Obrazy na stronie
PDF
ePub

variis tentationibus ut probatio vestræ fidei multò pretiosior auro (quod per ignem probatur ) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem, in revelatione Jesu Christi, quem cùm non videritis, diligitis in quem nunc quoque non videntes creditis credentes autem exultabitis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestræ, salutem ani

marum.

. Si diligis me, Simon Petre, pasce oves meas. Domine, tu nosti quia amo te, * Et animam meam pono pro te. . Si oportuerit me mori tecum, non te negabo. -Et.

Lectio iij.

E qua salute exquisierunt at

Due scrutati sunt Prophetæ,

qui de futura in vobis gratia prophetaverunt, scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi, prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias. Quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu sancto misso de cœlo, in quem desiderant Angeli prospicere.

R. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam me

am,

et portæ inferi non prævalebunt adversùs eam: * Et tibi dabo claves regni coelorum. V. Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis. Et. Gioria. Et.

IN II. NOCTURNO. Sermo S. Leonis Papæ. Sermo I. de sanctis Apostolis Petro et Paulo.

Lectio iv.

perii, ut lux veritatis, quæ in omnium gentium revelabatur salutem, efficaciùs se ab ipso capite per totum mundi corpus effunderet. Cujus autem nationis homines in hac tunc urbe non essent ? aut quæ usquam gentes ignorarent, quod Roma didicisset?

. Tu es pastor ovium, princeps Apostolorum; tibi tradidit Deus omnia regna mundi : * Et ideo tibi traditæ sunt claves regni cœlorum. . Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis. Et.

[ocr errors]

Lectio v.

TIC conculcandæ philosophiæ opiniones, hìc dissolvendæ erant terrenæ sapientiæ vanitates, hic confutandi dæmonum cultus, hic omnium sacrilegiorum impietas destruenda, ubi diligentissima superstitione habebatur collectum quidquid usquam fuerat vanis erroribus institutum. Ad hanc ergo Urbem tu, beatissime Petre Apostole, venire non metuis, et consorte gloriæ tuæ Paulo Apostolo, aliarum adhuc Ecclesiarum ordinationibus occupa. to, silvam istam frementium bestiarum, et turbulentissimæ profunditatis Oceanum, constantior, quàm cùm supra mare gradereris, ingrederis.

R. Ego pro te rogavi, Petre, ut non deficiat fides tua: * Et tu ali

quando conversus confirma fratres tuos, . Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in cœlis. - Et.

JAM

Lectio vj.

AM populos, qui ex circumcisione crediderant, erudieras : jam Antiochenam Ecclesiam, ubi primùm Christiani nominis dignitas est orta, fundaveras: jam

Cta per Spirit Apostol, a cup

UM duodecim Apostoli, accep- Pontum, Galatiam, Cappadociam,

nium locutione linguarum, imbuendum Evangelio mundum, distributis sibi terrarum partibus, suscepissent, beatissimus Petrus princeps Apostolici ordinis ad arcem Romani destinatur Im

Asiam, atque Bithyniam legibus Evangelicæ prædicationis impleveras: nec aut dubius de provectu operis, aut de spatio tuæ ignarus ætatis, trophæum crucis Christi Romanis arcibus inferebas, quò te divinis præordinatio

nibus anteibant et honor potestatis, et gloria passionis.

a. Petre, amas me? Tu scis, Domine, quia amo te. * Pasce oves meas. . Simon Joannis, diligis

Quando opus erit, ex seq. Lectione fiant duæ, quarum prior desinet ad.*

Lectio viij.

T dignum planè confessio Petri

me plùs his ? Tu scis, Domine, E præmium consecuta est: quia

quia amo te.-Pasce. Gloria. Pasce.
IN III. NOCTURNO.

Lectio sancti Evangelii secundùm
Matthæum.

[blocks in formation]

N illo tempore: Venit Jesus in partes Cæsarea Philippi, et inditerrogabat discipulos suos " cens: Quem dicunt homines esse filium hominis? Et reliqua. Homilia sancti Hilarii Episcopi.

D

Comm. in Matth. c. 16. OMINUS à discipulis requirit, quem se homines esse dicerent: et adjecit, Hominis filium. Hæc enim confessionis tenenda ratio est, ut sicut Dei Filium, ita et filium hominis meminerimus : quia alterum sine altero nihil spei tribuit ad salutem. Editis itaque, quæ diversæ de eo erant, hominum opinionibus, quid de se ipsi sentiant, quærit. Petrus respondit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Sed Petrus conditiones propositionis expenderit. Dominus enim dixerat: Quem me homines esse dicunt, filium hominis ? Et certè filium hominis contemplatio corporis præferebat. Sed addendo, Quem me esse dicunt; significavit, præter id quod in se videbatur, esse aliud sentiendum erat enim hominis filius. Quod igitur de se opinandi judicium desiderabat? Non illud arbitramur, quod de se ipse confessus est : sed occultum erat, de quo quærebatur, in quod se credentium fides debebat extendere.

B. Quem dicunt homines esse filium hominis? dixit Jesus discipulis suis. Respondens Petrus dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi.

[ocr errors]

Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam.

. Beatus es Simon Barjona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in cœlis. - Et.

Dei Filium in homine vidisset. Beatus hic est, qui ultra humanum oculos intendisse et vidisse laudatus est: non id quod ex carne et sanguine erat contuens, sed Dei Filium coelestis Patris revelatione conspiciens, dignusque judicatus, qui quod in Christo Dei esset, primus agnosceret. * O in nuncupatione novi nominis felix Ecclesiæ fundamentum ! dignaque ædificatione illius petra, quæ infernas leges, et tartari portas, et omnia mortis claustra dissolveret! O beatus cœli janitor, cujus arbitrio claves æterni aditus traduntur, cujus terrestre judicium præjudicata auctoritas sit in cœlo! ut quæ in terris aut ligata sint aut soluta, statuti ejusdem conditionem obtineant et in cœlo.

R. Elegit te Dominus sacerdotem sibi, ad sacrificandum ei * Hostiam laudis. . Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua. Hostiam. Gloria. Hostiam.

Pro S. Prisca Virg. et Mart.
Lectio ix.

RISCA nobilis virgo Romana,
PRISCA
tredecim annos nata, Claudio
Imperatore, Christianæ fidei ac-
cusata, ejusdem jussu ducta ad
Apollinis templum, ut idolis im-
molaret, cùm rem detestaretur,
colaphis cæsa, in carcerem tradi-
tur; atque inde emissa, cùm in
fidei constantia perseveraret, af-
fecta verberibus, ferventique adi-
pe delibuta, rursùs in carcerem
includitur. Post triduum in am-
phitheatrum producta, leoni ob-
jicitur; qui suæ feritatis oblitus,
humiliter se ad ejus pedes abjecit.
Quæ postea in ergastulo triduo
inedia afflicta, in equuleo sus-
penditur, et ungulis ferreis ex-
carnificata in rogum injicitur; un-
de etiam mirabiliter evasit inco-
lumis. Denique extra Urbem ca-
pite abscisso, virginitatis palmam

[blocks in formation]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors]

Et SS. Marii et soc. Martyrum.
Oratio.

XAUDI, Domine, populum tu

um cum Sanctorum tuorum patrocinio supplicantem, ut et temporalis vitæ nos tribuas pace gaudere, et æternæ reperire subsidium. Per Dominum. Lect. I. Noct. de Script. occ. IN II. NOCTURNO. Lectio iv.

ANUTUS Quartus Suenonis Esthriti Danorum regis filius fide, pietate, et morum honestate conspicuus, eximiæ sanctitatis à teneris annis specimen dedit. Paternum sceptrum summa omnium acclamatione adeptus, Religioni promovendæ sedulò incumbere, Ecclesias reditibus augere, et pretiosa supellectili ornare cœpit. Tum zelo propagandæ fidei succensus barbara regna justo

[ocr errors]

EUS, qui multitudinem Gen- certamine aggressus,devictas sub

Dtium beati Pauli Apostoli pre- ditasque nationes Christiance legi

[ocr errors][merged small][merged small]

profusus, erga omnes beneficus semper fuit, nec unquam à justitiæ divinæque legis semita deflexit.

Lectio v.

aliisque imbutus,

mulum remedium et incolumitatem consecuti sunt. Cùmque regina sacrum ejus corpus noctu clam surripere, et aliò transferre conaretur, emisso cœlitus ingenti

Had supremum perfectionist, splendore perterrita, à proposito

cem sanctus rex properabat. Accidit autem ut Angliæ regnum à Wilhelmo Normannorum duce formidabili exercitu invaderetur. Anglis verò Danorum opem implorantibus cùm succurrere rex decrevisset, belli expeditionem Olao fratri commisit. Qui regnandi cupiditate illectus, arma vertit in regis perniciem, militibus et populo contra illum concitatis. Nec defuerunt rebellioni fomenta; cùm enim rex editis legibus decimas Ecclesiis solvi, Dei et Ecclesiæ præcepta servari, transgres sores puniri sanxisset, plerique perversi ac scelerati homines exacerbati, primùm quidem tumultuari, tum plebem commovere ac tandem sanctissimo regi necem moliri cœperunt.

Lectio vj.

CIENS igitur rex, futurorum

Spræcis, mortem sibi propter

Justitiam imminere, ea prænuntiata, ad Ecclesiam sancti Albani martyris Othoniæ, tanquam ad locum certaminis, profectus est, et Sacramentis munitus agonem suum Domino commendabat. Mox ibi adveniens conjuratorum multitudo, Ecclesiæ ignem admovere, fores confringere, et in eam irrumpere tentarunt. Quod cùm perficere non possent, ad fenestras accedentes, saxa et sagittas in sanctum regem, flexis genibus pro inimicis orantem, magno impetu jaculari non cessarunt, donec lapidum et telorum ictibus, ac tandem lancea confossus, glorioso martyrio, ante altare extensis brachiis procumbens, coronatus est, sedente in Apostolico throno Gregorio Septimo. Multis postea miraculis Martyrem suum illustravit Deus: nam gravi penuria et diversis calamitatibus oppressa Dania, patrati sacrilegii pornas luit. Plures etiam variis languoribus afflicti, ad ejus tu

cessavit.

In III. Noct. Homilia Quia Dominus ac Redemptor de Com. 2. loco, p. 21*.

Pro SS. Mario et sociis Mart.

Lectio ix.

Mcum Martha conjuge pari noARIUS Persa nobili loco natus, bilitate, et duobus filiis Audiface et Abachum, Romam venit, Claudio Imperatore, ut Martyrum sepulchra veneraretur. Ibi Christianos in vincula conjectos fovebant, et opera ac facultatibus suis sustentabant, et Sanctorum corpora sepeliebant. Quamobrem comprehensi omnes, cùm nec impiorum minis nec terrore commoverentur ut diis sacrificarent, primùm fustibus debilitati, deinde funibus attracti, tum admotis candentibus laminis combusti, et ungulis ferreis excarnificati sunt. Postre

mò præcisis manibus, et ad co

lum alligatis, ducti per mediam Urbem, via Cornelia ad tertiumdecimum ab urbe milliarium in eum locum qui Nymphe dicebatur, necantur; ac primùm Martha, quæ virum ac filios ad supplicia pro Jesu Christi fide constanter perferenda, vehementer fuerat cohortata: mox cæteris in eadem arenaria cervices abscinduntur, eorumque corpora conjiciuntur in ignem. Quæ semiusta, Felicitas matrona Romana nobilis, colligenda, et in suo prædio sepelienda curavit.

In Laud. comm. SS. Marii et sociorum Martyrum.

Vespera de sequenti.

[blocks in formation]

et Sebastiani intercessio gloriosa confirmata valetudine, Diocletia

nos protegat. Per Dominum.
Deinde fit comm. S. Canuti.
Lect. I. Noct. de Script. occ.

IN II. NOCTURNO.
Lectio iv.

ABIANUS Romanus à Maximino
usque ad Decium regens Eccle-

FA

siam, septem Diaconis regiones divisit, qui pauperum curam haberent. Totidem Subdiaconos creavit, qui res gestas Martyrum à septem Notariis scriptas colligerent. Idem statuit ut quotannis Feria quinta in Coena Domini, vetere combusto, Chrisma renovaretur. Denique decimo tertio Kalendas Februarii in persecutione Decii martyrio coronatus, in cœmeterio Callisti via Appia sepelitur, cùm sedisset annos quindecim, dies quatuor. Hic fecit ordinationes quinque mense Decembri, quibus creavit Presbyteros viginti duos, Diaconos septem, Episcopos per diversa loca undecim.

Lectio v.

S EBASTIANUS ex patre Narbo

nensi, matre Mediolanensi naob generis nobilitatem et tus virtutem Diocletiano charus fuit. Dux primæ cohortis, Christianos, quorum fidem clam colebat, opera et facultatibus adjuvabat, et qui ex eis tormentorum vim reformidare videbantur, cohortatione sic confirmabat, ut pro Jesu Christo multi se ultro tortoribus offerrent. In illis fuere Marcus et Marcellianus fratres, qui Romæ in custodia erant apud Nicostratum cujus uxor Zoe vocem, quam amiserat, Sebastiani oratione recuperavit. Quibus Diocletiano delatis, Sebastianum accersit, et vehementiùs objurgatum omnibus artificiis à Christi fide conatur avertere. Sed cùm nihil nec pollicendo nec terrendo proficeret, ad palum alligatum sagittis configi jubet.

[blocks in formation]

no obviam factus, ejus impietatem liberiùs accusavit. Cujus aspectu cùm ille primùm obstupuisset, quòd mortuum crederet, rei novitate, et acri Sebastiani reprehensione excandescens, eum tamdiu virgis cædi imperavit, donec animam Deo redderet. Ejus

corpus in cloacam dejectum, Lu

cina à Sebastiano in somnis admonita ubi esset, et quo loco humari vellet, ad Catacumbas sepelivit, ubi sancti Sebastiani nomine

celebris Ecclesia est ædificata.

In III. Noct. Homilia Adverte omnia diligenter de Com. 2. loco, p. 36*.

Vesperæ à Capit. de sequenti.
DIE 21. S. AGNETIS,

Virg. et Mart. Dupl.

Quando I. Vesp. dicendæ sunt integræ, Ant. et Capit. de Laud. Psalmi de Dom. loco ult. Laudate Dominum omnes gentes.

Ad Magnif. Ant. Beata Agnes in medio flammarum expansis manibus, orabat: Te deprecor, omnipotens, adorande, colende, Pa ter metuende, quia per sanctum Filium tuum evasi minas sacrilegi tyranni, et carnis spurcitias immaculato calle transivi et ecce venio ad te, quem amavi, quem quæsivi, quem semper optavi.

Oratio ut infra in Laudibus. Deinde fit comm. SS. Fabiani et Sebastiani Mart.

IN I. NOCTURNO. Ant. I. Discede à me, pabulum mortis, quia jam ab alio amatore præventa sum.

Psalm. in I. et II. Noct. de Com unius Mart.

2. Dexteram meam et collum meum cinxit lapidibus pretiosis, tradidit auribus meis inæstimabiles margaritas.

3. Posuit signum in faciem meam, ut nullum præter eum amatorem admittam.

v. Specie tua. R. Intende.

Lect. I. Noct. Confitebor tibi Domine de Com. 2. loco, p. 67*. . j. Diem festum sacratissimæ virginis celebremus, qualiter passa sit beata Agnes, ad memoriam re

« PoprzedniaDalej »