Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Dehortatur eam, ne magnas hostias immolare cogitet, quia tenuia
etiam dona, si pura mente afferantur, deos placent. Metr. XVI.

Caelo supinas si tuleris manus
nascente Luna, rustica Phidyle,
si thure placaris et horna

fruge Lares, avidaque porca;
nec pestilentem sentiet Africum
fecunda vitis, nec sterilem seges
robiginem, aut dulces alumni
pomifero grave tempus anno.
Nam quae nivali pascitur Algido
devota, quercus inter et ilices,
aut crescit Albanis in herbis,

victima, Pontificum secures
cervice tinget. Te nihil attinet
tentare multa caede bidentium

parvos coronantem marino
rore deos fragilique myrto.
Immunis aram si tetigit manus,
non sumtuosa blandior hostia
mollivit aversos Penates
farre pio et saliente mica.

[blocks in formation]

Nisi radicitus divitiarum cupido exstirpetur, nullam esse salutem posse populi Romani. Metr. V.

Intactis opulentior.

thesauris Arabum et divitis Indiae, caementis licet occupes

Tyrrhenum omne tuis et mare Apulicum;

si figit adamantinos

summis verticibus dira Necessitas

clavos, non animum metu,

non mortis laqueis expedies caput.

Campestres melius Scythae,

quorum plaustra vagas rite trahunt domos,

vivunt, et rigidi Getae,

immetata quibus iugera liberas

fruges et Cererem ferunt,

nec cultura placet longior annua,

defunctumque laboribus

aequali recreat sorte vicarius.

Illic matre carentibus

privignis mulier temperat innocens,

nec dotata regit virum

coniux, nec nitido fidit adultero.

Dos est magna parentium

virtus, et metuens alterius viri certo foedere castitas,

et peccare nefas, aut pretium mori.

HORATIUS.

G

10

15

20

[blocks in formation]

O quisquis volet impias

caedes et rabiem tollere civicam, si quaeret Pater urbium

subscribi statuis, indomitam audeat refrenare licentiam,

clarus postgenitis; quatenus, heu nefas! virtutem incolumem odimus,

sublatam ex oculis quaerimus, invidi. Quid tristes querimoniae,

si non supplicio culpa reciditur? quid leges sine moribus

vanae proficiunt? si neque fervidis pars inclusa caloribus

mundi, nec Boreae finitimum latus, durataeque solo nives

mercatorem abigunt? horrida callidi vincunt aequora navitae?

magnum pauperies opprobrium iubet quidvis et facere et pati,

virtutisque viam deserit arduae? Vel nos in Capitolium,

quo clamor vocat et turba faventium, vel nos in mare proximum

gemmas et lapides aurum et inutile, summi materiem mali,

mittamus, scelerum si bene poenitet. Eradenda cupidinis

pravi sunt elementa; et tenerae nimis mentes asperioribus

formandae studiis. Nescit equo rudis

haerere ingenuus puer,

venarique timet, ludere doctior,

seu Graeco iubeas trocho,

seu malis vetita legibus alea;

quum periura patris fides

consortem socium fallat et hospitem,

indignoque pecuniam

heredi properet.

Scilicet improbae

crescunt divitiae: tamen

curtae nescio quid semper abest rei.

[blocks in formation]

Maius fortasse de Augusti laudibus cantaturus, hoc carmine Bacchum invocat eiusque potentiam extollit. Metr. V.

Quo

Quo me, Bacche, rapis tui

plenum? quae nemora aut quos agor in specus, velox mente nova? quibus

antris egregii Caesaris audiar

aeternum meditans decus

stellis inserere et consilio Iovis?

Dicam insigne, recens, adhuc

indictum ore alio. Non secus in iugis

exsomnis stupet Evias,

Hebrum prospiciens, et nive candidam

Thracen ac pede barbaro

lustratam Rhodopen, ut mihi devio ripas et vacuum nemus

mirari libet. O Naiadum potens,

Baccharumque, valentium

proceras manibus vertere fraxinos!

nil parvum aut humili modo,

nil mortale loquar. Dulce periculum est,

153403

60

5

10

15

20

o Lenaee, sequi deum

cingentem viridi tempora pampino.

[blocks in formation]

5

10

Quasi abdicaturus rebus omnibus Venereis, in fine tamen de Chloe votum facit ad Venerem. Metr. XVI.

Vixi puellis nuper idoneus,

et militavi non sine gloria:
nunc arma defunctumque bello
barbiton hic paries habebit,
laevum marinae qui Veneris latus
custodit. Hic hic ponite lucida
funalia et vectes et arcus

oppositis foribus minaces.

O quae beatam, diva, tenes Cyprum et
Memphin carentem Sithonia nive,
regina, sublimi flagello

tange Chloen semel arrogantem.

[blocks in formation]

Dissuadet ei iter per mare Hadriaticum, Europae imprimis periculo prolixius ob oculos posito. Metr. XVII.

Impios parrae recinentis omen

ducat et praegnans canis, aut ab agro

« PoprzedniaDalej »