Obrazy na stronie
PDF
ePub
[graphic][ocr errors][merged small]

SUMMORUM PONTIFICUM

PRO EDITIONE HUJUS BREVIARII.

Pros

V. Bulla, quæ incipit, Quod à nobis, data Romæ septimo Idus Juli anno 1568, significat causam edendi hujus Breviarii, nempe ad tollendam orandi varietatem.

Enarrat ea, quæ in hac re præstitere Paulus et Pius nomine Quarti, et quam ipse adhiberi operam curavit, ex Decreto Concilii Tridentini.

Tollit et abolet omnino Breviarium à Cardinale Sanctæ Crucis composi. tam, quod erat brevissimum. Item alia Breviaria Romana, et alia , quæ ex institutione vel consuetudine legitima non superant ducentos annos.

Permittit tamen ut antiquiora ducentis annis possint mutari in hoc Breviarium , iis omissis, si Episcopus et universum Capitulum consentiant.

Revocat omnes permissiones, consuetudines, statuta, privilegia, licen. sas, et indulta precandi et psallendi more et ritu prædictorum Breviarioum suppressorum.

Præcipit observari hoc Breviarium in toto arbe , cum exceptione 200 anorum, de qua supra. Statuit in eo nihil matandum, addendum, et detrahendum.

Obligat quosque, qui tenentur Horas Canonicas recitare, ut hoc ulantur Breviario , aliàs non satisfaciant muneri suo.

Jubet omnibus Pralatis, ut hoc introducant tam in Choro, quàm extra Chorum.

Tollit peccati obligationem, quæ erat recitandi in Choro Officium parvum beatæ Mariæ Virginis et Defunctoruin, Psalmos Pænitentiales , et Grą. duales , juxta Rubricas Breviarii.

Hortatur ut recitentur eadem, propositis Indulgentiis dierum centum recitantibus Officium parvum beatæ Mariæ Virginis et Defunctornm : quinquaginta recitantibus Psalmos Pænitentiales et Graduales , quando Rubricæ ea præscribant.

Non tamen tollit laudabilem consuetudinem, ubi est, recitandi Officium parvam beatæ Mariæ Virginis in Choro, imò eamdem confirmat, et tandem tempus decernit obligationis ad usum Breviarii post ejusdem publicationem. KLEMENS VIII. Balla , quæ incipit Cùm in Ecclesia , data Romæ die 10 Maii

anno 1602, declarat se per viros pios et eruditos Breviarium Romanum à Pio V. editum, et progressu temporis in multis depravatum , examinasse, et in statum pristinuin restituisse , illudque sic restitutum in Typographia Vaticana imprimi et divalgari jussisse. Prohibet ne alibi imprimatur nisi juxta exemplar Vaticanum, et habita Ordinariorum licentia , sub pæna excommunicationis latæ sententiæ. Interdicit sub iisdem pænis usum Breviariorum impressorum absque tali Ordinariorum licentia in scriptis , quæ fidem faciat de collatione facta prædictorum Breviariorum cum Originali Romano : cujus etiam licentiæ copia initio vel in calce cujusque Breviarii semper imprimatur. Prædictis Ordinariis prohibet ne aliquid addi, vel detrahi permittant; et hoc sub pæna excommunicationis , suspensionis à divinis , ac interdicti ab ingressu Ecclesiæ. Verumtainen in gratiam pauperum, Breviaria hacte. nus impressa vendere, apud se retinere , ac illis uti permittit. UJUSVIII. Bulla, quæ incipit Divinam Psalmodiam , data Romæ die

25 Januarii anno 1631, declarat se, piorum doctoruinque virorum adhibita cura , Breviarium à Pio V. editum, et à Cleinente VIII. recognitum ,

[ocr errors]

à pluribus mendis expurgasse : Hymnos ad metri et latinitatis regulas revocasse : in Psalmis et Canticis interpunctionem editionis vulgatæ restituisse : Sermones, Honilias et Sanctorum historias, collatis veteribus manuscriplis, recognovisse. Quamobrem jubet ut juxta hanc correctionem Romæ im. primatur, alibi juxta Romanum exemplar excudatur, servatis conditioni. bus in suprascripta Clementis Bulla enumeratis, quas fere iisdem verbis repetit, adjungens easdem conditiones servandas in impressione eorum , quæ à Breviario Romano ortum habent, cujusmodi sunt Missalia, Diurna. lia, Officia parva beatæ Mariæ Virginis, Officia majoris Hebdomadæ , et

alia id genus.

Ex Decretorum Registro S. Rituum Congregationis hæc ad

Breviarium Romanum attinent.

. , lam S. Pii V. de Breviario Romano , neque posse locorum Ordinarios, tam Sæculares quam Regulares, addere Kalendariis , etiam propriis, Sanctorum Officia , nisi ea duntaxat , quæ Breviarii Romani Rubricis, vel sacræ Rituum Congregationis , seu Sedis Apostolicæ licentia conceduntur : neque propria auctoritate, quovis prætextu, mutare ritum , qui habetur in Kalendario Romano seu Rubricis Breviarii, in altiorem ritum : neque extendere coneessa Officia de loco ad locum.

Item vetuit et prohibuit celebrari per totam civitatem vel Diccesim etiam de cujuscumque Ordinarii auctoritate, Festum cum Officio , eò quòd in loco adsit Ecclesia Parochialis, vel Regularis, vel Abbatialis, aut ali. qua Reliquia ; sed tantùm in ipsius Sancti Ecclesia titulari, seu ubi asservatur corpus, aut insignis Reliquia , et non alibi.

Insignes autem Reliquias declaravit esse caput, brachium, crus, aut illam partem corporis, in qua passus est Martyr, inodò sit integra et non parva, et legitimè ab Ordinariis approbata.

De sanctis Episcopis locoruin, Martyribus, civibus, et aliis Festis, de quibus in Kalendario Romano, seu Rubricis Breviarii nibil babetur , uti etiam de Beatis nondum canonizatis, nihil propria auctoritate constituatur, sed omnino consulatur sacra Rituumn Congregatio.

Decretum quoque nuper editum super electione Sanctorum in Patronos, et impressum, omnino servetur.

Et hæc omnia decrevit, statuit , et mandavit, innovando pænas Consti. tutionis S. Pii V. respectivè.

Facta demum relatione borum Decretorum sanctissimo D. N. Urbano Papæ VIII, ea laudavit et approbavit, atque ab omnibus ubique sub prædictis pænis servari præcepit, nec non in noris Breviariis de mandato Sanctitatis suæ imprimendis apponi jussit. Loco + Sigilli.

T. TEGRIMIUS,
Episc. Assiens. Secretarius.

Eadem pro Sanctis ad libitum.

E

ADEN Saera Rituum Congregatio, habita die 2 Decembris 1673, statuit esse transferenda, si eorum festivitas incidat in diem Dominicam, vel ali. equam diem festorum mobilium; sed tunc illo anno eorum Officia esse onnittenda. Quod ipsum postea Innocentius Papa XI. in Congregatione habila 24 Januarii 1682 generali Decrelo confirmavit, et extendit insuper

etiam ad Octavas et Natilitia Sanctorum, de præcepto in aliqua Religione vel Dicecesi, ex indulto Apostolico recilanda. Ita ut ne quidem dictis Fes. tis vel Octavis Festa ad libitum tunc incidentia possint recitari, sed omitti prorsus debeant.

Permisit tamen ut Festum translatuin quod aliàs eo die celebrandum foret , in alium diein non iinpeditum transferatur : item ut eodein die omitti possit Officiam semel per hebdomadai aut mensem recitandum ex indulto Apostolico, ut ita locus sit celebrando Officio ad libitum.

Eadem pro Sanctis in Martyrologio non descriptis. Ос FRICIA Sanctorum ratione Corporis, seu insignis Reliquiæ recitanda ex

Decr. Sac. Rit. Cong. 11 Augusti 169r, intelligi debere de Sanctis dun. taxat in Martyrologio Romano descriptis, et dummodo constet de identitate Corporis , seu Reliquiæ insignis illiusmet Sancti, qui reperitur in Martyrologio Romano descrip:ns ; de cæteris autem Sanctis in prædicto Martyrolo. gio oon descriptis , aut quibus à S. Sede non fuerit specialiter concessum, Ofticia recitari, et Missas celebrari vetuerunt, non obstante quòd ipsorum Corpora vel insignes Reliquiæ in Ecclesiis asserventur , quibus tamen ab Ordinariis locorum approbatis debitam Fidelium venerationem (prout bac. tenus servatum est ) exhibendam esse censuerunt, sed absque Officio et Missa sub pænis de non satisfaciendo præceplo recitaudi Officium, aliis. que in Constitutione S. Pü V. contentis.

Die 11 Augusti 1691, et Sanctissimus approbavit die 19 Octobris ejus. dem anni 1691. Loco + Sigilli.

J. VALLEMANNUS.
Sac. Rit. Cong. Secretarius.

Decreta generalia circa Rubricas. China Tux sacrorum Rituum Congregationi demissè supplicatum fuerit sequentia dubia declarare:

Primum. An, cùm multis Congregationibus , Religionibus, sive Ecclésiis, vel Nationibus concessum sit à S. Sede Apostolica , ut semel vel pluries in singulis Hebdomadis vel mensibus celebrentur varia Officia per annum , verbi gratia, de SS. Sacramento, vel de Sanctis , in diebus non impeditis aliquo Festo Duplici vel Semiduplici, liceat ejusmodi Officia facere etiam in diebus sanctæ Quadragesimæ , Adventùs, Vigiliarum et Quatuor Temporum, etiam si de his diebus nulla sit facta specialis mentio in aliquibus Officiorum concessionibus.

Secundum. An dies impeditus Festo Duplici vel Semiduplici pro dictis officiis recitandis , intelligantur etiam dies , in quibus ponendum est Officiuin de Festo Duplici , vel Semiduplici translato, quemadmodum dicitur responsum fuisse olim à Sacra Congregatione : Quòd scilicet Festum Duplex, vel Seiniduplex etiain translatum, nec non dies Octavæ sit dies impeditus respectu taliuin Officiorum.

Tertium. An Regulares absque speciali privilegio, sed sola communica. tione privilegiorum aliarum Religionum possint addere nomen Sancti Fun. datoris in Litaniis et Confiteor , itemque recitare Officia et Missas concessas aliis Religionibus.

Sacrorum Rituum eadem Congregatio ad relationem Eminentissimi et Reverendissimi Domini Cardinalis Colloredo respondit.

Ad Priinum. Negativè, et hujusmodi indulta non habere locum in Feriis Adventús, Quadragesimæ , Quatuor Temporum, Vigiliarum sive cuin jeju

nio, sive absque jejunio, nec in Feria secunda Rogationum , nec in illa Fe. ria , in qua secundùm Rubricas sit reponendum Officium Dominicæ.

Ad Secundum. Affirmativè.
Ad Tertium. Negative in omnibus.

Et ita declaravit, ac servari voluit, ac insuper ut Declarationes seu De. rreta prædicta omnibus innotescant, typis ea imprimni mandavit, die 20 Martii 1706.

G. CARD. CARPINEUS.
Loco + Sigilli.

B. INGHIRAMI.
Sac. Rit. Cong. Secretarius.

LICENTIA ET APPROBATIO ORDINARII.

JOANNES-PAULUS-GASTON DE PINS ,

ARCHIEPISCOPUS AMASENUS, ADMINISTRATOR APOSTOLICUS LUGDUNENSIS.

Omnibus has disuris salutem in Domino.

cæ.

vum à Papa Urbano VIII. decretum sit, ne quis Typographus Breviarium

. , deinde ipsius Urbani VIII. auctoritate recognitum, imprimat vel in lucem edat sine licentia eaque in scriptis obtenta ab Ordinario loci , ac nisi priùs ab eodem cuin exeinplari typis vaticanis anno 1632 excuso concordare fuerit repertum , hinc est quòd Nos dederiinus licentiam dilectis Nobis Fratribus Perisse Typographis ac Bibliopolis Lugdunensibus, illud imprimendi, dummodo tamen in impressione absolvenda, nuperrima vel alia correctiori uterentur editione Romana , et illius exemplo absolutissimè et strictis. simè se conformarent. Insuper eidem novo Breviario inserta voluimus Of. ficium S. Petri Damiani , Episc. Conf. et Ecel. Doct. sub ritu Dapl. à Leone XII. Pont. Max. inde ab ultima editione Romana ad universalem Ecclesiam extensum, nec non additionem ad Lect. vj. Officii S. Bernardi, Abbatis, am qualitate Doctoris et Oratione communi pro Doct. jussu Pii VIII. Ponta Max. factam, eaque juxta exemplaria typographia Rev. Camera Aposto

Postquain autem Breviarium pradictoruin Fratrum Perisse opera ac typis absolutam intelleximus , et per Revisores ad id deputatos fuimus legitiinè informati, illud cum suo originali , diligenti collatione facta , convenire nec non prædictum Officium S. Petri Damiani , additionemque ad Lect. vj. Officii S. Bernardi cum Oratione communi pro Doct. inserta fuisse, dictum Breviarium in uno vol. in-12, ut vocant, excusum approbavimus , evul. gandique licentiam dedimus, prout per præsentes approbamus ac licen. tiam damus.

In quorum fidem hasce subsignavimus, sigilloque nostro ac Secretarii nostri chirographo muniri fecimus, Lugduni die 5 Augusti 1833. + J. P. GASTON, Archiep. Amas., Adm. Apost, Lugd.

De Mandato

II. ET RR. DD. ARCHIEPISCOPI,
Loco + Sigilli.

ALLIBERT,
Can. Secretarius.

DE ANNO

« PoprzedniaDalej »