Obrazy na stronie
PDF
ePub

ASHMOLEAN

OXFORD
MUSEUM

5 FEB 1957

HISTO

ART

PROLEGOMENA.

Quum in Tomis quoque XI. XII. et XIII. Origenis

operum edendis eandem, quam superius, secutus sim normam, et quum praeter omnem exspectationem Tomi XII. moles in tantum accreverit, ut quae hic illic in eodem promisimus, et quae dici solent prolegomena, vix ac ne vix quidem eidem praefigi potuerint, monita Ruaei ad Tomos XI. XII. et XIII. spectantia in hujus demum Tomi fronte collocasse, indicem vero locorum ex V. et N. T. desumtorum, eorumdemque in iisdem tribus Tomis laudatorum, in fine Tomi apposuisse sufficiat.

I.

MONITUM AD ORIGENIS EEHTHTIKA IN LIBRUM JESU NAVE.

RUFINUS in peroratione ad interpretationem Commentariorum Origenis in epistolam ad Romanos, ait, se vertendis ejus ¿nyntixois in librum Jesu Nave nihil a fide textus graeci recessisse. ,,Illa, inquit, quae in Jesu Nave scripsimus, simpliciter expressimus ut invenimus, et non multo cum labore transtulimus." Hodie ex ejus interpretatione exstant in hunc librum XXVI. homiliae. Triginta commemorat Cassiodorus

I *

institutt. cap. I. Initium vigesimae repraesentatur Philocaliae capite XII., hincque obstruitur os aliquot heterodoxis, qui absque ulla ratione has homilias Origeni abjudicarunt.

Post homilias in Jeremiam scriptae sunt, uti patet ex homilia XIII., adeoque ex illarum sunt numero, quas sexagenario major ad populum habuit, videnturque pronuntiatae circa finem anni 249., vel sub initium anni 250, quandoquidem homilia IX. gravissimam memorat persecutionem, quae tunc ecclesiam affligebat.

Fragmenta graeca, quae homiliarum fronti praefixa sunt, e Catenis manuscriptis sunt depromta.

II.

MONITUM AD EEHTHTIKA IN LIBRUM JUDICUM.

[ocr errors]

Rufinus in peroratione subjuncta commentariis Origenis in epistolam ad Romanos testatur, se, qua fide transtulit homilias in Jesum Nave, eadem latine vertisse nyuzά in librum Judicum: nam et illa, inquit, quae in Jesu Nave et in Judicum librum scripsimus, simpliciter expressimus, ut invenimus." Novem in hunc librum homilias Origenis commemorat Cassiodorus institutt. cap. I. Novem hodie habemus, quarum sexta Canticum Deborae explanat, uti promiserat ipse Origenes in prologo commentariorum in Canticum Canticorum, his verbis: ,,verum et de his plenius in illis oratiunculis, quas de libello Judicum edidimus, disserta reperies." Verisimile ergo est, has ipsas homilias designari ab Origene, proindeque ante annum 240. fuisse ab ipso editas. Verum haud scio, an,

sect. 2. n. 2. pariter inde concludi possit, ipsas non fuisse ex tempore conceptas et recitatas. Certe homilia I. n. 2. locus est, quem ipse Origenes testatur sibi solum in mentem venisse, cum concionaretur: ,,sed et illud, inquit, quod dicentibus nobis occurrit, et utinam domino suggerente occurrerit, praetereundum non est," et cetera. Illas, postquam pronuntiatae sunt, potuit literis mandare aut recognoscere.

Praeter homilias, an aliud quidpiam data opera in librum Judicum scripserit Origenes, incertum est. Verumtamen Catenae manuscriptae aliquot sub ejus nomine fragmenta graeca exhibent, quae nos homiliarum fronti praefigimus.

III.

MONITUM AD ORIGENIS EZHTHTIKA IN LIBROS REGUM.

in

Unica tantum hodie superest latine Origenis homilia in initium libri primi Regum. Interpretem suspicatur Huetius Rufinum, auctorem vero Origenem prorsus negavit Rivetus Critic. Sacr. lib. II., propterea quod in illa mentio est Alexandri Papae. „,Quis, quit, ille Alexander Papa? Si primus episcopus Romanus ejus nominis, multo antiquior est; sin vero episcopus Alexandrinus, multo recentior." Quasi vero ea aetate non floruerit sanctus Alexander episcopus Jerosolymitanus, de quo Eusebius Historiae Ecclesiasticae lib. VI. cap. XI. et alibi.

Alteram in ejusdem primi libri caput XXVIII. de Engastrimytho e Codice manuscripto graeco vaticano eruit, latine vertit, et Lugduni ann. 1629. graece simul et latine in lucem primus edidit Leo Allatius. Citatus

ab Eustathio locus in ea reperitur, nec ex stilo dubitandi locus est, quin Origenis sit genuinus foetus.

Praeter duas hasce oratiunculas, quae solae hodie supersunt, Cassiodorus institutt. cap. II. quatuor commemorat Adamantii nostri homilias in librum primum Regum, unam in secundum, item alteram prolixam in librum secundum Paralipomenon, et ibidem cap. VI. ait,,se in Esdrae libris duobus graeco sermone singulas homilias expositas Origenis invenisse, quae Bellatoris labore translatae sunt." Ipsemet Origenes homilia tertia in Jesum Nave monet, se aliquando in quadam ecclesia disputasse de duabus meretricibus, de quibus scriptum est in tertio libro Regum.“ Verum injuria temporum haec omnia perierunt, nisi forte illorum pars fuerint paucula illa fragmenta, quae e Catenis Graecis Regiis eruit Combefisius, in cujus schedis asservantur, unde ea nos in hanc editionem nostram transferimus.

[ocr errors]

IV.

MONITUM AD ORIGENIS EEHTHTIKA

IN JOB.

Sua ipse Origenes nynuzά in Job citat homilia sexta in Ezechielem. „Scriptum est, inquit, in libro Job de dracone: virtus ejus in umbilico, et fortitudo ejus super umbilicum ventris. Scio ex his, quae mihi gratia divina largita est, cum praesentem locum exponerem, me dixisse, quod draco sit fortitudo contraria." Homilias ipsum edidisse testatur Hieronymus epist. 36. ad Vigilantium, ubi ait, confessorem Hilarium,,homilias in Job ex libris ejus, id est, ex graeco in latinum transtulisse." Praeter homilias sunt qui

« PoprzedniaDalej »