Obrazy na stronie
PDF
ePub

attendatis ventriloquis, neque his, qui de terra clamant. „Legem ') enim in adjutorium dedit, ut dicant: non est sicut verbum istud, pro quo non est munera dare." Qui enim assumsit legem, et novit, quia lex in adjutorium est, et praecipue spiritualis, quae interdicit a ventriloquis et auguriis quaerere: hic, cum intellexerit legem, debet admirans eam dicere, nullum verbum ita mundum apud Graecos et Barbaros, quale est verbum legis. Ab omni enim verbo, ab universa doctrina veritatem pollicente, differt lex, quae a Deo nobis data est. „Legem 2) enim in adjutorium dedit, ut dicant: non sicut verbum istud.“ Quid est, quod non est sicut verbum istud? Multa sunt verba, sed non sicut verbum istud. Nullum enim verbum post verbum Mosis, post verbum prophetarum, multo autem amplius post verbum Jesu Christi, et Apostolorum ejus. Vide, si non clamant sensus Dei, quod dictum est: legem enim in adjutorium dedit, ut dicant, qui acceperunt legem in adjutorium: non est ut verbum istud, quod) locutus est Moses in lege, lata 4) per angelos in manu mediatoris. Multo autem dignius potest hoc ecclesia dicere: non est sicut verbum istud, quod caro factum est, quod habitavit in nobis, cujus videmus gloriam, non sicut Moses velamine obtectam, sed 3) gloriam tanquam unigeniti a patre, pleni gratiae et veritatis. Non est sicut verbum istud, quod suscepit ecclesia, in quo credit, per quod et salvabitur, verbum, quod in principio erat apud Deum Deus verbum: cui gloria et imperium

in saecula saeculorum.

Amen!

1) Cfr. Jesai. VIII, 20.
3) Edd. Merlini: quomodo.
4) Cfr. Gal. III, 19.

2) Jesai. VIII, 20.

5) Cfr. ev. Joann. I, 14.

[blocks in formation]

De eo, quod scriptum est: „ululate ') sculptilia in Hierusalem et in Samaria:" usque ad eum locum, in quo ait:,,et) commovebo civitates, quae habitantur.“

1. Olim quidem, quando peccavit populus prior, excidit a religione, et sculptilia fabricatus est Judas in Hierusalem, et is, qui Israel vocabatur, in Samaria. Si autem et nunc aliquis consideret ex multitudine eorum, qui colliguntur peccatores, non pigebit eum dicere, quod unusquisque Deum faciens quod existimat3) esse bonum, et serviens peccato, maledictus est faciens sculptile, et conflans opus manuum artificis, et ponens illud in absconso. In absconso quippe cordis multa facimus idola, si peccemus. Unde sermo nos edocet poenitentiam agere, et ululare super sculptilibus, et idolis, quae sunt in Hierusalem et Samaria. Et si quidem nos peccemus, qui esse de ecclesia cupimus, in Hierusalem facimus sculptilia. Si vero ii, qui extra ecclesiam constituti sunt, quomodo haeretici peccaverint, faciunt idola in Samaria. Verumtamen omnes omnipotens Deus juxta suam bonitatem ad poenitentiam provocat, dicens:,,ululate 4) sculptilia in Hierusalem et in Samaria." Quemadmodum etenim feci Samariae et manu factis ejus, ita faciam Hierusalem et idolis ejus. Comminatur quaecunque fecit Samaritanis, et his, qui de ecclesia sunt.,,Cum 5) autem consummaverit Deus omnia faciens in monte Sion, et in Hierusalem, inducet super sensum magnum principem Assyriorum, et super altitudinem gloriae oculorum ejus." Doce

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

mur, quid futurum sit inimico nostro et zabulo, quem sensum quendam magnum nunc propheta nuncupavit. Quomodo enim serpens sapientior erat omnibus bestiis, quae sunt super terram, et filii saeculi hujus sapientiores super filios lucis in generatione sua sunt, et dispensator iniquitatis sapienter fecit secundum sapientiam non bonam, eodem modo iste, qui figuraliter princeps Assyriorum dicitur, magnus est sensus, et est mirari magnitudinem sensus ejus in quo abusus est ad instruendos sapientes mundi istius, qui cum omni verisimilitudine, cunctaque virtute falsitatem sectarum suarum componentes exhibent. Cum ergo omnia fecerit Deus in monte Sion, et in Hierusalem, et reddiderit ea, quae justis repromissa sunt, tunc inducet super) sensum magnum principem Assyriorum, et super altitudinem gloriae oculorum ejus. Alta eum sapientem sermo novit, et exordium ruinae ejus ab inflatione coepisse. Unde et si inflati fuerimus, in judicium incidemus diaboli, in quod 2) incidit ipse zabulus.

2. Videamus autem et inflationem ejus, quanta sit, ut eam caveamus, et non permittamus eum super nos vera dicere. Quid igitur dicit? ,Viribus 3) faciam, et sapientiam intellectus auferam, fines gentium.“ Existimat) fortitudine sua, quod vult, in nobis se posse perficere. Et revera si vincamur, et post haec verba peccemus, si post ecclesiam rursum in circum, et ad equorum cursus, et ad conventus gentilium eamus, quid aliud fit, quam superatos nos possidet? Et quid dixit zabulus: ,, viribus 5) faciam?" Consequitur in nobis peccatoribus, quod minatus est. Sed et si fornicemur post castitatem longi temporis, post sanctimoniam multam, quid aliud fit, quam vera locutus probatur super nos,

1) Ed. R. sola: supra.
3) Cfr. Jesai. X, 13.

qui dixit:

[blocks in formation]
[ocr errors]

a

viribus 1) faciam?" Quid autem et aliud repromittat iste magniloquax, intueamur. „Et 2) sapientiam intellectus auferam, fines gentium." Sapientiam nescio, quam pollicetur, de qua et propheta loquitur: „alienigena 3) quaedam sapientia est in iis." Est enim aliqua extranea veritate sapientia, quam disperdet Deus. Hanc iste habens, existimat *) se esse sapientem, et dicit:,, sapientiam ") intellectus auferam, fines gentium, et vires eorum depascar." Pervenit enim ad omnes gentes operatio ejus, sed Salvator in omnes gentes mittens sermones suos, eruit eos, qui a zabulo in cunctis gentibus captivi tenebantur. ,,Et 6) vires eorum depascar." Minatur se vires nostras praedatum iri, et tradere adversus nos militantibus. Et revera est videre cum quibusdam hoc facientem. Quando enim quis vincitur a zabulo, et traditur daemonibus spiritibus pessimis, virtutibus contrariis, quid aliud factum est, quam is dixerat:,,et) vires eorum depascar?" Accipiens nostras vires depastus est nos. ,,Et 8) commovebo civitates, quae inhabitantur.“ Et hoc zabulus comminatur,

inhabitari cernit civitates ecclesias Dei in Christo Domino

constructas, has commoturum esse se personat. Et frequenter quidem concussit civitates inhabitatas persecutionibus, frequenter concussit scandalis. Sed nos tentemus, fundamentum habentes super petram, tales fieri, ut iste, qui dicit: ,, commovebo") civitates, quae inhabitantur:" nos movere non valeat per procellas suas, neque per spiritus adversos: verum ad omnia, quae acciderint, stabiles perseveremus, utpote habentes aedificium super petram

1) Jesai. X, 13.
3) Cfr. Jerem. VIII, 9.

4) Edd. Merlini: aestimat.

5) Jesai. X, 13.

7) Jesai, X, 13.

2) Jesai. X, 13.

6) Jesai. X, 13.

8) Jesai. X, 14.

Jesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum.

Amen!

HOMILIA IX.

De eo, quod scriptum est: „, et ') audivi vocem Domini dicentis: quem mittam, et quis ibit ad populum istum?“ Et transgrediens modica, pervenit usque ad locum, in quo scribitur: „pete 2) tibi signum a Domino tuo in profundum, aut in excelsum."

,,Et3) audivi vocem Domini, dicentis: quem mittam, et quis ibit ad populum istum? Et dixi: ecce, ego sum: mitte me. Et ait: vade, et dic populo huic: aure audietis, et non intelligetis," et reliqua. De eo, qui nunc lectus est, Isaiae prophetae sermone, oremus Deum, ut nobis gratiam largiatur, ut digna prophetico spiritu valeamus exponere. „,Et 4) audivi, inquit, vocem Domini dicentis: quem mittam?" Postquam purgatus est labiis 3)

propheta, paratus suscepit ) ministerium Domini, et dicit: „ego ") sum: mitte me." Sed ut paratior esset ad hoc, meminerat vocis Mosis. Nam et ille eadem utens voce: ,, mitte ) me:" princeps populi, judexque factus et famulus Dei nuncupatus est. Audivi autem quendam Hebraeum exponentem hunc locum, atque dicentem, quia libenter quidem prophetes et paratus prophetiam suscepit ad populum, ignorans, quae essent ei dicenda. Porro audiens tristia, quae essent populo nuntianda, hoc est:

2) Jesai. VII, 11.
4) Jesai. VI, 8.

1) Jesai. VI, 8.
3) Jesai. VI, 8. 9.
5) Edd. Merlini: labia.
6) Edd. Merlini: suscipit.

7) Jesai. VI, 8.

« PoprzedniaDalej »