latine uti; omnibus Reipublicæ nostræ membris, quantum in nobis est, consulere, & cum eorum necessitati, qui Latina non intelligunt, tum eorum voluntati qui utranque linguam percipiunt, consulere cupientes, constituimus per præsentes, licitum esse & permissum nostra autoritate & privilegio regali, tam Decano & Sodalitio Ecclesice Christi in Academia nostra Oxoniæ, quam Præsidibus, custodibus, rectoribus, magistris 8 sodalitatibus, omnium & singulorum Collegiorum Cantabrigice, Oxonic, Wintoniæ, & Etonice hoc modo precandi Latine uti publice in Ecclesiis & Sacellis suis, quem nos per nostrum Typographum ædi [edi] curavimus in hoc præsenti volumine, convenientem cum Anglicano nostro Publicarum precum libro, jam per universum nostrum Regnum recepto & usitato. Cui item peculiaria qucedam in Christianorum funebribus & exequiis decantanda adjungi prcecepimus, Statuto illo prædicto de ritu publicarum precum (cujus supra mentionem fecimus), anno primo regni nostri promulgato, in contrarium non obstante.

Proviso semper, quod in ejusmodi Collegiis, quibus laicorum parochiæ annerce erunt, ac in reliquis etiam, ad quorum templa laici, eorundem Collegiorum famuli & ministri, sive alii quicunque sive2 Latinc linguce imperiti, necessario adire debent, his horæ aliquot opportune & loca in dictis ecclesiis aut sacellis assignentur, in quibus,

[? See p. 27.]
[? This second ‘sive' is a misprint.]

Festis saltem diebus, preces Matutinæ & Vespertinc legantur & recitentur ; & Sacramentorum administrationes suis temporibus Anglice ad laicorum ædificationem celebrari possint. Eadem etiam formula Latinal precandi privatim uti hortamur omnes reliquos Ecclesiæ nostræ Anglicance ministros, cujuscunque gradus fuerint, iis diebus, quibus aut non solent, aut non tenentur parochianis suis, ad ædem sacram pro more accedentibus, publice preces vernacula

lingua, secundum formam dicti Statuti, recitare.
In præemissorum autem fidem & testimonium,
has literas nostras fieri fecimus

patentes.
Dat. apud Palacium nostrum de Westmonasterio, sexto
die Aprilis. Anno regni nostri secundo.

L' See p. 35.]

303

Præfatio.

Nihil unquam fuit humana sapientia tam bene constitutum, aut constabilitum firmiter, quod processu temporis non labefactaretur & corrumperetur. Et ut de aliis exemplis taceam, hoc manifestum est de forma publicarum precum in Ecclesia, quas vulgus Cultum dei vocare consuevit. De harum origine si quis consultat autenticos scriptores, inveniet non alia ratione institutas esse, quam ut fides, pietasque ac religio Christiana cresceret, & doctrina latius propagaretur.

Nam sancti Patres ita rem instituerunt, ut tota Biblia, aut major horum pars semel in anno prælegeretur, hoc consilio, ut clerici & præsertim ministri Ecclesiæ, frequenti lectione & meditatione scripturæ, seipsos excitarent ad pietatem, & instructiores redderentur ad docendam Ecclesiam verbo Dei, & refutandos adversarios veræ doctrinæ ; deinde, ut populus ex quotidiana lectione sacrorum librorum in templis, cresceret subinde magis ac magis in vera cognitione Dei & Domini nostri Jesu Christi, s per id accenderetur ad studium & amorem veræ religionis. Sed multis retro ab hinc annis, hæc pia g salutaris Patrum constitutio ita neglecta, mutata & corrupta fuit, additione incertarum historiarum, ut nihil durius dicam, Responsoriorum, Versuum & inutilium repetitionum, commemorationum, & aliarum Synodalium constitutionum, ut semper fere cum inciperetur liber aliquis sacer, priusquam tria aut quatuor capita absolverentur, nihil temporis superesset pro reliqua parte scripti. Ut, exempli gratia, visio Esaiæ prophetæ incipiebatur prima dominica Adventus, ita liber Geneseos dominica Septuagesimæ incipiebatur : sed incipiebatur tantum, quia nunquam finiebatur. Et ad hunc modum fiebat de aliis.

Præterea, etiamsi Paulus jubeat sacram lectionem fieri lingua populari, ut inde ædificetur Ecclesia, tamen aliquot seculis sacri libri prælegebantur ad Anglos Latine, ut is qui legeret, plerunque daret sine mente sonum, ġ voc tantum aerem & aures feriret; corda, spiritus & mentes, fructu vacarent. Ad hæc, etsi sancti patres diviserunt Psalmos in septem partes, quas Nocturnas preces vocant, ut Psalterium integrum singulis septimanis absolveretur; raro tamen his postremis temporibus huic ordinationi fuit satisfactum, sed omnibus diebus iidem Psalmi repetebantur, aliis interim omnino omissis. Postremo tantus fuit numerus, tanta varietas regularum Picæ (ut vocabant), tot mutationes in oficio ecclesiastico, quod revolutio libri, ad inveniendum quid legeretur, plus negotii & dificultatis haberet, quam lectio hujus quod fuerat inventum. Horum & similium incommodorum consideratione, revocavimus officium Ecclesiasticum ad primam institutionem, juxta consilium sanctorum Patrum. Et ut omnia sint in promptu, præfixum est Calendarium facile intellectu, & in quo, quantum fieri potuit, totius Scripturæ continua lectio proponitur ordine, ita ut nulla sit interruptio aut separatio locorum in sacris Bibliis conjunctorum. Hoc ut commode fieret, necesse fuit omittere Antiphonas?, Responsoria, Invitatoria, & alia quædam similia, quæ disjungebant perpetuum contextum & continuam lectionem scripture. Et quia conducit ad hujus ordinis & perpetui contextus sacrorum librorum intellectum, præfigere quosdam Canones, ideo aliquos huic operi præfiximus, qui ut numero pauci, ita intellectione sunt facillimi : sic enim ordo precationum, quantum ad scripturam attinet, dispositus est, ut multo magis conveniat cum consilio institutionis sanctorum Patrum, & multo commodior atque utilior sit, quam fuerit illa qua antea sumus usi. Quod autem majorem habeat utilitatem, vel ex eo facile intelligi potest, quod in eo multa sunt omissa de illis rebus, quæ sunt incertæ, quædam etiam confictæ, nonnullæ superstitiosæ. Et quod in hac

[Note 5 on p. 33, requires some amendment. The body of rules called the ‘Pie' was the same as the Ordinale or Directorium Sacerdotum. Monumenta Ritualia, Vol. 1. pp. xlii, xlviii. Whatever may be thought, too, of Nicholls's explanation of that term, he clearly erred in confounding Verses with Hymns. Commemorations (of festivals) mean Collects and Antiphons, &c. continued for a day or two after, as the case might be; or an octave of the festival itself.]

[° The Antiphons, or Anthems, were verses commonly taken from the Psalms, &c. which they preceded or followed, for the purpose of fixing the attention upon them. We find them also introduced in other connexions, as before Collects.]

ordinationes nihil contineatur præter purum verbum Dei & sacras literas, vel quod in evidente f necessaria consequutione ex istis deducitur, idque hoc ordine, illo idiomate, ut & a lectoribus & auditoribus haud difficile percipi & retineri possit. Est præterea hæc ordinatio commodior propter brevitatem & manifestum ordinem, & paucas regulas apertas ; et quia ministris Ecclesiæ nihil opus est aliis libris in publico ministerio, si hunc & sacra biblia teneant, quo fit etiam ut plebecula facilius ferre possit sumptus in coemendis libris in unaquaque Parochia, quam unquam antea. Est & illud in hac ordinatione illustre, & quod omnes ad decorum non solum, sed & utile & necessarium judicant, quod in omnibus hujus regni ecclesiis ecedem sunt lectiones & cantiones, cum antea singulæ Dioceses suam habuerint ordinationem, ut alii Sarum, alii Herfordiensem, alii Eboracensem, aut Lincolniensem, &c. sequerentur.

Si autem quispiam queratur, difficiliorem esse hanc ordinationem, propterea quod oporteat jam omnia ex libro recitare, cum antea ex solo auditu, propter crebram repetitionem, multa addisci possent : is si conferet utilitatem intelligentiæ, quam ex quotidiana lectione sacrorum librorum consequetur, cum labore, facile hanc molestiam devorabit. Quia vero nulla ordinatio tam perspicue proponi potest, de quo non oriantur interdum disputationes in quotidiano usu, constitutum est, ut quoties dubia occurrunt aut incidunt inter ministros, deferatur res ad Episcopum Diæceseos, cujus judicio in hac re acquiescent, modo nihil constituat, quod palam cum hac ordinatione pugnet.

[*This word, which often occurs, is probably to be explained by the title of Aless's translation,-Ordinatio Ecclesiæ, &c.]

20

[LITURG. QU. ELIZ.]

« PoprzedniaDalej »