A Latin delectus, with a vocabulary

Przednia okładka
 

Co mówią ludzie - Napisz recenzję

Nie znaleziono żadnych recenzji w standardowych lokalizacjach.

Wybrane strony

Spis treści

Inne wydania - Wyświetl wszystko

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 24 - Nullas Germanorum populis urbes habitari, satis notum est : ne pati quidem inter se junctas sedes. Colunt discreti ac diversi, ut fons, ut campus, ut nemus placuit. Vicos locant, non in nostrum morem, connexis et cohaerentibus aedificiis : suam quisque domum spatio circumdat, sive adversus casus ignis remedium, sive inscitia aedificandi.
Strona 25 - Mox rex vel princeps, prout aetas cuique, prout nobilitas, prout decus bellorum, prout facundia est, audiuntur, auctoritate suadendi magis, quam jubendi potestate. Si displicuit sententia, fremitu aspernantur ; sin placuit, frameas concutiunt. Honoratissimum assensus genus est, armis laudare.
Strona 16 - Duos, inquit, fratrum manibus dedi : tertium xrausae belli hujusce, ut Romanus Albano imperet, dabo.' Male sustinenti arma gladium superne jugulo defigit, jacentem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt : eo majore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur : quippe imperio alteri aucti, alteri ditionis alienae facti.
Strona 26 - Nihil autem neque publicae neque privatae rei, nisi armati agunt. Sed arma sumere non ante cuiquam moris, quam civitas suffecturum. probaverit. Tum in ipso concilio, vel principum aliquis vel pater vel propinquus scuto frameaque juvenem ornant : haec apud illos toga, hie primus juventae honos : ante hoc domus pars videntur, mox reipublicae.
Strona 23 - Sciscitantibus unde ille habitus, unde deformitas, cum circumfusa turba esset prope in contionis modum, sabino bello ait se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo caruerit, sed villa incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, tributum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse. Id, cumulatum usuris, primo se agro paterno avitoque exuisse, deinde fortunis aliis, postremo velut tabem pervenisse ad corpus; ductum se ab creditore non in servitium, sed in ergastulum et carnificinam...
Strona 22 - Obsita erat squalore vestis, foedior corporis habitus pallore ac macie perempti. Ad hoc, promissa barba et capilli efferaverant speciem oris.
Strona 26 - Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide quiescas, nosque domum tuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est.
Strona 15 - Forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. Ergo ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere affectum corpus sineret.
Strona 26 - ... ac figuram animi magis quam corporis complectantur, non quia intercedendum putem imaginibus quae marmore aut aere finguntur : sed ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem , sed tuis ipse moribus possis.
Strona 20 - Tum ad equites dictator advolat, obtestans, ut fesso jam pedite, descendant ex equis, et pugnam capessant. Dicto paruere : desiliunt ex equis, provolant in primum, et pro antesignanis parmas objiciunt.

Informacje bibliograficzne