Obrazy na stronie
PDF
ePub

sum.

[ocr errors]

Domino praestatis certamen?" Non praestat autem certamen Domino, neque hominibus eum arbitror praestare certamen, qui petit signum in profundum aut in excelCertamen quippe Dei est, quomodo salvet hominem. Non praestat igitur certamen Domino, qui confugit ad salutem. Qui vero Domino certante, ut salvet hominem, fugit a salute, et procul recedit a Domino, praestat Domino certamen. Ideo 1) dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel." Veritas exemplarium 2) prophetae hujus dicit:,, vocabis." 3) In Matthaeo porro scimus lectitari: „et 4) vocabitur nomen ejus Emmanuel.“ Non possumus dicere, quia oporteat minus aliquid facere de propheta. Quomodo vero evangelium hanc habet scripturam? Utrum ab aliquo non intelligente, et ad faciliora 5) currente, quomodo et in aliis multis factum est: an sic a principio, ut dicat forsitan aliquis editum esse evangelium. Qui vult, deliberet. Propheta quidem manifeste habet: „, et 6) vocabis nomen ejus Emmanuel,“ Novi quendam in exordio scripturarum evangelii legentem: ,, et") vocabis nomen ejus Emmanuel:" dixisse intra se ipsum: Quid est:,,vocabis?" Quis vocabit? Achaz. Et quomodo potuit Achaz de salvatore, qui post generationes multas venit, audire: „vocabis ) nomen ejus Emmanuel:" atque ita pro eo, quod est:,,vocabis:" scripsisse:,,vocabitur.") Sed vide, quia non Achaz dicitur: „, et 10) vocabis nomen ejus Emmanuel:" sed domui David vide

1) Jesai. VII, 14.

2) Edd. Merlini: exemplariorum.

3) Jesai. VII, 14. 4) Cfr. Matth. I, 23.

5) Edd. Merlini: facinora. 6) Jesai. VII, 14.
7) Cfr. Matth. I, 23. coll. pag. huj. not. 4.
8) Jesai. VII, 14. 9) Cfr. pag. huj. not. 4.

manifeste dictum:,,audite ') nunc domus David: Numquid modicum vobis est, praestare certamen hominibus, et quomodo Domino praestatis certamen? Ideo dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo in utero concipiet, et pariet filium, et vocabis nomen ejus Emmanuel.“ Sed quando itaque non intelligimus hoc, quod dictum est, nihil ex eo minus faciamus, neque ad faciliora cur ramus, sed exspectemus, donec gratia Dei subjiciat nobis per illuminationem scientiae explanationem 2) quaestionis : aut certe rursum gratia Dei, per quem vult, illuminet nos, ut non ultra quaeramus, sed quaestio nostra solvatur. Si autem temere ad non intellecta prorumpimus, nos ipsos causabimur. 3) Quae est ergo domus David? Si David Christus est, ut frequenter probavi, domus David nos sumus ecclesia Dei: et dicitur nobis, qui ecclesia sumus, ut non praestemus certamen Deo supra dictum, sed dante Domino signum suscipiamus illud. Nobis, non domui David ista dicuntur. Et prophetatur, quia, si quis est domus David, vocabit nomen ejus Emmanuel. In adventu enim Christi sola ecclesia nostra de Christo dicit: ,,nobiscum) Deus." His, ut dedit gratia Dei, explanatis, alia jam quaeramus aenigmata.

2. „Butyrum ') et mel manducabit.“ Quomodo Christus prophetatur butyrum et mel comesturus? Si hoc fuerit expositum Domino tribuente, rursus ca, quae sequuntur, aliam nobis ingerent quaestionem. Utinamque omnes faceremus illud, quod scriptum est: „scrutamini “) Scripturas.“ Plura ex corporalibus cibis nominata sunt in Scripturis pro escis spiritualibus. Quasi ") modo nati

1) Jesai. VII, 13. 14.

[ocr errors]

2) Mss. explanationem." Libri editi (e. c. edd. Merlini): „illuminationem.“

3) Edd. Merlini: causabitur.

4) Cfr. Matth. I, 23.

5) Jesai. VII, 15.

[ocr errors]

parvuli rationabile et 1) sine dolo lac desiderate." Ergo est 2) sine dubio lac rationabile, et oportet nobis istiusmodi lac quaerere. Rursum in Proverbiis de melle scriptum : mel 3) inveniens comede quod sufficit, ne forte plenus evomas." Num curavit Spiritus sanctus de melle isto, quod notum est, ne forte plus comedamus? Sed sentiens 4) utique Spiritus sanctus mel spirituale, ait: „mel 5) inveniens comede quod sufficit." Quid autem sentiens Spiritus sanctus praecepit nobis, ut, si inveniremus mel, invenibile est si quidem mel, comedamus quod sufficit? Vade,“) ait, ad apem, et disce, quomodo operatrix est. Et inveniuntur prophetae apes esse. Fingunt si quidem ceras, et mella conficiunt, et si audienti mihi expedit dicere, favi eorum scripturae sunt, quas reliquerunt. Et volens veni ad scripturas, et inveni mel. Sed „comede') mel." Et in Proverbiis rursus dicitur: „bonus ) est enim favus, ut indulcentur fauces tuae." Putasne, hoc dicit Spiritus sanctus, comede mel, quod in usu est, bonum enim est? Ego non audeo dicere, quia de melle corporeo mihi praecipiat 9) Spiritus sanctus: „comede 1o) mel.“ Ecce non habeo, aut certe naturae hujusmodi sum, ut de melle comedere non possim: qua ratione mihi dicit: mede mel, et noli comedere carnes, sed, comede 11) fili mel, bonum est enim?" Si videas apes prophetas, et opus eorum mella vel favos, tunc videbis, quomodo pro dignitate sancti Spiritus intelligas: „, comede 12) mel fili,

1) Deest,,et" in edd. Merlini.

2) Edd. Merlini: et.

4) Edd. Merlini: sciens.

6) Cfr. Prov. VI, 6.

3) Prov. XXV, 16.

5) Prov. XXV, 16.

7) Prov. XXV, 16.

8) Prov. XXIV, 13. Edd. Merlini: enim est.

9) Edd. Merlini: praecipit.

CO

10) Prov. XXIV, 13.

11) Prov. XXIV,

13.

[ocr errors]

bonum est enim." Si quis meditatur eloquia divina, et nutritur sermonibus Scripturarum, complet mandatum divinum jubens: comede1) mel fili:" et faciens, quod jussum est, potitur sermone, qui sequitur: bonum est enim." Quia bonum est hoc mel, quod in Scripturis invenitur. Quod autem dicitur: „,vade 2) ad apem:" istiusmodi est. Est quaedam, ut ita dicam, apis super apes: et quomodo inter apes rex quidam est, qui nominatur esse rex, sic princeps apum Dominus meus 3) est Jesus Christus, ad quem mittit me Spiritus sanctus, ut comedam mel: bonum est enim; et favus ejus, ut indulcentur fauces meae. Et forte subtiliores literae favi erunt; mel vero est, qui in his est, intellectus. Iste porro, qui est natus ex virgine Emmanuel, butyrum et mel manducat, et quaerit, ab unoquoque nostrum butyrum manducare. Quomodo a singulis nostrum butyrum quaerit et mel, sermo edocebit. Opera nostra dulcia, sermones nostri suavissimi et utiles, mella sunt, quae manducat Emmanuel, quae manducat iste, qui natus est de virgine. Si vero sermones nostri amaritudine pleni sunt,*) ira, animositate, molestia, turpiloquio, vitiis, contentione, dedit in os meum fel, et non comedit de ") his sermonibus salvator. Comedet autem salvator de sermonibus, qui sunt apud homines, si fuerint sermones eorum mel. Approbemus hoc de Scripturis. „Ecce, 6) sto ad ostium, et pulso. Si quis aperuerit mihi ostium, ingrediar ad eum, et coenabo cum illo, et ille mecum." Igitur ipse pollicetur, se ex nostris coenaturum nobiscum esse. Certum est autem, quia et nos cum illo coenamus, si coenemus illum. Comedens quippe de nostris bonis sermonibus, operibus et intellectu,

1) Prov. XXIV, 13. 2) Cfr. Prov. VI, 6.
3) Deest meus
" in ed. R.
4) Edd. Merlini: sint.

[ocr errors]

5) Ed. Ruaci sola: ab his.

repascit nos suis escis spiritualibus, et divinis, et melioribus. Propterea quia beatum est, suscipere salvatorem, apertis ostis principalis cordis nostri, praeparemus ei mella, et omnem coenam ejus: ut ipse nos ducat ad magnam coenam patris in regno coelorum, quae est in Christo Jesu, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen!

HOMILIA III.

De septem1) mulieribus.

1. Septem mulieres patiuntur opprobrium, et circumeunt, quaerentes eum recipere, qui possit auferre opprobrium earum. Ipsae septem mulieres repromittunt, ut suum panem manducent, et vestimentis suis operiantur. Non necesse habent panem ejus, sed nomen ejus, qui opprobrium earum possit auferre. Non indigent vestimentis hominis, quem assumunt. Meliora habent vestimenta, quam potest iis homo praestare. Lautiores habent cibos, quam conditio potest humana largiri. Cujus ergo sint septem mulieres, et quod sit opprobrium earum, dignum est considerare. Septem mulieres una sunt; Spiritus enim Dei sunt. Et est 2) ista una, septem sunt. Spiritus 3) enim Dei est spiritus sapientiae et intellectus, spiritus consilii et virtutis, spiritus scientiae et pietatis, spiritus timoris Domini. Ista sapientia patitur opprobrium a multis sapientiis insurgentibus in se. Iste verus intellectus sustinet opprobrium ab intellectibus falsis. Istud magnum consilium opprobratur a multis consiliis non bonis.

1) Cfr. Jesai. XI. coll. IV.

2) Desideratur est" in edd. Merlini.

« PoprzedniaDalej »