Obrazy na stronie
PDF
ePub

234

EX ORIG. COMM. IN PROV. SALOMONIS. Ἰησοῦ συνάγεσθαι, καὶ μὴ σκορπίζειν, ἀλλ ̓ ἐνδύεσθαι τὴν πανοπλίαν τοῦ θεοῦ, ἵνα ἀντιστῇ πρὸς τὰς μεθο δείας τοῦ διαβόλου, ἀφ' ἑνὸς κελεύσματος εὐτάκτως στρατοπεδεύουσα· ἔστι δὲ ἀβασίλευτος ὑπὸ τοῦ Φαραώ, ἀλλ ̓ οὐχ ὑπὸ τοῦ θεοῦ, καὶ τῶν Αἰγυπτίων οἱ πόνοι παραδίδονται ταύτη. Ἴσως δὲ, διὰ μὴ βασιλεύεσθαι ἡμᾶς πρὸ τῆς Χριστοῦ βασιλείας, ἀβασίλευτον ἡ ἀκρίς. Οὐ γὰρ ἔχουσιν ἡγούμενον, καθάπερ αἱ μέλισσαι· ἀλλ ̓ ἑκάστη ἡγεῖται. Οὗτοί εἰσιν οἱ προαιρέσει κουφι ζόμενοι τῶν γηΐνων, τεταγμένην ὁδεύοντες ζωήν. Η καὶ ἀκρίδες, ὅσοι τῇ νοήσει βουλόμενοι πέτεσθαι, ἀδυ νατοῦντες ὀλίγον τῆς γῆς ἀνατρέχουσιν. Εἰ δὲ πρακτικὸν μεταλάβοιεν, εἰς ἓν τάγμα πρακτικὸν ἐναχθήσονται.

99

,, Καὶ ') τράγος ἡγούμενος αιπολίου. Τρίτος ὁ τράγος, κατὰ μόνους τοὺς ἑβδομήκοντα „ ἡγούμενος αιπολίου,“ αὔξων τε καὶ πληθύνων αὐτὸ, καὶ ἐπὶ τὰς ἐν ὑψηλοῖς νομὰς ὁδηγῶν. Οὐδεμία γὰρ ἀγέλη ζώων οὕτως ἐπιβαίνει τῶν ὑψηλῶν. Τοιοῦτος ὁ ἡγούμενος Χριστοῦ, τοὺς ἐν τῷ αἰπολίῳ πρὸς ὕψος ἀνάγων. Αλ λως ὁ τράγος τυποῖ τὸν Χριστὸν, ὑπὲρ ἁμαρτίας προσφερόμενος. Τούτῳ ἐν ὕψει ὄντι ἕπεται πᾶσα τῶν θεοσεβῶν ἡ πληθύς.

1) Prov. ΧΧΧ, 31. (XXIV.)

EX LIBRO PRIMO ORIGENIS

SUPER ISAIAM.

Sicut) dicit Apostolus: „,quoniam 2) aemulatores estis spirituum:"sicut cum unus sit spiritus, tanti per singulos dicuntur Spiritus sancti, quanti sunt hi, qui habent in se Spiritum sanctum: ita et de Christo dicendum est. Ab uno enim Christo multi fiunt Christi, de quibus Scriptura dicit: „nolite 3) tangere Christos meos, et in prophetis meis nolite malignari." Sic et ab uno Deo multi Dii dicuntur, omnes scilicet hi, in quibus habitat Deus. Sed nobis unus est Deus pater, ex quo omnia; unus est ergo verus Deus, qui, ut ita dixerim, praestator est Deitatis, et unus Christus factor Christorum, et unus Spiritus sanctus, qui per singulas animas sanctorum facit Spiritum sanctum. Christus vero, sicut per hoc, quod Christus est, facit Christos, ita et per hoc, quod est filius Dei, et filius proprius et unigenitus, omnes eos, qui percipiunt ab eo spiritum adoptionis, filios Dei facit.

Cfr. ed..

1) Ruaeus in notis: Exstat hocce fragmentum in Apologia Pamphili martyris pro Origene. Ruaei Tom. III. pag. 105. seqq. coll. prolegomenis.

2) I Cor. XIV, 12.

E VICESIMO OCTAVO LIBRO ORIGENIS

IN ISAIAM PROPHETAM.

De illo Capitulo, in quo dicitur:,, resuscitabuntur ') mortui, et resurgent hi, qui in sepulcris sunt.

mus,

[ocr errors]

Melius 2) ergo est dicere, quod omnes quidem resurgeut et impii veniant in illum locum, ubi fletus est et stridor dentium, et ubi justi recipient unusquisque in suo ordine secundum meritum bonorum gestorum suorum, cum transformabitur corpus humilitatis eorum, ut sit conforme corporis gloriae Christi: quod seminatum quidem est in corruptione, surget vero in incorruptione: quod seminatum est in ignominia, surget in gloria: quod seminatum est in infirmitate, surget in virtute, resurrectionis scilicet tempore: et quod seminatum est corpus animale, surget autem corpus spirituale. Licet ergo

omnes resurgant, et unusquisque in suo ordine resurgat, considerandum est tamen propter illum sermonem Joannis, quem in revelatione sua dicit: „,beatus, 3) qui habet partem in resurrectione prima, in hoc secunda mors non habet potestatem:" ne forte dividi omnis resurrectionis ratio in duas partes possit, id est, in eos, qui salvandi sunt, justos, et eos, qui cruciandi sunt, peccatores: ut sit una quidem bonorum, quae dicitur prima: illa vero,

1) Jesai. XXVI, 19.

2) Ruaeus in notis: Habetur hocce fragmentum in eadem Apologia Pamphili martyris pro Origene.

quae est miserorum, secunda dicatur: et illam quidem in omnibus esse puram, hilarem, totius plenam laetitiae: illam vero alteram totam tristem, totam moeroris plenam, et actibus ac vita eorum dignam, qui in praesenti vita Dei mandata contemserunt, et judicii ejus timore neglecto semet ipsos tradiderunt in operationem totius immunditiae et avaritiae, nec se praeparare conati sunt, ut resistere adversario possent adversus contrarias atque inimicas humano generi potestates. Sepulcra autem mortuorum in hoc loco, sicut et in multis aliis, secundum certiorem Scripturae sensum accipienda sunt, non solum ea, quae ad depositionem humanorum corporum videntur esse constructa, vel in saxis excisa, aut in terra defossa, sed omnis locus, in quocunque vel integrum humanum corpus, vel ex parte aliqua jacet, etiamsi accidat, ut unum corpus per loca multa dispersum sit, absurdum non erit, omnia ea loca, in quibus pars aliqua corporis jacet, sepulcra corporis ejus dici. Si enim non ita accipiamus, resurgere de sepulcris suis mortuos divina virtute, qui nequaquàm sunt sepulturae mandati, neque in sepulcris depositi, sed sive naufragiis, sive in desertis aliquibus defuncti sunt locis, ita ut sepulturae mandari non potuerint, num videbuntur annumerari inter eos, qui de sepulcris resuscitandi dicuntur? Quod utique valde absurdum est.

Et interjectis quidem:

Cum ergo Paulus scribit, quod,,sicut') stella a stella differt in gloria, ita erit et resurrectio mortuorum :" et quod dicit:,,seminatur 2) in corruptione, surget in incorruptione:" et cetera hujusmodi, manifeste haec de solo corpore scribit. Non enim anima seminata est in

') Cfr. I Cor. XV, 41. 42.

238

FRAGM. ORIG. SUPER ISAIAM.

corruptione, aut in infirmitate, aut in ignominia.

Denique evidenter adjungit his omnibus, et dicit:,,seminatur 1) corpus animale:" ut ne quis putaret, animam esse, quae seminatur in corruptione, vel in ignominia, vel in infirmitate.

1) I Cor. XV, 44.

« PoprzedniaDalej »