Obrazy na stronie
PDF
ePub

ORIGENIS

HOMILIAE) IN VISIONES ISAIAE.

HOMILIA I.

Visio prima.,,Et 2) factum est in anno, quo mortuus est Ozias rex, vidi Dominum sedentem super solium excelsum."

1. Quamdiu Ozias rex vixit, non potuit visionem videre

Isaias propheta. Erat enim Ozias peccator, et faciens malignum ante conspectum Domini, et agens adversus voluntatem divinae legis. Ingressus est templum et sancta sanctorum, et ob hoc lepra perfusus in fronte est, ita, ut foras 3) civitatem vadens, inter immundos computaretur. Talem igitur principem animae oportet mori, ut visionem Dei videre possimus. Neque enim frustra scriptum est: ,,et 4) factum est in anno, quo mortuus est Ozias rex, vidi Dominum." Unicuique nostrum vivit Ozias, sive Pharao, et non suspiramus, Aegyptia opera facientes. Si autem moritur, tunc suspiramus, ut in Exodo scriptum Si Ozias vivit, nou videmus gloriam Dei; si autem.

est.

1) Ruaeus in notis: Collatae sunt hae homiliae cum quatuor Mss., cum Mscr. nimirum Cathedralis ecclesiae Ebroicensis, cum Mscr. Majoris monasterii Turonensis, cum Mscr. porro Cathedralis ecclesiae Laudunensis, cum Mscr. denique Abbatiae S. Petri de Selincarte ordin Praemonstratensis.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

moritur, tunc videmus statim, ut moritur Ozias, gloriam Dei, tantum hoc sit, ut regnet in nobis sermo ejus, qui dixit:,, ego 1) autem constitutus sum rex ab eo:" et non regnet ira. Est quidem et peccati rex. Apostolus ita sciens ait:,,non 2) ergo regnet peccatum in mortali vestro corpore." Miserabilis ille homo, cui peccatum regnat, qui tali se tradit regi, despiciens regnum Dei, et subjiciens se voluptati. Propterea voluptatis amator non est. amator Dei. Et secundum Apostolum de quibusdam dicitur: ,, amantes 3) voluptatem magis quam Deum." Et quidem id ipsum non de his dictum est, qui omnino sunt infideles, sed de his, qui intrinsecus commorantur, voluptatem *),,magis quam Deum amantes, qui habent figurationem pietatis, virtutem autem ejus negantes." Haec propter mortem regis Oziae, post cujus interitum vidisse se ait visionem propheta. Quae est autem visio? „Vidi“) Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum,“ et cetera. Non omnis, qui videt Deum, videt eum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Scio, alium prophetam vidisse Dominum, et vidisse eum super thronum sedentem, sed non excelsum, neque elevatum. Disserens scripturam Daniel, dicit: ,, throni ) positi sunt:" et non erat excelsus ille thronus. Et: „veniam,7) ut sedeam ad judicandum populum in valle Josaphat." Ergo hic in valle sedit, et in valle eum judicaturus est, quem est condemnaturus. Aliud autem est, videre eum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Et in Michea egreditur,) et descendit Deus. Et ut videat Sodomam,

1) Psalm. II, 6.

3) II Tim. III, 4.

5) Jesai. VI, 1.

2) Rom. VI, 12.

4) II Tim. III, 4. 5. 6) Dan. VII, 9.

7) Cfr. Joel. III, 2. coll. 12.

8) Mss.,,egreditur." Libri editi (e. c. edd. Merlini):

[ocr errors]

descendit.,,Descendens, 1) ait, videbo, si secundum clamorem eorum, venientem ad me, consummaverunt. " Igitur Deus aliquando sursum, aliquando deorsum juxta dignitatem videtur negotiorum. „Vidi 2) ergo Dominum, Isaias ait, sedentem super thronum excelsum et elevatum." Si video Deum in his, qui hic sunt, regnantem, non eum video super thronum excelsum et elevatum. Si videó eum regnantem coelestibus virtutibus, video eum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Quid est, quod dicit 3) coelestibus virtutibus? Throni, dominationes, principatus, potestates, virtutes coelestes sunt. Et si video eum, quomodo iis regnet in verbo: vidi 4) Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Et plena erat domus gloria ejus." Sursum quoque') elevatus est thronus ejus, plenaque est domus gloria ejus. Non arbiquia plena est domus gloria ejus, haec, quae in terra est. Domini) est terra, et plenitudo ejus." Plenitudinem autem gloriae Dei non invenies in praesenti: sed si quis aedificaverit templum Deo, videbitur gloria Dei; et si servat hoc, quod dictum est, plena domus videtur gloria Dei. Nescio autem, an sic domus gloria compleatur. Et in Levitico, quantum ad praesens pertinet negotium, Deo largiente, legitur in collecta, quae sequitur, quia praecepit Dominus, quaedam fieri, ut videatur Domini gloria. Nec unquam apparebit gloria Dei, si non haec fiant. Cognoscimus autem illa, cum lecta fuerint.

tror,

2.,,Et) Seraphim stabant in circuitu ejus, sex alae uni, et sex alae alteri." Duo video Seraphim: et unum

1) Genes. XVIII, 21.
3) Edd. Merlini: dixit.

2) Jesai. VI, 1.

4) Jesai. VI, 1.

5) Edd. Merlini perperam: quo.
6) Psalm. XXIV, 1. (XXIII.)

7) Jesai. VI, 2.

[ocr errors]

quodque eorum in semet ipso habens sex alas. Deinde dispositio alarum. Et duabus quidem alis velabant faciem, non propriam, sed Dei: duabus alis velabant pedes, non proprios, sed Dei: duabus autem alis volabant. Juxta quod scriptum est, contrarium sibi videtur. Si stabant, volare non poterant. Scriptum vero est: Seraphim 1) duo stabant in circuitu ejus, sex alae uni et sex alae alteri: et duabus quidem velabant faciem, et duabus velabant pedes, et duabus volabant: et clamabant alter ad alterum." Verum haec Seraphim, quae circa Deum sunt, quae sola cognitione dicunt:,,Sanctus, 2) Sanctus, Sanctus!" propter hoc servant mysterium Trinitatis, quia et ipsa sunt sancta. His enim in omnibus, quae sunt, sanctius nihil est. Et non leviter dicunt alter ad alterum: „,Sanetus, 3) Sanctus, Sanctus!" sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant. Quae sunt ista duo Seraphim? Dominus meus Jesus et Spiritus sanctus. Nec 4) putes Trinitatis dissidere) naturam, si nominum servantur officia. Operiebant faciem Dei. Exordium enim Dei ignotum est. Sed et pedes. Novissimum enim, quod in Deo nostro est, non comprehenditur. Sola enim media videntur. Ante ista quae fuerint, nescio: ex iis, quae sunt, intelligo Deum. Post ista quae futura sunt, 6) juxta quod futura sunt, nescio. ,, Quis') pronuntiavit ei?" Dixit Ecclesiastes. Annuntiate mihi priora et novissima, quae erunt, et dicam, quoniam Dii estis. Hinc et Isaias

1) Jesai. VI, 2. 3. 2) Jesai. VI, 3.

3) Jesai. VI, 3.

4) Verba:,,Nec putes

naturam, si officia," de suo addidit Hieronymus, teste Rufino lib. II. invectiv. in Hieronymum. Ruaeus.

[ocr errors]

5) Cod. majoris monasterii Turonensis : Libri editi (v. c. edd. Merlini): „deserere." R.

6) Edd. Merlini: sint.

dissidere."

ait: „priora 1) annuntiate nobis, et ponemus cor nostrum, et sciemus et novissima eorum, quae ventura sunt, indicate nobis. Quae ventura sunt, in futurum nuntiate, et dicemus, quoniam Dii estis." Ex quo si quis dixerit praeterita, et poterit novissima dicere: Deus est: quis ergo potest dicere praeter Seraphim: ,,Sanctus, 2) Sanctus, Sanctus?" Seraphim autem nudaverunt quandam partem Dei, ut ita dicam, medietatem ejus, et clamabant aliud ad aliud assistentia Deo, atque dicentia: ,,Sanctus, Sanctus, Sanctus!" Stant igitur et moventur, stant cum Deo, moventur demonstrantia Deum. Intellige enim, quia velant faciem, velant pedes, non moventur, quae velata sunt, non velantur, quae volant, et dicunt: „Sanctus, 3) Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth, plena est omnis terra gloria ejus." Domini mei Jesu Christi nuntiatur adventus; nunc itaque plena est omnis terra gloria ejus. Aut certe necdum plena est, sed futurum, *) ut impleatur, cum expleta fuerit oratio, qua patrem nos ipse Dominus jussit orare. Cum) oraveritis, inquiens, dicite: Pater noster, qui es in coelis, sanctificetur nomen tuum! Adveniat regnum tuum! Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra!" Adhuc in coelo voluntas est patris, in terris necdum voluntas ejus expleta est, ut ipse Jesus juxta dispensationem carnis, quam induerat, ait: », dedit ") mihi universam potestatem, ut in coelo et in terra." Numquid potestatem non haberet') in terra is, qui habebat in coelis? et aliquid de mundo acciperet, qui in sua venerat? Sed ut ita crederetur Deus in terra,

[ocr errors]
[blocks in formation]

4) Edd. Merlini: futurum est.

5) Cfr. Matth. VI, 9. 10.

6) Cfr. Matth. XXVIII, 18.

7) Mss. ,haberet." Libri editi (e. c. edd. M.):

,,habet." R.

16*

« PoprzedniaDalej »