Obrazy na stronie
PDF
ePub

BREVIARII.

Officium quotidie fit aut Duplex, aut Semiduplex, aut Simplex.

De Officio Duplici. 1.

4. In utrisque Vesperis, Matutino et Laudibus tantùm, non autem in aliis Horis, duplicantur Antiphonæ, id est, integræ dicuntur in principio et in fine Psal

O'Feria quinta in Coena Domini, morum.
FFICIUM fit Duplex in diebus à

usque ad Feriam tertiam Pascha
inclusivè, in Dominica in Albis, in-
Ascensione Domini, in Dominica
Pentecostes, et duobus diebus se-
quentibus, in Festo Trinitatis, Cor-
poris Christi, et Dedicationis pro-
priæ Ecclesiæ; in Festis quibus
in Kalendario apponitur hæc vox,
duplex; in die Octava Festi habentis
Octavam; in Festo Patroni unius
vel plurium alicujus loci vel Titu-
laris Ecclesiæ; et in Festis Sancto-
rum, qui apud quasdam Eccle-
sias, Religiones vel Congregatio-
nes consueverunt solemniter cele-
brari, cum Officiis propriis, à Sede
Apostolica approbatis, aut ex ejus-
dem Sedis auctoritate receptis vel
recipiendis (servata tamen forma
hujus Breviarii) alioquin de Com-
muni, etiamsi prædicta Festa in
hoc Kalendario non sint descrip-
ta. Præterea Officium fit Duplex
pro Defunctis in Commemoratione
omnium fidelium Defunctorum, et
in die obitûs, seu depositionis De-
functi, ut in eodem Officio dicitur,
circa finem Breviarii.

2. Festum duplex celebratur eo die quo cadit, nisi illud contingat transferri, ut dicetur in Rubrica de Translatione Festorum.

3. Habet primas et secundas Vesperas integras, nisi cum alio simili concurrat, ut dicetur in Ru brica de concurrentia Officii, et to tum Officium fit de Duplici, incipiendo à primis Vesperis, usque ad Completorium sequentis diei in clusivè : nisi aliter in propriis locis assignetur. Officium autem De functorum habet tantùm primas Vesperas, Matutinum et Laudes, at circa finem Breviarii ponitur

5. Ad Matutinum regulariter dicuntur tres Nocturni, cum novem Psalmis, et totidem Lectionibus, hoc est, in unoquoque Nocturno tres Psalmi, et tres Lectiones præterquam in Paschate Resurrectionis et Pentecostes cum duobus sequentibus diebus, in quibus dicitur unum tantùm Nocturnum cum tribus Psalmis, et totidem Lectionibus, ut ibidem ponitur.

6. Preces ad Primam et Completorium, et Suffragia de sancta Maria, Apostolis, et Pace ad Vesperas et Landes, non dicuntur in Officio duplici, ut etiam in propriis eorum Rubricis dicetur.

7. Quomodo sit ordinandum Officium duplex in Vesperis, Matutino et cæteris Horis, similiter et de Antiphonis, Responsoriis, Versibus, Capitulis et aliis in eo dicendis, habentur inferiùs de singulis propriæ Rubricæ.

De Officio Semiduplici. II.

O'Dominicis (excepta. Dominica in Albis, in qua fit Duplex); et diebus infra Octavas: item in Festis, quibus in Kalendario apponitur hæc vox, Semiduplex, et in Festis propriis quorumdam locorum, seu Congregationum, quæ solemniùs apud illas, quàm Simplicia, consueverunt celebrari.

FFICIUM fit Semiduplex diebus

2. De festo semiduplici fit eo die quo cadit, nisi contingat transferri, ut dicetur in Rubrica de trans. latione Festorum.

3. Habet totum Officium inte. grum, sicut Duplex, sed non duTicantur Antiphona.

5. Quomodo sit ordinandum Of. ficium simplex ad Vesperas, Matutinum et alias Horas; item et de Antiphonis, Versibus, Responsoriis et aliis, ac quando Preces, et Suffragia de Sanctis dicenda sint, habentur inferiùs propriæ Rubricæ.

4. Ad Matutinum dicuntur tres in Rubrica de Lectionibus habetur. Nocturni, præterquam infra Octavas Paschæ et Pentecostes, in quibus dicitur unum Nocturnum cum tribus Psalmis et totidem Lectionibus. Et regulariter quando dicuntur tres Nocturni, dicuntur novem Psalini et totidemn Lectiones exceptis iis Dominicis, in quibus fit Officium ut in Psalterio, quæ habent xviij Psalmos, ut ibi.

vas,

5. Quomodo sit ordinandum Of ficium semiduplex tàm in Festis, quàm in Dominicis, et infra Octa item et de Antiphonis, Versibus, Responsoriis et hujusmodi aliis, et quando in Semiduplici dicantur Preces ad Primam et Completorium, et Suffragia de Sanctis ad Vesperas et Laudes, habentur inferiùs de singulis propriæ Rubricæ.

De Officio Simplici. III.

[ocr errors]

PFICIUM fit simplex in diebus

De Dominicis. IV.

Din Dominicis Adventùs, et in

Dominica semper fit Officium

Dominicis à Septuagesima usque ad Dominicam in Albis inclusivè, quocumque Festo duplici, vel semiduplici adveniente, quia tunc Festum transfertur (ut in Rubrica de Translatione Festorum dicetur), nisi illud Festum sit de principali Titulo, vel Patrono alicujus Ecclesiæ vel loci, aut Dedicatione propriæ Ecclesiæ: quia tunc de hujusmodi Festo fit tantùm in Ecclesia, vel loco, cujus est Titulus, vel Pa

Oferialibus, quando occurrit fieri tronus, vel Dedicatio, cum com

de Feria; item in Festis, quibus in Kalendario non apponitur hæc vox, Duplex, vel Semiduplex, vel de Octava; item quando fit de beata Maria in Sabbato, ut in ejus Rubrica dicetur.

2. De Festo simplici fit eo die quo cadit ; nisi eodem die occurrat fieri Officium novem Lectionum vel de sancta Maria in Sabbato vel de aliquibus Feriis, quibus festum simplex cedit, ut dicetur in Rubricis de Feriis et Commemorationibus.

3. Habet tantùm primas Vesperas, in quibus dicuntur Psalmi Feriales, et à Capitulo fit de Festo, nisi cum eo concurrat Officium novem Lectionum, quia tunc de eo fit sola Commemoratio, ut dicetur in Rubrica de Concurrentia Officii, et ejus Officium terminatur ad Nonam, et nihil ampliùs fit de eo, nec Commemoratio.

4. Ad Matutinum post invitatorium et hymnun de Festo, dicitur unum tantùm Nocturnum cum duodecim Psalmis, ut in Psalterio, secundum Feriam quæ occurrit; et tres Lectiones leguntur, ut infra

memoratione Dominicæ, quibusdam Dominicis exceptis, ut dicetur in Rubrica de Commemoratio. nibus. In aliis Dominicis per annum fit de Dominica, quando in eis non occurrit Festum duplex, quia tunc fit de Duplici cum commemoratione Dominica in utrisque Vesperis et Laudibus, et ad Matutinum legitur nona Lectio de Homila Dominicæ, ut dicetur in Rubrica de Commemorationibus. Si Semiduplex eodem die occurrat, transfertur, ut dicetur in Rubrica de Translatione Festorum.

2. De Dominicis infra Octavam Nativitatis, Epiphaniæ, Ascensio. nis et Corporis Christi occurren. tibus, Officium fit sicut infra Ocvam, et in Proprio de Tempore, cum Commemoratione Octava et sine Precibus et Suffragiis Sanctorum; in Dominicis verò, quæ occurrunt infra alias Octavas, totum Officium fit de Dominica, ut in Psalterio et in Proprio de Tempo. re, cum Commemoratione Octava, omissis etiam dictis Precibus et Suffragiis, ut supra. De Dominica occurente in die Octava fit Com.

[ocr errors]

memoratio sicut dictum est, quando in ea fit de Festo duplici, præterquam in die Octava Epiphaniæ, in qua nihil fit de Dominica, quia ejus Officium ponitur in Sabbato præcedenti.

3. Positum est autem Officium sex Dominicarum post Epiphaniam, et viginti quatuor post Pentecosten, ut compleatur numerus triginta Dominicarum, quæ esse possunt ab Epiphania usque ad Septuagesimam, et à Pentecoste usque ad Adventum, ne ulla ex his Dominicis vacet, quin saltem de ea fiat commemoratio. Nam quæ aliquando supersunt post Epiphaniam ante Septuagesimam, ponuntur post xxiij à Pentecoste, hoe ordine.

4. Si Dominica post Pentecosten fuerint xxv, Dominica xxiv post Pentecosten erit quæ est vj post Epiphaniam. Si fuerint xxvj, Dominica xxiv erit quæ est v; et xxv, quæ est vj. Si fuerint xxvij, Dominica xxiv erit quæ est iv; et xxv, quæ est v, et xxvj erit vj. Si fuerint xxviij, Dominica xxiv erit iij, et xxv erit iv, et xxvj erit v, et xxvij erit vj ; et ultimo loco sem per ponitur, quæ in ordine est xxiv post Pentecosten, etiamsi post Pentecosten aliquando non sint nisi xxiij Dominicæ. Tunc enim xxiv ponitur loco xxiij, et Officium xxiij ponitur in præcedenti Sabbato, quod non sit impeditum Festo novem Lectionum, alioquin in alia præcedenti die similiter non impedita, in qua fiat Officium de Feria, cum commemoratione festi simplicis, si occurrat; et in ea leguntur tres Lectiones de Homilia Dominicæ, omis. sis Lectionibus Scripturæ illius Feriæ, et in Laudibus dicatur Antiphona ad Benedictus, et Oratio de Dominica xxiij. Quòd si tota Hebdomada impedita sit festis ix Lectionum, etiam translatis, vel aliqua Octava, tunc in Sabbato legatur ix Lectio de Homilia Dominicæ xxiij, et de ea fiat commemoratio in Laudibus tantùm, cuin Antiphona et Oratione propria.

5. Cùm verò interdum contingat, ut Dominica iij, vel iv, vel v, vel vj post Epiphaniam supersit, nec possit poni etiam post xxiij à Pentecoste, tunc de ea fit Officium in Sabbato ante Dominicam. Septuagesima, ut dictum est supra, numero præcedenti.

6. De Dominica ij post Epipha niam, quando Septuagesima venerit immediatè post Octavam Epiphaniæ, quomodo agendum sit Officium, habetur in propria Ru brica ante Dominicam j post Epiphaniam.

7. Cùm autem in Proprio de Tempore dicitur aliqua Dominica esse prima mensis, in qua primò ponitur initium libri de Scriptura cum sua historia, id est, cum Responsoriis, animadvertendum est, eam dici primam Dominicam mensis, quæ venit in Kalendis illius mensis, vel est proximior Kalendis hoc modo. Si Kalenda venerint in ij, et iij et iv Feria, Dominica prima mensis erit quæ præcedit Kalendas, licèt veniat in præcedenti mense: si autem Kalenda venerint in v et vj Feria et in Sabbato prima Dominica erit quæ sequitur post ipsas Kalendas. Dominica autem prima Adventûs non sumitur ea, quæ est proximior Kalendis Decembris, sed Festo sancti Andreæ, vel quæ venerit in ipso festo.

8. Officium Dominicæ fit semiduplex, et incipit à primis Vesperis in Sabbato, et habet totum Officium integrum usque ad Completoriuin Dominicæ inclusivè, nisi cum aliquo concurrat, ut dicetur in Rubrica de Concurrentia Officii.

9. Ad Matutinum dicuntur tres Nocturni cum Psalmis, ut in Psalterio, et leguntur novem Lectiones, ut in Proprio de Tempore.

10. Quomodo autem sit ordinandum ejus Officium, insuper et de Lectionibus, Responsoriis et aliis, et quomodo initia librorum Scripturæ cum sua historia sint ponenda, habentur de singulis in feriùs propriæ Rubricæ,

[ocr errors]

De Feriis. V.
FFICIUM feriale, hoc est, sim.

plici, ad Nonam: subsequente verò Simplici, de quo fieri debeat Officium, ad Capitulum Vespera.

Oplex de Tempore occurrenti, rum, quia inde fit de Festo sim

prout in Psalterio et Proprio de Tempore habetur, fit semper in Feriis Adventûs, Quadragesima, Quatuor Temporum, Vigiliarum, et in Feria secunda Rogationum, quando infra Hebdomadam non occurrit Festum duplex, vel semiduplex, vel de Octava, quia tune de hujusmodi Feriis fit commemoratio, ut dicetur in Rubrica de Commemorationibus. Si verò in eis occurrat Festum simplex, de eo fit tantùm commemoratio. Item per annum fit Officium de Feria illis diebus, quibus infra Hebdomadam in Kalendario non ponitur aliquod Festum duplex, semiduplex, vel simplex, et non occurrit aliqua Octava, vel Officium sanctæ Mariæ in Sabbato, vel aliquod Festum solemne, ant consuetum in aliqua Ecclesia celebrari, quamvis in Kalendario hujus Breviarii non sit descriptum.

plici absque ulla deinceps commemoratione Feriæ.

3. Ad Matutinum dicitur unum tantùm Nocturnum cum xij Psalmis, secundùm ordinem Feriarum in Psalterio, et tribus Lectionibus, ut in Proprio de Tempore.

4. Excipiuntur ab hoc ordinario Officii ferialis tres Feriæ majores Hebdomadæ sanctæ, et Feria Octavarum Pascha et Pentecostes, in quibus fit Officium, ut in pro. priis locis ponitur.

5. Quomodo erdinandum sit Of ficium de Feria ad Matutinum et alias Horas, item de Lectionibus et Responsoriis, et quando dicendæ sint Preces feriales, ac de aliis quæ ad Officiuin Feriæ pertinent, habentur inferius de singulis propriæ Rubricæ.

De Vigiliis. VI.

De Vigilia fit Officium in omni

2. Officium Feria in Adventa, bus Vigiliis per annum quæ Quadragesima, Quatuor Tempori- jejunantur, ubi in Kalendario anbus, Vigiliis et prima die Roga notatur hæe vox Vigilia, nisi in die tionum, incipit à Matutino in Vigilia occurrat festum novein alas verò Feriis per annum, inde Lectionum, vel Octava : tunc enim fit de Feria, ubi desinit Officium in Officio novem Lectionum legitur præcedentis diei, ita ut si præce- nona Lectio de Homilia Vigiliæ, et denti die fuerit Duplex, vel Semi- fit commemoratio de ea ad Laudes duplex, Officium Feriæ incipiat se- tantù, cum Antiphona ad Benequenti die à Matutino: si præce- dictus, et . Feria occurrentis de denti die fuerit Festum simplex, Psalterio, et Oratione Vigilia, præde Feria fiat à Vesperis illius præterquam in illis Festis majoribus, cedentis diei inclusivè. Similiter quæ inferius excipiuntur. et quando in Feria iv et vj Quatuor Temporum Septembris, et in Feria iv Cinerum, ac in Vigiliis occurrit aliquod Festum simplex, de quo fieri debet commemoratio, tunc præcedenti die, nisi fuerit Festum novem Lectionum, in Vesperis fit de Feria, ut in Psalterio, sine Precibus, cum Oratione Dominicæ præcedentis, et cuin commemoratione Festi trium Lectionum in sequenti Feria occurrentis, ut dicetur infra in Rubrica de Concurrentia. Terminatur autem Officium de Feria subsequente duplici, vel semidu.

2. Si Vigilia occurrat in Dominica, de ea fit Officium in Sabbato, quod non sit impeditum Officio novem Lectionum, quia tunc de Vigilia fit tantùm commemoratio, ut dictum est. Excipitur ab hac regula Vigilia Nativitatis et Epiphaniæ Domini: quæ si venerint in Dominica, fit de illis, ut in propriis Rubricis dicitur. Si autein in Vigilia occurrat Festum solemne alicujus loci, vel ex solemnioribus infra annum, quæ inferiùs in Rubrica de Commemorationibus numerantur (veluti si in Vigilia sancti Joan

nis Baptistæ venerit Festum Corporis Christi), nihil tunc prorsùs, nec commemoratio fit de Vigilia, excepta Vigilia Epiphaniæ. Idem servetur quando aliqua Vigilia venerit in Adventu, Quadragesima et Quatuor Temporibus : nulla enin in his Feriis de Vigilia fit commemoratio.

3. Officium Vigilia incipit ad Matutinum, sicut dictum est in superiori Rubrica de Feriis; terminatur autem ad Nonam, quia Vesperæ sunt de sequenti Festo.

4. Officium Vigilia totum fit de Feria occurrenti, ut in Psalterio, et tres Lectiones leguntur de Hoinilia in Evangelium Vigiliæ, ut in propriis locis assignatur, cum tribus Responsoriis de feria occur renti, ordine in Rubrica de Responsoriis descripto. Dicuntur Preces feriales, et commemorationes communes, aliaque omnia sicut in Feriis Adventûs, Quadragesima et Quatuor Temporum, de quibus et de aliis circa ordinandum ejus Officium habentur inferiùs propriæ Rubricæ.

5. Excipitur ab hoc ordinario Vigiliarum, quæ jejunantur, Vigilia Pentecostes, quæ cum tribus Nocturnis sub Officio seiniduplici celebratur, ut ibi; et Vigilia Nativitatis Domini, quæ, Noc. turno feriæ excepto, in Laudibus et Horis habet reliquum Officium duplex. In Vigiliis verò Epiphaniæ et Ascensionis, quæ non jejunantur, fit Officium, ut in propriis locis notatur.

De Octavis. VII.

Octava fit Officium, vel sal

quasdam Ecclesias, Congregatio nes et Religiones consueverunt so lemniter cum Octava celebrari, nisi illa Festa venerint in Quadragesima, , quo tempore omittitur Officium cujuscumque Octavæ. Quòd si aliquod Festum, quod celebrari solet cum Octava, paulò ante Quadragesimam venerit, et jam per aliquot dies factum sit Of ficium de ejus Octava, adveniente Quadragesima, nihil ampliùs fit de ea, nec commemoratio. Et idem servetur de Octavis nondum ab. solutis, quando supervenit Festum Pentecostes, et dies xvij Decem. bris.

2. In Pascha Resurrectionis et Pentecostes Officium Octavæ terninatur in Sabbato sequenti ad Nonam

3. Infra Octavas fit de Festis duplicibus et semiduplicibus occur. rentibus, ac etiam translatis, ut dicetur infrà de Translatione Festorum, n. 5, cum commemoratione Octavæ, nisi illa festa sint de solemnioribus enumeratis in sequenti Rubrica de commemorationibus, in quibus nulla fit commemoratio de Octava, exceptis Octavis Nativitatis, Epiphaniæ et Corporis Christi, de quibus fit semper commemo. ratio, quocumque Festo in illis occurente. Infra Octavas autem Paschæ et Pentecostes non fit de Festo aliquo, etiam principali Patrono, vel Titulari Ecclesiæ, vel Dedicatione ejusdem; sed transfertur post Octavam. Infra Octavam Epiphaniæ fit tantùm de Patrono, vel Ti. tulari Ecclesiæ et Dedicatione ejus. dem (non tamen in die Octava), cum commemoratione Octavæ. In

Diem commemoratio (quando fra Octavam Corporis Christi fit

aliquo festo, vel Dominica impeditur) per octo dies continuos. Fit de Octava in Paschate Resurrectionis, in Ascensione Domini, in Pentecoste, in Festo Corporis Christi, in Festis quibus in Kalendario apponitur Octava, item in Festo Dedicationis propriæ Ecclesiæ, et in Festo principalis Patroni et Titalaris loci, vel Ecclesiæ, et in Festis aliorum Sanctorum, quæ apud

tantùm de Duplicibus non tamen translatis, cui commemoratione Octava; de Semiduplicibus verò in. fra eam non fit, sed transferuntur post Octavam, ut dicetur in Rubrica de Translatione Festorum. De Simplicibus infra quascumque Octavas occurrentibus, fit tantùm commemoratio " præterquam in duobus diebus post Pascha et Pentecosten, ut dicitur in sequenti Ru.

« PoprzedniaDalej »