Obrazy na stronie
PDF
ePub

75

80

frustraque vincla gutturi nectes tuo,
fastidiosa tristis aegrimonia.

Vectabor humeris tunc ego inimicis eques,
meaeque terra cedet insolentiae.
An, quae movere cercas imagines,
ut ipse nosti curiosus, et polo

deripere lunam vocibus possim meis,
possim crematos excitare mortuos,
desiderîque temperare poculum,
plorem artis in te nil agentis exitum?

[blocks in formation]

Q. HORATII FLACCI

CARMEN SECULARE

AD APOLLINEM ET DIANAM.

Phoebum Dianamque implorat, ut sospitent populum imperiumque
Romanum. Metr. XVII.

Phoebe, silvarumque potens Diana,
lucidum coeli decus, o colendi
semper, et culti, date quae precamur
tempore sacro,

quo Sibyllini monuere versus virgines lectas puerosque castos dis, quibus septem placuere colles, dicere carmen.

Alme Sol, curru nitido diem qui promis et celas, aliusque et idem nasceris: possis nihil urbe Roma visere maius.

Rite maturos aperire partus lenis, Ilithyia, tuere matres, sive tu Lucina probas vocari seu Genitalis.

པ་

10

15

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Diva, producas subolem, Patrumque
prosperes decreta super iugandis
feminis, prolisque novae feraci
lege marita:

certus undenos decies per annos
orbis ut cantus referatque ludos,
ter die claro, totiesque grata
nocte frequentes.

Vosque, veraces cecinisse, Parcae,
quod semel dictum est stabilisque rerum
terminus servat, bona iam peractis
iungite fata.

Fertilis frugum pecorisque tellus
spicea donet Cererem corona:
nutriant fetus et aquae salubres
et lovis aurae.

Condito mitis placidusque telo,
supplices audi pueros, Apollo:
siderum regina bicornis, audi,
Luna, puellas.

Roma si vestrum est opus, Iliaeque
litus Etruscum tenuere turmae,
iussa pars mutare Lares et urbem
sospite cursu,

cui per ardentem sine fraude Troiam
castus Aeneas, patriae superstes,
liberum munivit iter, daturus
plura relictis:

dî, probos mores docili iuventae,
dî, senectuti placidae quietem,

Romulae genti date remque prolemque

et decus omne.

Quique vos bobus veneratur albis,
clarus Anchisae Venerisque sanguis,
imperet, bellante prior, iacentem
lenis in hostem.

Iam mari terraque manus potentes
Medus Albanasque timet secures,
iam Scythae responsa petunt, superbi
nuper, et Indi.

Iam fides, et pax, et honos, pudorque
priscus, et neglecta redire virtus
audet; apparetque beata pleno

copia cornu.

Augur et fulgente decorus arcu,

Phoebus, acceptusque novem Camenis, qui salutari levat arte fessos

corporis artus,

si Palatinas videt aequus aras,

remque Romanam Latiumque felix alterum in lustrum meliusque semper

prorogat aevum.

Quaeque Aventinum tenet Algidumque,
quindecim Diana preces virorum
curat, et votis puerorum amicas
applicat aures.

Haec Iovem sentire deosque cunctos,

spem bonam certamque domum reporto, doctus et Phoebi chorus et Dianae

dicere laudes.

[blocks in formation]

૧. HORATII FLACCI

SATYRA RUM

LIBER PRIMUS.

5

SATYRA I.

Cupidinem primum alienae sortis, deinde auri opumque exagitat,
mediocritatem commendans.

Qui fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem
seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa
contentus vivat, laudet diversa sequentes?
>> O fortunati mercatores!« gravis armis

miles ait, multo iam fractus membra labore.
Contra mercator, navim iactantibus Austris,

>> Militia est potior. Quid enim? Concurritur : horae
momento cita mors venit aut victoria laeta.«<
Agricolam laudat iuris legumque peritus,

10 sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.

Ille, datis vadibus, qui rure extractus in urbem est, solos felices viventes elamat in urbe.

Cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem

« PoprzedniaDalej »