ORATIONES ANTE OFFICIUM. ORATIO I. Aperi, Domine, os meum ad benedicendum_nomen sanctum tuum: munda quoque cor meum ab omnibus va nis, perversis et alienis cogitationibus; intellectum illumina, affectum inflamma; ut digne, attente ac devote hoc Officium recitare valeam, et exaudiri merear ante conspectum divinæ Majestatis tuæ. Per Christum Dominum nostrum. Amen. ORATIO II. Domine, in unione illius divinæ intentionis, qua ipse in terris laudes Deo presolvisti, has tibi nunc Horas persolvo. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen. ORATIONES POST OFFICIUM. Sacrosancta ORATIO I. acrosanctæ et individuæ Trinitati, crucifixi Domini nostri Jesu Christi humanitati, et beatissimæ ac gloriosissimæ Virginis Mariæ fœcunditati, et omnium Sanctorum universitati, sit sempiterna laus, honor, virtus et gloria ab omni creatura, nobisque remissio peccatorum per infinita sæcula sæculorum. Amen. Beata viscera Mariæ Virginis quæ portaverunt Eterni Patris Filium: et beata ubera lactaverunt Christum Dominum. Pater noster etc. Ave, Maria etc. quæ Hæc autem Oratio composita fuit a Leone Papa Decimo : a quo etiam dicentibus eam post Officium concessa fuit indulgentia et remissio negligentiarum in Officio recitando admissarum. Sic enim referunt Navarrus De Consecrat. Dist. Cap. Quando notab. 19, ac Toletus Instru ctionis Sacerdotum Libro 2, cap. 13. ORATIO II. Suscipe, clementissime Deus, precibus et meritis beatæ Mariæ semper Virginis, et omnium Sanctorum et Sanctarum, Officium servitutis nostræ: et, si quid dignum laude egimus, propitius respice; et, quod negligenter actum est clementer ignosce. Qui in Trinitate perfecta vivis et regnas Deus per omnia sæcula sæculorum. Amen. AD INVOCANDAM GRATIAM SANCTI SPIRITUS Veni, Creator Spiritus, HYMNUS. Mentes tuorum visita: Infirma nostri corporis ORATIO. Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sápere, et de ejus semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum. Amen. I Initio Matutini et omnium aliarum Horarum dicuntur secreto Oratio Dominica et Salutatio Angelica. qui es in cœlis: Gloria Patri et Filio et Psanctificetur nomen tuum: Spiritui Sancto. adveniat regnum tuum: fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et ne nos inducas in tentationem : sed libėra nos a malo. Amen. ve, Maria, gratia plena,Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui Jesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus nunc et in hora mortis nostræ. Amen.. Deinde clara voce dicitur R. Sicut erat in principio, et nunc et semper et in sæcula sæculorum. Amen. Hallelujah. Sic dicitur Hallel. ad singulas Horas. HYMNUS. Solvit polum caligine: I |