Obrazy na stronie
PDF
ePub

solemnitatis, servetur differentia rum, njsi Duplex fuerit ex numero majorum, quæ supra in Rubrica de Commemorationibus numerata sunt, in quibus nulla fit comme moratio præcedentis. Semiduplici Festo concurrente cum sequenti alio semiduplici, cum Dominica, vel cum die infra Octavam, à Capitulo fit de sequenti, et commemo⚫ ratio præcedentis, nisi aliter sig. netur. Semiduplici autem concur rente cum sequenti Festo simplici, vel cum Officio beatæ Mariæ in Sabbato, omnia de Semiduplici, cum commemoratione sequentis.

in Rubrica de Commemorationibus et Translatione Festorum assignata: ut scilicet Festa majora babeant primas et secundas Vesperas integras, cum commemora tione minorum, quando de eis fieri debet. Si autem post aliquod Festum ex iis quæ in secundo ordine posita sunt in Rubrica de Commemorationibus, sequatur immediatè aliud ex solemnibus majoribus, Vesperæ erunt de sequenti cum commemoratione præcedentis. In ter Festa æqualis solemnitatis servetur hic ordo, ut Festa Domini præferantur omnibus aliis, et habeant utrasque Vesperas integras: sicuti Festa beatæ Mariæ, Festis Sanctorum; item Festa Angelorum, sancti Joseph sponsi beatæ Mariæ Virginis, et Apostolorum, cæteris aliis; et Festa illorum Sanctorum, qui in propriis locis vel Ecclesiis solemniter celebrantur, aliis in Kalendario descriptis.

3. Duplici verò concurrente cum Festo semiduplici, cum Dominica, cum die infra Octavam, cum Festo simplici, et cum Officio beatæ Maria in Sabbato, omnia in secundis Vesperis de Duplici cum commemoratione illorum; nisi illud Duplex fuerit de iis, quæ excipiuntur in Rubrica de Commemorationibus, in quibus aliqua comme morationes omittuntur. Duplici etiam, et quocumque Officio novem Lectionum concurrente cum Feria, vel potiùs sequente Feria, omnia de Duplici, et nihil de Fevia sequente. Sed si Festum cele, bretur in Adventu et Quadragesi, ma, fit semper commemoratio de Feria, ut infra dicetur. Idem dicendum de Festis simplicibus ve nientibus cum sequenti Festo novem lectionum, de quibus etiam commemoratio fit, non ratione concursus, sed quia eodem die occurrunt, ut dictum est in Rubrica de Commemorationibus.

5. Dominicâ concurrente cum sequenti Festo semiduplici et cuin die infra Octavam, vel cum Festo simplici, omnia de Dominica cum commemoratione sequentis.

6. Die infra Octavam concurrente cum sequenti Dominica, vel Semiduplici, à Capitulo fit de sequenti, cum commemoratione Octava. Dies infra Octavam cum Sim plici propriè non habet concursum, quia in sequenti die infra Octavam non fit de Simplici, nisi commemoratio, quæ et eadem ratione in præcedenti die infra Octavam fieri debet.

7. Die Octava concurrente cum alia die Octava, à Capitulo fit de sequenti, cum commemoratione præcedentis, excepta Octava Cor. poris Christi concurrente cum Octava sancti Joannis Baptistæ, in qua de sequenti fit tantùm com, memoratio, et quando aliter in propriis locis notatur. Die Octaya concurrente cum sequenti Duplici minori, etiam translato, à Capitulo fit de sequenti, cum comme. moratione Octava (exceptis diebus Octavis Festivitatum beatæ Maria Virginis, etiam particula, ribus alicujus Religionis, in qui bus de sequenti fit tantùm commemoratio.). Concurrente verò cum sequenti Duplici majori etiam translato, totum Officium fit de sequenti, cum commemora4. Semiduplici Festo, Dominicâ tione Octavæ, excepta die Octava et die infra Octavam concurrenti- Epiphania, Pascha, Ascensiobus cum sequenti Duplici,omnia de nis et Corporis Christi, in qui Duplici cum commemoratione illos de sequenti fit tantùm com,

memoratio. Si autem sequens Festum etiam translatum fuerit ex solemnioribus supra enumeratis in Rubrica de Commemorationibus, in secundo ordine numeri 6, totum Officium fit de sequenti cum com. memoratione Octava.

8. Simplex cum alio non potest concurrere in secundis Vesperis (licèt cum ipso possit esse concur sus in primis Vesperis), quia non habet secundas Vesperas, sed ejus Officium terminatur ad Nonam, et deinceps nihil fit de eo, nec com. memoratio. Si sequatur aliud Simplex, I'salmi erunt de Feria occur. rente in Psalterio ad Vesperas, et à Capitulo fit de sequenti Simplici şine ulla commemoratione præcedentis. Si sequatur Officium novem Lectionum, Vesperæ totæ erunt de eo sine ulla similiter commemo, ratione Simplicis præcedentis. Si nullum Festum sequatur, subin, trat Officium de Tempore, et Vesperæ totæ erunt de Feria.

9. Feria non potest concurrere cum alio Officio in secundis Vesperis, neque cum ipsa potest esse concursus in primis Vesperis, quia ejus Officium incipit et desinit, ubi desinit et incipit quodcum que aliud Officium. Quamvis pro priè (si ei dandum est principium) sequente Feria post aliam Feriam, ejus Officium incipiat à Matutino, et terminetur sequente alia Feria ad Completorium; et ideo si Feria sequatur aliam Feriam, in Vespe ris præcedentis Feriæ nihil fit de sequenti, quoad ea quæ in sequenti Feria sunt propria, Verbi gratia, si in Vesperis Feriæ tertiæ ante Feriam quartam Cinerum fiat de Feria, dicitur oratio Dominicæ præcedentis, non autem ea quæ est propria in sequenti Feria quarta Cinerum, nec ante Orationem dicuntur Preces, quæ dicendæ sunt in dicta Feria quarta Cinerum. Quod etiam fit quando Feria per annum præcedit Feriam Quatuor Temporum, vel Vigiliarum. Hac etiam ratione superiùs dictum est in concurrentia aliorum Officiorum, cum Feria nullum Officium

concurrere, et nihil fieri de Feria præcedenti, adveniente alio Officio. Si autem de ea aliquando fieri debeat commemoratio in Vesperis, non fit ratione concursus, sed quia eo die, quo Officium Feriarum Adventus et Quadragesima impeditur, illarum commemoratio ratione temporis ex præcepto Ecclesiæ prætermitti non debet.

10. Cùm verò occurrit, ut Festum simplex yeniat in Feria quarta et sexta Quatuor Temporum, in Feria quarta Cinerum, et in Vigiliis quæ jejunantur, Vespera antecedentes (nisi ea die celebratum sit Festum novem Lectionum ) erunt de Feria communi per annum, non autem de sequenti, ut dictum est, cum commemoratione Festi simplicis in sequenti Feria occurrentis.Quod ideo non fit, quia sequens Feria habet primas Vesperas; sed quia cùm Festum simplex in sequenti die non habeat Offi. cium propter Feriam prædictam in eo occurrentem, nec etiam convenit illud habere primas Vesperas in præcedenti die, Et eadem ratione si Festum simplex occurrat Feria quinta in Coena Domini, in qua de eo non debet fieri commemoratio, nulla etiam fiet commemoratio in Vesperis Feriæ quartæ præcedentis.

De ordinando Officio ex prædictis

Rubricis. XII.

Si quis velit ex supradictis Ra

bricis ordinare Officium occurrentis diei, videat in Kalendario et in Tabula Festorum mobilium, de quo fiat Officium sequenti die, et ut invenerit esse faciendum, sic ordinabit illud in Vesperis et aliis Horis nocturnis et diurnis.

2. Si ordinandum sit Officium de Tempore, id est, de Dominica vel Feria, recurrendum est semper ad Psalterium, ubi ordinatè poni. tur quod est commune Officii de Tempore, cum distributione Psalmorum, et ad Proprium de Tempore, ubi Lectiones et Responso ria, quædam Antiphonæ et Orationes ponuntur, quæ desunt in

Psalterio. Invitatorium, Hymni, Capitula, Versus, Responsoria brevia ct Antiphonæ, quæ diver. sis temporibus ponuntur in Proprio, dicuntur loco eorum quæ sunt in Psalterio; cùm verò propria non fuerint, dicuntur ut in Psalterio.

Maria, habetur in fine Comple torii.

9. Sed ut hæc omnia faciliùs ha.. beantur, positæ sunt sequentes Rubrica de singulis Horis, earumque partibus distinctè cognoscendis. De Matutino. XIII.

3. Si Officium sit ordinandun de Sancto, recurrendum est semper ad Commune Sanctorum, nisi proprium habeat in Proprio Sancter torum, ubi pro qualitate Festi, si novem Lectionum, id est, duplex, vel semiduplex fuerit, omnia ordinatè ponuntur, illis exceptis, quæ propria suis locis habentur. Si Festum fuerit trium Lectionum (Noc turno Feriæ et Lectionibus excep. tis) omnia sumuntur de eodem Communi. Tres Lectiones primi Nocturni in Officio novem Lectio num, et prima et secunda Lectio, vel prima tantùm in Festis trium Lectionum, sumuntur de Scriptura in Officio de Tempore, nisi aliæ in propriis locis ponantur.

4. In majoribus Solemnitatibus et Festis per annuin, totum Offi. cium ordinatur ut in propriis locis ponitur.

quæ

5. In Festis beatæ Mariæ (omissis iis, quæ propria in illis habentur) Hymni, novem Psalmi et alia dam requirenda sunt ex Communi ejus Officio parvo, circa finem Breviarii.

6. Modus inchoandi Officium, dicendi Invitatorium, Hymnos Antiphonas et Versus, habetur in principio Psalterii. Cùm verò Antiphona duplicandæ sunt, dicuntur integræ ante Psalmos, sicut in fine Psalmorum.

7. Modus dicendi Absolutiones et Benedictiones ante Lectiones 2 legendi et terminandi Lectiones, dicendi Responsoria post Lectio nes, ac Responsoria brevia post Capitula, habetur in prima Domi

nica de Adventu.

8. Quomodo sit inchoandum et terminandum Officium per Horas, habetur in Psalterio: quomodo terminandum per Antiphonas beata

[ocr errors]

D Matutinum hæc A ordinem per regulariter dicuntur, secundùm diversitatem Officii, nisi aliin quibusdam diebus annotetur, Pater noster, Ave Maria Credo, omnia secretò: deinde cla ra voce Hebdomadarius dicit Domine labia mea, etc., pollice signando sibi os signo Crucis, Deus in adjutorium, etc. manu extensa signando se signo Crucis à fronte ad pectus, et à sinistro humero us. que ad dexterum (quod servatur in principio omnium Horarum cùm dicitur Deus in adjutorium) cum Gloria Patri et aliis, ut in principio Psalterii. Deinde dicitur Invitatorium conveniens Officio de Tempore, vel de Sancto, quod dicitur cum Psalmo Venite exulte

mus,

eo modo quo in principio Psalterii describitur. Dicto Psalmo et repetito Invitatorio, dicitur Hymnus, qui Officio de Tempore, vel de Sancto, convenit.

2. Posteà in Duplicibus et Semiduplicibus dicuntur novem Psalmi sed in Dominicis plures, ut in Psalterio) cum suis Antiphonis et Versibus, conveniunt, et totidem Lectiones , quæ Tempori vel Festo cum octo Responsoriis, aliquando cum novem, ut suis locis ponitur, per tres Nocturnos distinctos, hoc modo.

3. In primo Nocturno dicuntur tres Psalmi cum tribus Antiphonis, post singulos Psalmos una Antiphona sed tempore Paschali, id est, à Dominica in Albis usque ad Pentecosten (præterquam in Officio Ascensionis Domini) tres Psalmi cujusque Nocturni di cuntur sub una Antiphona: et in fine Psalmorum post ultimam Antiphonam cujusque Nocturni dicitur Versus, postea Pater noster, et ne nos. Absol tio Eraudi, Benedic

tio Benedictione perpetua, et aliæ ad singulas Lectiones, ut in prima Dominica de Adventu ordinantur. Deinde leguntur tres Lectiones de Scriptura, quæ per ordinem in Of ficio de Tempore occurrunt (nisi aliæ assignentur), et ad singulas Lectiones dicitur unum Responsorium conveniens Officio: si de Tempore, ut in Proprio Temporis; si de Sancto, ut in Proprio Sanctorum; alioquin ut in Communi etiamsi Lectiones primi Nocturni sint de Scriptura Officii de Tem

pore.

4. In fine ultimi Responsorii cu. jusque Nocturni dicitur Gloria Patri, cum repetitione partis Responsorii, eo modo quo notatur in tertio Responsorio primæ Dominica de Adventu, nisi aliter in propriis locis signetur.

5. In secundo Nocturno dicuntur alii tres Psalmi, Antiphona, Versus, Pater noster, Absolutio Ipsius pietas, et ei consequentes Benedictiones, ut in dicta Dominica prima de Adventu: tres Lectiones de aliquo Sermone, aut de vita illius Sancti, de quo fit Officium, et ad quamlibet Lectionem unum Responsorium.

6. In tertio Nocturno alii tres Psalmi cum Antiphonis, ut supra: post tertiam Antiphonam, Versus, Pater noster, Absolutio A vinculis, et Benedictiones consequentes ad singulas Lectiones, quæ erunt de Homilia Evangelii de Tempore, vel de Festo, secundùm quali. tatem Officii, ut in eadem prima Dominica de Adventu ponuntur. Post septimam et octavam Lectionem dicitur Responsorium Officio conveniens, id est, post quamlibet unum; aliquando autem dicitur etiam post nonam Lectionem, ut suis locis notatur: in fine ultimi Responsorii, aut Octavi, aut noni dicitur Gloria Patri, ut supra, nisi aliter signetur, Si non dicitur nonum Responsorium, post ultimam Lectionem dicitur Hym. nus Te Deum.

7. In Officio trium Lectionum ad Matutinum, Pater noster, Ave

Maria, Credo, Domine labia, etc. Invitatorium et Hymnus in feriali Officio de Feria, si non sint in Proprio de Tempore, dicuntur ut in Psalterio in Festis, de Festo, ut in Communi Sanctorum: deinde Nocturnum Feriæ, ut in Psalterio, id est, duodecim Psalmi cum sex Antiphonis, et tempore Paschali cum una Antiphona Al. leluia: qui dicuntur tam in Officio feriali, quàm in Festis simplicibus.

8. Post Psalmos et Antiphonas dicitur Versus, in feriali Officio, ut in Psalterio in Festis, ut in Communi Sanctorum: qui in Festis sumitur secundùm Ferias ex Nocturno Communis, unde sumuntur Responsoria, ut dicetur infra in Rubricis de Versibus et Responsoriis. Post Versum dicitur Pater noster, Absolutio et Benedictiones, ut habetur infra in Rubrica de Absolutionibus et Benedictionibus, Tres Lectiones (si non adsit Homilia) singulæ in Officio feriali dicuntur de Scriptura, quæ eo die occurrit in Proprio de Tempore: si adsit Homilia, singulæ tres de Homilia. In Festis, prima et secunda de cadem Scriptura, tertia de Sancto. Si fuerint duæ Lectiones de Sancto, prima tantùm erit de Scriptura, reliquæ de Sancto.

9. Post singulas Lectiones in Feriis extra tempus Paschale dicitur unuin Responsorium, ita ut dicantur tria Responsoria; tempore verò Paschali, et in Festis, duo tantum Responsoria dicuntur, scilicet post primam et secundam Lectionem tantùm. In fine ultimi Responsorii, secundi scilicet, aut tertii, dicitur Gloria Patri, cum repetitione partis Responsorii nisi aliud notetur. Qua Respon soria in Officio de Sanctis suinuntur ex Communi Sanctorum; in feriali Officio ex Dominicis, quando propria per Ferias non distribuuntur, ordine descripto in Rubrica de Responsoriis. Quando non dicitur tertium Responsorium post tertiam Lectionem, dicitur Hymnus Te Deum.

[ocr errors]

De Laudibus. XIV.
D Laudes dicto Hymno Te
A Deum, vel ultimo Responso

Choro alioquin in fine ultima
Hora, nisi sequatur Missa, vel
Officium Defunctorum, vel l'salini

Pœnitentiales, aut Litania, ut in

rio, Hebdomadarius absolutè di- propria Rubrica dicetur.
cat Deus in adjutorium, etc. ut
suprà, et dicuntur Psalmi, et

Cauticum Benedicite, vel aliud,

ut habetur in feriali Officio extra tempus Paschale, cum Antiphonis Officio convenientibus. Qui Psalmi et Canticum in Dominicis per annum (exceptis Dominicis à Septuagesima usque ad Dominicam Palmarum inclusive) et in feriali Officio temporis Paschalis, ac in Festis tam novem, quàin trium Lectionum, dicuntur de Dominica, ut in Psalterio. In prædictis verò Dominicis à Septuagesima usque ad Dominicam Palmarum inclusivè, dicuntur ut suis locis ponitur. In feriali Officio per annum, extra tempus Paschale,

dicuntur ut in Psalterio.

2. Antiphonæ in Dominicis, quando propria non assignantur, dicuntur ut in Psalterio. In Festis novem et trium Lectionum, si non adsint propriæ, dicuntur de Communi. Post Psalmos dicitur Capitulum, Hymnus, Versus, Antiphona ad Canticum Benedictus cum eodem Cantico, et Oratio: omnia pro qualitate Officii de Tempore, vel de Festo.

3. Preces, quando dicenda sunt, dicuntur ante primam Orationem; commemorationes verò de Cruce, de sancta Maria, de Apostolis, de Patrono, et de Pace similiter, quando dicendæ sunt, dicuntur post Orationem ; nisi alia commemoratio Festi simplicis occurrat, quæ semper prædictas commemoratio. nes præcedit, de quibus in propriis Rubricis dicitur.

4. Ante Orationem dicitur Dominus vobiscum, et Oremus: post ultimain Orationem repetitur Dominus vobiscum; deinde, Benedicamus Domino, et . Fidelium anima, Pater noster, Dominus det nobis suam pacem, et Antiphona beatæ Mariæ, ut habetur in fine Completorii, si tunc discedenduin sit à

in

De Prima. XV.

Maria, Credo, secretò; Deus D Primam, Pater noster, Ave

adjutorium, etc. Hymnus Jam lucis orto sidere. Deinde inchoatur Antiphona, quæ convenit. Sumuntur autem Antiphona in Festis ad omnes Horas ex Laudibus per ordinem, quarta prætermissa, ut dicetur infra in Rubrica de Antiphonis. l'ostea dicuntur Psalmi, qui in Dominicis et Feriis dicuntur, ut in Psalterio, In Festis autem, et tempore Paschali, tres tantùm, ut etiam ibi annotatur.

2. Post Antiphonam dicitur Capitulum, Regisæculorum. In feriali Officio extra tempus Paschale dicitur Capitulum Pacem, deinde Responsorium breve Christe Fili Dei vivi, etc. Post Responsorium breve in Officio duplici, et infra Octavas statim dicitur Oratio Domine Deus omnipotens. In alio Officio dicitur Kyrie eleison cum reliquis Precibus omnia ut in Psalterio. Ad Versum autem Adjutorium, Hebdomadarius signat se signo Crucis à fronte ad pectus. Quando aliquis solus recitat Officium, semel tantùm dicit Confiteor, omissis illis verbis tibi pa

ter,

vel vobis fratres, et similiter dicit Misereatur nostri...... peccatis nostris, perducat nos, quod etiam servatur ad Completorium. In feriali Officio, quando dicta sunt Preces ad Laudes, adduntur alia Preces, ut ibidem in Psalte. rio.

3. Post Orationem Primæ, vel, si dicatur Officium beatæ Mariæ, post illius Orationem, dicto Benedicamus, in Choro legitur Martyrologium: deinde dicitur Pretiosa cum reliquis, quæ etiam dicuntur ab iis, qui extra Chorum non legerint Martyrologium. In fine ad Absolutionem Capituli, in Festis et aliquibus diebus,

b.

pro

« PoprzedniaDalej »