Obrazy na stronie
PDF
ePub

brica de Commemorationibus. De Dominicis infra Octavas occurrentibus fit Officium, ut dictum est supra in Rubrica de Dominicis. Si duæ Octavæ simul occurrant, ut Octava sancti Joannis Baptista, et Octava Corporis Christi, vel Octava l'atroni vel Titularis Ecclesiæ cum alia Octava, quando non erunt celebranda festa novem Lec

tionum, vel dies Dominicus, fiet Officium de digniori, cum commemoratione alterius. De die autem Octava cujuscumque Festi fit totum Officium duplex, cum commemoratione diei infra aliam Octavam. De Festis occurrentibus in die Octava servetur quod dicitur in Rubrica de Translatione Festorum.

4. Officium de Octava fit cum tribus Nocturnis, novem scilicet Psalmis et novem Lectionibus (exceptis Octavis Pascha et Pentecostes, in quibus fit cum uno Nocturno, ut suis locis ponitur), et omnia dicuntur sicut in die Festi, præter Lectiones, quaruin primæ tres semper sunt de Scriptura occurrente in Officio de Tempore, præterquamn infra Octavam Assumptionis beatæ Maria, in qua singulis diebus positæ sunt Lectiones propriæ de Canticis Canticoruin; aliæ Lectiones secundi et tertii Nocturni dicuntur quæ infra Octavam positæ sunt. Infra Octavam verò Patroni vel Ti tularis Ecclesiæ aut alterius Festi, quod in aliquibus Ecclesiis consuevit cum Octava celebrari, si apud illas Ecclesias non habentur propriæ et approbate Lectiones pro secundo et tertio Nocturno, infra Octavam repetantur Lectiones positæ in Communi Sanctorum, si de Sanctis fiat Octava, alioquin Lectiones diei Festi.

5. Infra Oetavam Officium fit semiduplex, in die Octava duplex. In Vesperis infra Octavam omnia dicuntur sicut in secundis Vesperis Festi; et in primis Vesperis diei Octava omnia sicut in primis Vesperis Festi, nisi aliter in propriis locis notetur.

6. Infra Octavas non fiunt Suf

[blocks in formation]

extra Adventum et Quadragesi IN omnibus Sabbatis per annum

mam, ac nisi Quatuor Tempora aut Vigiliæ occurrant, vel nisi fieri debeat de Feria propter Officium alicujus Dominica aliquando infra Hebdomadam ponendum, ut in Rubrica de Dominicis dictum est, et nisi fiat Officium novem Lectionum, vel de Octava Paschæ et Pentecostes, semper fit Officium de sancta Maria, eo modo quo fit de Festo simplici, quemadmodum circa finem Breviarii disponitur. De Festo autem simplici, in Sabbato occurrente, fit tantùm commemoratio.

2. Cùm verò supradictis diebus fieri non potest Officium de sancta Maria, nulla etiam fit commemoratio de ea propter Sabbatum, sed tantùm in Semiduplicibus (quando ejus Officium parvum non dicitur) fit consueta ejus commemoratio per annum cum aliis Suffragiis positis in Psalterio post Vesperas Sabbati.

3. Ejus Officium in Sabbato incipit Feria vj, ad modum Festi simplicis, à Capitulo, et terminatur ad Nonam Sabbati. Si autem Feria vj occurrat Officium novem Lectionum, in Vesperis fit tantùm commemoratio de sancta Maria, cam Antiphona, Versu et Oratione, quæ habentur in Offieio ejus in Sabbato, nisi illud Officium no. vem Lectionum sit de eadem beata Maria, quia tunc nulla alia com. memoratio de ea facienda est.

4. Ad Matutinum, post Invitatorium et Hymnum de sancta Maria, dicitur unum Nocturnum cum duodecim Psalinis ferialibus, ut in Psalterio. Versus de sancta Maria, prima et secunda Lectio ex

Scriptura de Tempore occurrente; tertia Lectio et alia omnia tàm in Matutino quàm in Laudibus et Horis, ut in Officio sanctæ Mariæ in Sabbato assignantur.

5. Dicuntur Preces Dominicales ad Primam et Completorium, et fiunt Suffragia consueta de Apostolis et Pace, et tempore Paschali sola commemoratio de Cruce, ut in secunda Feria post Octavam Pascha. Post Nonam nihil fit de ea, nisi consueta ejus commemoratio cum aliis Suffragiis, quando dicenda sunt in Officio de Dominica.

De Commemorationibus. IX.

COMMEMORATIONES fiunt de Fes.

Itis simplicibus, quando in eorum diebus incidit Festum novem Lectionum etiam translatum, vel Dominica, vel Octava, vel Sabbatum, et quando fieri debet de Feria, ut ponatur Officium alicujus Dominicæ, quæ eo anno supersit. 2. De Feriis Adventûs, Quadragesimæ, Quatuor Temporum, Vigiliarum, et secunda Rogationum fit commemoratio, quando Festuin novem Lectionum in illis Feriis occurrit. Si simplex Festum in eis dem Feriis occurrat, Officium fit de Feria, et commemoratio de Festo simplici.

3. Præterea fit commemoratio de Dominicis à l'entecoste usque ad Adventum, et ab Epiphania usque ad Septuagesimam, et à Do. minica in Albis usque ad Pentecosten exclusivè, quando Festo duplici impediuntur. De aliis Dominicis nulla fit commemoratio, occurrente Festo duplici, quia Festum in illis occurrens transfertur, nisi illud Festuin fuerit principalis Patroni, vel Tituli, aut Dedica tionis ipsius Ecclesiæ, non autem alicujus Capella, vel Altaris ejus. dem Ecclesiæ; et tunc de hujus modi principali Festo fit tantùm in eo loco, vel Ecclesia cujus est Patronus, vel Titulus, aut Dedicatio, cum commemoratione Dominica: excepta Dominica prima Adventûs, Dominica prima Quadragesima, Dominica Passionis,

Dominica Palmarum, Dominica Pascha, Dominica in Albis, ac Dominica Pentecostes et Trinitatis: in quibus hujusmodi occur. rens Festum transfertur in sequen⚫ tem diem similiter non impeditam, dummodo non fuerit infra majorem Hebdomadam et per Oc tavam Pascha et Pentecostes, quibus diebus non fit de aliquo Festo duplici occurrente.

4. De Octava etiam, quando Festo novem Lectionum, vel Dominică impeditur, fit commemoratio nisi illud Festum novem Lectionum fuerit solemne principale alicujus loci, ut supra. Nam

[ocr errors]

in primis Vesperis et Laudibus hu

jusinodi Festi nulla fit commemoratio Festi simplicis occurrentis nec alicujus Vigilia, excepta Vigilia Epiphaniæ, nec alicujus diei infra Octavam, nec alicujus præcedentis Festi novem Lecticnum (nisi id Festum fuerit ex iis quæ infra in hac eadem Rubrica enumerantur), nec diei Octavæ, nec Dominica, si Festum illud solemne celebretur Feria secunda: exceptis Dominicis Adventús, et Dominicis à Septuagesima usque ad Octavam Pascha inclusivè: de quibus Dominicis, sicut etiam de Feriis Adventus, Quadragesima, Quatuor Temporum, et secundæ Rogatio. num semper fit commemoratio quocumque Festo adveniente.Quòd si hujusmodi Festum solemne venerit in quacumque Dominica, fit commemoratio de ea in utrisque Vesperis et Laudibus. Et similiter si occurrat in die Octava alicujus Festi habentis Octavam, de ea fiet commemoratio etiam in utrisque Vesperis et Laudibus. In secundis autem Vesperis Festi prædicti fit commemoratio de Duplici, Semiduplici, et Dominica sequentibus, et non de aliis.

5. Idem servatur in quibusdam Festis majoribus per annum, scilicet in Nativitate Domini (in cujus Officio nulla fit commemoratio de sancta Anastasia, sed in secunda tantùm Missa), in Epiphania, in Pascha resurrectionis cum

tribus proximè antecedentibus, et duobus sequentibus diebus, in Ascensione Domini, in Pentecoste, cum duobus sequentibus diebus; in Festo Corporis Christi, in Festis Nativitatis sancti Joannis Baptista, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et Assumptionis beatæ Mariæ, in Festo omnium Sanctorum ; et in Festo Dedicationis propriæ Ecclesiæ in quibus Festis fiunt commemorationes eo modo tantùm, qua dictum est supra de Festo solemni alicujus loci.

6. In Festis autem secundi ordihis videlicet, Circumcisionis, Trinitatis, Purificationis, Annuntiationis et Nativitatis beatæ Ma riæ,

in Natalitiis xij Apostolorum et Evangelistarum, in Festo sancti Joseph, Inventionis sanctæ Crucis, et in Festo sancti Laurentii, et Dedicationis sancti Michaelis Ar changeli, în primis Vesperis fit commemoratio Festi duplicis eo die celebrati, nisi aliter in propriis locis notetur de Dominica verò, de die infra Octavam, et de Festis semiduplicibus non fit commemoratio, eo modo, quo nec in Festo solemni alicujus loci, ut dictum est supra. De Simplicibus et Vigiliis in his Festis occurrentibus legi tur nona Lectio, et fit commemo⚫ ratio in Laudibus tantum. In se cundis autem Vesperis fit comme moratio de quocumque sequenti Festo, etiam simplici, et de die in fra Octavam, si de ea fieri debeat Officium die sequenti. De Octavis Nativitatis Domini, Epiphaniæ et Corporis Christi, semper fit com. memoratio in utrisque Vesperis et Laudibus, quandocumque contigerit infra illas de aliquo alio Festo Officium celebrari juxta Rubricam de Octavis, num. 3.

7. De Dominicis et Feriis Adven tûs et Quadragesimæ commemoratio fit in utrisque Vesperis et Laudibus. De feriis Quatuor Temporum, Vigiliarum et secunda Rogationum, quando de illis comme moratio fieri debet, fit in Laudibus tantùm. De Festis autem simplicibus (nisi in diebus supradic

tis occurrant) commemoratio fit in primis Vesperis et Laudibus eo die quo in Kalendario assignantur. De aliis verò Dominicis per annum et Octavis commémoratio fit in utrisque Vesperis et Laudibus, nisi concurrant cum supra enume. ratis Festis.

8. Commemorationes fiunt hoc modo post orationem diei, in primis Vesperis dicitur Antiphona quæ posita est ad Magnificat, et in Laudibus, quæ posita est ad Benedictus in Communi (si propriam non habuerit) conveniens ejus Officio cujus fit commemoratio. Post Antiphonam dicitur versus, inde sumendus, unde sumpta est Antiphona, scilicet post Hymnum Vesperarum et Laudum, deinde dicitur Oratio. Si Antiphona et Ver sus Festi de quo fit commemoratio, sumenda essent ex eodem Cominuni, unde sumpta sunt in Officio diei, in Festo commemorationes variantur, ita ut in Vesperis sumantur ex Laudibus, et in Laudibus ex primis Vesperis ejusdem Cominunis, nisi aliter signetur. Et similiter si in secundis Vesperis sanctæ Agathæ, aut alterius sanctæ novem Lectionum fieri debeat commemoratio beatæ Mariæ, pro ejus Officio in sequenti Sabbato celebran do, ne repetatur. Diffusa est gra tia, dicatur . Benedicta tu, ex Laudibus. Si item occurrat, ut eadem sit oratio Festi de quo fit offi. cium, et ejus de quo fit commemoratio, mutetur oratio pro commemoratione in aliam de Communi. Si de Tempore fiat commemoratio, de Dominica scilicet vel Feria, Antiphona et versus ante orationem eodem modo sumantur ex Proprio de Tempore, si habuerit proprium; alioquin de Psalterio, Oratio verò ex Proprio de Tempore.

9. Quando fit commemoratio de Dominica, vel Feria, quæ habent propriam Homiliam, nona Lectio in Officio diei novem Lectionuin legitur de Homilia Dominicæ, vel feriæ; quæ erit vel prima de Homilia, vel tres simul in una Lectione conjunctæ.

10. Si in die, in quo fit Officium Epiphania, in Feria quarta Cinenovem Lectionum, fiat commemoratio de Festo trium Lectionum, nona Lectio legitur de Festo trium Lectionum, si propriam habuerit; si duas, ex duabus fiat una Lectio, quæ sit nona in Officio novem Lectionum. Quæ Lectio de Sancto non legitur, quando de eo fit commemoratio in Dominicis, quæ habent nonum Responsorium, nec quando nona Lectio legenda est de Homi lia Dominicæ vel Feriæ, ut supra; nec in Feriis et aliis diebus, quando in Officio diei leguntur tantum tres Lectiones, nec etiam nona Lectio legitur de die infra Octavam, quando de ea fit commemoratio in Dominica vel aliquo Festo, licèt habeat Evangelium proprium et Homiliam.

11. Quando contingit fieri plu res commemorationes, servetur hic ordo: De Duplici fiat ante Domini.

cam,

de Dominica ante Festum semiduplex, de Semiduplici ante diem infra Octavam, de die infra Octavam ante Ferias Adventus, Quatuor Temporum, Vigiliarum et Rogationum, et de dictis Feriis ante Festum simplex. De sancta Maria (quando in secundis Vespe ris Festi novem Lectionum, quod Feria vj celebratum sit, de ea fieri debet commemoratio pro Officio sequentis Sabbati) fiat ante Festum simplex in Sabbato occurrens. De Festo simplici fit commemoratio ante Suffragia, seu communes commemorationes de Cruce, sancta Maria, Apostolis et de l'ace, et ante commemorationem cujuscum que Tituli, vel Patroni Ecclesiæ, quæ etiam pro suî dignitate aliis Suffragiis prædictis præponeretur. De quibus Suffragiis, quomodo et quando facienda sint, habetur in ferius propria Rubrica.

De Translatione Festorum. X.

Si aliquod Festum duplex occurrat in Dominicis Adventûs, et in Dominicis à Septuagesima usque ad Dominicam in Albis inclusivè, in Vigilia Nativitatis Domini, in die Circumcisionis, in tota Octava

rum, in tota majori Hebdomada, et infra Octavam Paschæ, in Ascensione Domini, in diebus à Vigilia Pentecostes usque ad Festum Trinitatis inclusivè, in Festo Corporis Christi et ejus die Octava, in Festo Assumptionis beatæ Virginis et omnium Sanctorum, transfertur in primam diem Festo duplici vel semiduplici non impedi tam, exceptis tamen Festis Nativitatis sancti Joannis Baptista, et sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, quæ in die Octava Corporis Christi celebrantur, excepto quoque Festo quocumque solemni alicujus loci, quod in propria tantùm Ecclesia, etiam in aliquibus ex supradictis diebus occurrens, scilicet in Dominicis ij, iij et iv Adventûs et Quadragesima, Do. minica Septuagesima, Sexagesimæ et Quinquagesima, et diebus infra Octavam Epiphania (ut in Rubrica de Commemorationibus dictum est) celebratur. Si autem Festum Purificationis B. Mariæ venerit in aliqua Dominica ij classis, transfertur in feriam sequentem, quamvis impeditam; idemque est de Annuntiatione B. Mariæ. Item si Festum Nativitatis sancti Joannis Baptista venerit in die Corporis Christi, transfertur in sequentem diem, cum commemoratione Octava, et in secundis Vesperis Cor. poris Christi, fit tantùm comme moratio sancti Joannis sequenti. bus autem diebus fit Officium de eadem Octava Corporis Christi cum commemoratione Octavæ sancti Joannis. Dies autem Octava sancti Joannis tunc veniens in die Octava Corporis Christi, non trans. fertur, sed de illa eo anno fit tantùm commemoratio in utrisque Vesperis et Laudibus diei Octavæ Corporis Christi; et id semper servetur, quando festum habens Octavam transfertur; ut non ideo dies Octava transferatur, sed ipsa die de ea fiat commemoratio, quæ aliàs erat Octava, si festuin non fuisset translatum. Quod si Festum post totam suam Octavam transferri

contigerit, illo antio celebratur sine Octava, nísi Titularis Ecclesiæ privilegio aliter fieri oporteat.

2. Si in die Octava alicujus Festi habentis Octavam occurrat aliquod Festum duplex ex majoribus suprà in Rubrica de Commemorationi bus enumeratis, fiat de Festo cum commemoratione diei Octava, excepta die Octava Nativitatis Do mini et Epiphaniæ, in quibus non fit de aliquo Festo, sed transfertur in primam diem similiter non im. peditam. Si autem non fuerit ex prædictis Festis, fiat de Octava, et Festum transferatur, ut supra.

3. Si aliquod Festum duplex in fra Octavain occurrens alio majori Festo duplici ímpediatur, transferatur in primam diem similiter non impeditam, et in eo fiat com. memoratio de Octava.

4. Si in aliis Dominicis per an num à supradictis occurrat Festum duplex, non transfertur, ut dictum est in Rubrica de Commemoratio nibus.

5. Festum semiduplex occurrens diebus supradictis, et infra Octavam Corporis Christi et aliis Dominicis per annum, transfertur in primam diem simili Officio non impeditam occurrens verò in Dominicis infra illas Octavas, in quibus fit de Festis occurrentibus (ut dictum est in Rubricis de Octavis), transfertur in sequentem diem, cum commemoratione Octavæ qua, si fuerit alio Festo duplici vel semiduplici impedita, prædictum Festuin semiduplex veniens in

transferatur duplex quàm semiduplex, et inter plura duplicia, quod est magis solemne semper priùs transferatur, et priùs celebretur : alioquin si sunt æqualia, unum ante aliud transferatur eo ordine, quo erant celebranda in propriis diebus.

8. Festum simplex nunquam transfertur; sed si de eo fieri non potest Officium, fiat commemora tio, at dictum est in Rubrica de Commemorationibus ; si autem venerit in illis diebus, in quibus de simplici nulla fit commemoratio, eo anno non fit de eo ampliùs.

9. Si aliquod Festum novem Lec tionum, in quo annotatum est fier? commemorationem alicujus Sancti, transferatur propter advenien. tem Dominicam, vel aliud Festum majus, non tamen transfertur cum illo commemoratio illius Sancti in eo assignata; sed dieta commemoratio fit die suo in Dominica, vel alio Festo, in quo fieri possit, cum nona Lectione ejusdem, si propriam de vita Sancti habuerit: Festum verò novem Lectionum transfertur sine ulla ampliùs comme. moratione Festi simplicis prædicti. Quod etiam servatur in commemorationibus occurrentibus in Vigiliis, cùm de Vigilia veniente in Dominica fit in Sabbato præcedenti: tune enim commemoratio Festi simplicis non fit in Officio Vigilia, sed in Dominica.

Dominica, transfertur post Octa-Cests

vam, ita ut Festum semiduplex infra Octavam non transferatur, misi in proximè sequentem diem.

6. Si duo vel plura Festa novem Lectionum simul eodem die veniant, fiat Officium de majori, id est, de duplici, et semiduplicia transferantur. At si omnia fuerint duplicia, vel oinnia semiduplicia, fiat de digniori, seu solemniori, et quæ minoris solemnitatis sunt, transfe

rantur.

7. Sed si plura Festa novem Lectionum transferenda sint, priùs

De Concurrentia Officii. XI. ONCURRENTIA Officii attendenda I est semper in secundis Vesperis quomodo sit ordinandum Officium cum sequenti die. Itaque cùm dicitur Officium aliquod cum alio con. currere, intelligitur de præce. denti in secundis Vesperis, cum sequenti in primis Vesperis.

2. Duplici ergo in secundis Ves. peris concurrente cum alio se quenti Duplici in primis, si utra que sint ejusdem solemnitatis, regulariter à Capitulo fit de sequenti cum commemoratione præcedentis, nisi aliter in propriis locis annotetur. Si verò non sint ejusdem

« PoprzedniaDalej »