Obrazy na stronie
PDF
ePub

210. Die Sage von der Päpstin Johanna (855). Martin von Troppau (gest. 1278), Chronicon pontificum et imperatorum ed. LWeiland, MG SS XXII 428. DÖLLINGER, Papstfabeln 1 ff.; WEILAND, NA XII 1 ff.; BERNHEIM, DZG III

412, IV 342. Post hunc Leonem Iohannes Anglicus natione Maguntinus sedit annis 2, mensibus 7, 5 diebus 4, et mortuus est Romae, et cessavit papatus mense 1. Hic, ut asseritur, femina fuit, et in puellari aetate Athenis ducta a quodam amasio suo in habitu virili, sic in diversis scientiis profecit, ut nullus sibi par inveniretur, adeo ut post Romae trivium legens magnos magistros discipulos et auditores haberet. Et cum in Urbe vita et scientia magnae opinionis esset, in papam concorditer eligitur. Sed in papatu per suum familiarem impreg- 10 natur. Verum tempus partus ignorans, cum de sancto Petro in Lateranum tenderet, angustiata inter Coliseum et sancti Clementis ecclesiam peperit, et post mortua ibidem, ut dicitur, sepulta fuit. Et quia domnus papa eandem viam semper obliquat, creditur a plerisque, quod propter detestationem facti hoc faciat. Nec ponitur in cathalogo sanctorum pontificum propter mulieris sexus quantum ad hoc deformitatem.

15

[ocr errors]

20

25

211. Hinkmar, Erzbischof von Rheims: Verteidigung der Eigenkirchen

(c. 860). Hinkmar, Collectio de ecclesiis et capellis, herausgeg. von WGUNDLACH: ZKG X 93 ff. STUTZ, Benefizialwesen 280 ff.; CvNOORDEN, HINKM., EB v. R., Bonn 63; HSCHRÖRS, Hinkm.,

EB v. R., Fr 84.; GIETL, HJG XV, 1894, 556 ff. A nostris est maioribus constitutum, ut, sicut episcopus generaliter omnem parrochiam cum omnibus rusticanis parrochiis, quas per triennium inconcusse possedit, in sua ordinatione, non autem in exordinatione habet, ita unusquisque presbiter parrochiam suam cum dote ecclesiae in suae ordinationis ac dispensationis cura cum episcopi sui consilio ac dispositione secundum regulas divinitus et antiquitus constitutas habeat 1.

Propterea qui contra haec constituta, quae de parrochiarum distributione et presbiterorum in eis constitutione, qui cum consilio et dispositione sui episcopi dotes ecclesiae et parrochiarum decimas sub divino timore dispensare debent, veniunt et prohibita non verentur admittere, videant quid Leo decernat ?. Quibus sententiis manifestissime constat et evidenter ostenditur, quia non licet nobis pro libitu nostro antiquarum ecclesiarum privilegia pro novis oratoriis convellere 30 vel transmutare nec parrochias antiquitus constitutas vel distributas dividere 3.

Si autem ecclesia vetusta aut destructa ita in pristinum statum restaurari vel emeliorari non potest, ut consecratione non indigeat, videtur nobis, diffinitionibus patrum inspectis, ut propinquissimus et conveniens locus obtinendus sit ab episcopo, ubi ita ecclesia a novo fieri possit, ut ibidem nullum sit corpus humatum, et ita consecrari valeat, ut non pro ulla indecenti occasione 35 sua cuiquam ecclesia tollatur, neque decima vel parrochia indebite abripiatur vel dividatur, aut antiqua ecclesia suo privilegio fraudetur; sed, etsi ecclesiam necesse fuerit longius transferri, quia aut latrones a villa remotum infestant presbiterum, vel quia aquosus est locus, ut ibidem mortui convenienter sepeliri non valeant, et alibi antiquum martyrium non habetur, aut presbiter prope ecclesiam manere non potest, vel quia apud coheredes lex et honor ecclesiae debitus obtineri non 40 potest, sive pro alia qualibet certa et rationabili necessitate, non debet in translatione illius episcopus se demonstrare turpis lucri esse cupidum, sed necessitati presbiteri et commoditati populi consulentem. Qua de re quid . . 829.. in generali synodo apud Wormatiam civitatem . . etiam de ecclesiis, quae inter cohaeredes divisae sunt, et de destructis ecclesiis, hic ponere necessarium 45 duxi 4. In hoc capitulo non habetur scriptum, ut ecclesias divisas inter coheredes episcopus ab eis tollere et de ipsis ecclesiis reliquias auferre debeat, si ipsi coheredes eas tenere et honorare voluerint; nec habetur in hoc capitulo scriptum, ut ecclesias de beneficio regis vel de episcopalibus seu de monasteriis, quae beneficia regis sunt, a Deo sibi commendata ad defensandum atque dispensatoribus congruis commendandum quilibet episcopus ecclesias inconsulte destruere 50 debeat. Sed et de huius capituli loco, ubi de ecclesiis inter coheredes divisis memorat, iam in synodo

3 S. 104.

4 S. 107.

1 S. 95.

2 S. 103. Mirbt, Quellen. 3. Auflage.

7

apud Parisios conlationem habuimus et communi consensu invenimus, quia ipsi coheredes et censibus et xeniis ac pastis vel paraveredis seu caballorum pastis unusquisque de sua parte affligebat presbiteros, ut simul cum misso episcopi, etsi necesse foret cum misso regis, convenirent

heredes, et, quantum unicuique competeret, de sua portione daret, et simul omnes de hoc, quod 5 coniectarent, cartam ad ipsam ecclesiam Deo 1 et sancto eius, in cuius honore sacrata vel sacranda

erat, pro dote simul omnes donarent et subscriptionibus coram testibus ex more firmarent, ut nec ipsi nec illorum heredes illa, quae tradita erant ipsi ecclesiae, postea in proprium dividere possent nec servitium aliquod, nisi spiritale, inde exigerent; sed ipsa ecclesia cum dote sua ac decima sic

sub immunitate existeret et ad episcopi dispositionem atque ad presbiteri dispensationem perti10 neret, sicut domnus imperator Hludowicus de manso ad ecclesiam dato et ceteris ad eam pertinen

tibus, unde fecit capitulum in suo capitulari, constituit; qua sollemni roboratione perfecta, coheredes debitum obsequium et honorem de sua haberent ecclesia

Nusquam invenitur ab eodem beato Gregorio vel ab alio quocumque Romano pontifice, neque a synodali decreto statutum, ut tra dantur ecclesia e a b a edificato15 ribus suis episcopo matricis ecclesia e pro hoc, ut debeant con

secrari, cum consecratio spiritalis sit gratia, quam ad praemium dari non licet: neque invenitur, ut ita sub potestate episcopi maneant, quatenus aedificatores ipsarum ecclesiarum dominii nomine et funditus debitto earum priventur obsequio, nam et in praediis aliarum ecclesiarum tam de epis

copiis quam et de monasteriis ex antiquo aedificatae sunt et aedificantur ecclesiae pro oportunitate 20 et convenientia populi in parrochiis nostris cum consensu uniuscuiusque parrochiae episcopi, sicut

sancti canones decreverunt; et non invenitur, ut ecclesiae rebus ecclesiasticis dotate pro consecratione debeant tradi episcopiorum ecclesiis; sed invenitur, ut, perceptis dotibus gestisque municipalibus ad easdem noviter aedificatas ecclesias alligatis, ecclesiae ipsae sacrentur et sub immunitate

a tributis fiscalibus liberae maneant sub potestate et dispositione episcoporum et regimine ac 25 dispensatione presbiterorum. Quod et mysterium signat, sicut Leo papa quodam loco demonstrat.

Invenimus etiam, et a regibus et a liberis, tam viris quam feminis, tum ad episcopia, tum ad monasteria, tum etiam quibuslibet cum aliis rebus ecclesias testamento facta donatione traditas, verum et cum integris villis inter quoslibet commutatas, quod a nostris maioribus non legimus contra

dictum, semper tamen in gubernatione ac dispositione, ut diximus, episcoporum et regimine ac 30 dispensatione presbiterorum fuisse ecclesias, et ipsos presbiteros episcopis canonice fuisse subiectos relegimus, didicimus, audivimus, cognovimus atque tenemus 3.

Ecce quam manifestissime nobis ostendunt sancti canones, quam debeamus habere de ecclesiis in nostris territoriis positis potestatem! id est, ut ecclesiae in uniuscuiusque episcopi terri

torio positae, sive sint de regia dominatione, sive sint de episcopii vel monasterii immunitate, 35 sive sint de cuiuslibet liberi hominis proprietate, salvo unicuique iure debitae possessionis salvaque

unicuique iuris debiti legali possessione, ad episcopi, in cuius * territorio positae sunt, pertineant potestatem, videlicet regularem ordinationem atque iusta m in omnibus dispositionem, ut singulae rusticarum ecclesiarum parrochia e

hoc, quod constitutum est, habeant et, cuicumque donentur vel in cuius40 cumque dominio sint, sub immunitate debita maneant, et nullum praeiudicium

vel exactationem indebitam ex earundem ecclesiarum dotibus neque de decimis a quoquam presbiteri patiantur. Similiter e contra de ecclesiis atque presbiteris in eis constitutis episcopi provideant erga eos, ex quorum dominio sunt ecclesiae, hoc, quod ad

eorum pertinet potestatem, id est ordinationem et dispositionem, ut presbiteri eis, a quibus xenia tam 45 ex dotibus quam ex decimis accipiunt, spiritalia obsequia sine ullo tipo vel contentione aut rebella

tione exhibeant et ne, quasi penitus se exutos a seniorum subiectione putantes, dedignentur eis cum debita humilitate obsequia spiritalia impendere, nisi locati fuerint aut praecati, cum, etiam si nihil temporale ab eis consecuti fuissent, gratis spiritalia servitia illis impendere deberent, sicut

scriptum est: Gratis accepistis, gratis date 5; multo magis autem nunc, quia de eorum oblationibus 50 vivunt, senioribus atque parrochianis suis se debent gratiosos in omnibus salvo iure sui ministerii

exibere, quia, qui non diligitur, non libenter in praedicatione auditur; et ut fideles, a quibus temporalia bona percipiunt, non, quasi ex necessitate bona sua domino offerentes, plena mercede priventur, quia scriptum est: Hilarem datorem diligit Deus 6. Insinuare igitur episcopi debent presbiteris, ut noverint exhibere, cui honorem honorem, cui timorem timorem ?. Et ideo timere

[ocr errors]

3

4 S. 113.

1 S. 108.
5 Mt 10 8.

2 S. 109.
6 II Ko 97.

S. 110.

7 S. 114.

1

2

debent presbiteri, ne per eorum neglegentiam vel insolentiam sine causa erga se seniores et parrochiapos suos scandalizent, sed, sicut ab eis dotem ecclesiae decimas exigunt, ita omnia obsequia spiritalia illis sine aliqua tarditate ministrent. Providendum ergo est nobis episcopis, ne, quaerentes ab aliis in nostris parrochiis, quod de ecclesiarum matricum ecclesiis exigere non valemus .. contra consuetudinem et auctoritatem molientes, et statuta incurramus et turpis 5 lucri appetitu notemur, sicut quibusdam accidisse audivimus, quod de praedicta consideratione nostra in praefata synodo 1 habita occasionem sumentes, a quibus potuerunt, suas ecclesias diverso ingenio abstulerunt et suo dominatui subiecerunt ac principali episcopii sui ecclesiae tradi fecerunt; qui enim pro diverso modo oppressis atque afflictis et ad comitatum ire et salva aequitate satagere eisque ? rationabiliter a sanctis 10 canonibus iubemur concurrere, et non pro hoc ullam indebitam ab eis subiectionem requirere, ecclesiis quoque cum dotibus suis immunitatem et a tributis indebitis libertatem sine traditionis indebitae requisitione optinere et presbiteris quietem ecclesiasticam providere debemus 3. Manifestum est, qualiter intellexerunt patres ac praedecessores nostri capitulum Toletani concilii, in quo dicitur iuxta constitutionem antiquam omnia, quae sunt ecclesiae, id est et dotem et 15 decimam vel reliqua quaeque ad episcopi ordinationem et potestatem pertinere debere “, non, sicut quidam nuper tradere perverse coeperunt, quod dicitur, ut ad episcopi potestatem pertineant, debere intellegi, ut ab aliorum ditione, quorum fuerant, debeant tolli ecclesia e, ut honorem congruum vel obsequium debitum, id est spiritale atque ecclesiasticum seu etiam senioratus nomen, funditus non debeant inde nec possint habere, sed in totum 20 iuris debeant esse episcopi; verum, ut ibidem scriptum est, ad episcopi ordinationem et potestatem, id est iustam et rationabilem dispositionem, quae ecclesiae sunt, pertinere debere intellexerunt et nobis intelligendum servata consuetudine per tot annorum curricula rationabiliter tradiderunt. Si autem clerici, quos laici offerunt, vita et scientia non fuerint inventi probabiles, episcopus domni Dei dignos dispensatores provideat, quia et sancti 25 canones iubent, ut, si in civitate duo ad episcopatum electi fuerint, archiepiscopi providentia is alteri praeponatur, qui maioribus studijs adiuvatur et meritis 5.

30

Papst Nikolaus I. (858–867). BÖHMER, RE XIV 68; JRICHTERICH, Nik. I., Bern 03 (D); AGREINACHER, D. Anschauungen

d. P. Nik. I üb. d. Verh. v. St. u. Kirche, B 09 (Freibg. D).

212. 1. Benutzung der pseudoisidorischen Rechtssammlung. Brief an alle Bischöfe Galliens, Jan. 865: Mansi XV 693 ff. JR 2785. LANGEN III 58 ff.

Etsi (Rothadus episcopus Suessonicae urbis) sedem apostolicam nullatenus appellasset . . episcopum inconsultis nobis deponere nullo modo debuistis. Quod tamen vos . . postposuisse dolemus et diversorum sedis apostolicae praesulum decreta in hoc 35 vos contempsisse negotio, non immerito reprehendimus. Absit enim, ut cuiuscumque .. vel decretalia constituta vel de ecclesiastica disciplina quaelibet exposita debito cultu et cum summa discretione non amplectamur opuscula, quae dumtaxat et antiquitus sancta Romana ecclesia conservans nobis quoque custodienda mandavit et penes se in suis archivis et vetustis rite monumentis recondita veneratur. . . Quamquam quidam 40 vestrum scripserint, haud illa decretalia priscorum pontificum in toto codicis canonum corpore contineri descripta, cum ipsi, ubi suae intentioni haec suffragari conspiciunt, illis indifferenter utantur et solum nunc ad imminutionem potestatis sedis apostolicae et ad suorum argumentum (augmentum?) privilegiorum minus accepta esse perhibeant. Nam nonnulla eorum scripta penes nos habentur, quae non solum quorumcumque Ro- 45 manorum pontificum, verum etiam priorum decreta in suis causis praeferre noscuntur. . Decretales epistolae Romanorum pontificum sunt recipiendae, etiamsi non sunt canonum codici compaginatae.

1 Synode zu Paris 849. 5 S. 118.

2 S. 115.

3 S. 116.

can. 19. Mansi IX 998.

213. 2. Priesterehe; Gültigkeit der durch einen Juden erteilten Taufe. Responsa ad consulta Bulgarorum, Nov. 866, Consulta vestra“, Mansi XV 401, JR 2812.

HEFELE IV 346, 352; LANGEN III 75 ff.; HERGENRÖTHER, Photius, I 607 ff.

c. 70. Consulendum decernitis, utrum presbyterum uxorem habentem debeatis susten5 tare et honorare an a vobis proiicere; quo respondemus, quoniam licet ipsi valde repre

hensibiles sint, vos tamen dominum imitari convenit, qui solem suum, ut evangelium testatur (Mt 5 45) oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Deiicere vero eum a vobis ideo non debetis, quoniam nec Iudam dominus, cum esset

mendax discipulus, de numero apostolorum deiecit. Verum de presbyteris qualescumque 10 sint, vobis qui laici estis nec iudicandum est nec de vita ipsorum quidpiam investigandum, sed episcoporum iudicio quidquid est per omnia reservandum.

c. 104. A quodam Iudaeo, nescitis utrum Christiano an pagano, multos in patria vestra baptizatos asseritis, et quid de his sit agendum consulitis. Hi profecto si in nomine

sanctae trinitatis, vel tantum in nomine Christi sicut in actibus apostolorum legimus, 15 baptizati sunt (unum quippe idemque est, ut sanctus exponit Ambrosius), constat eos

non esse denuo baptizandos.

214. Stephan VI.: Leichenschändung an Papst Formosus; Ungültig

keit seiner Weihen; Reordinationen (Jan. 897). Auxilii in defensionem s. ordinationis p. Formosi libellus 1. II: E. Dümmler, Auxilius u. Vulgarius, 20 L 66, 60. 71. 73. — LANGEN III 305; HEFELE IV 562 ff.; ZÖPFFEL-MIRBT, RE VI 127 ff.;

HERGENRÖTHER, Photius, 365 ff. libellus I c. 1. Sergius (sc. III.) . . opitulantibus Francis apostolatus fastigium conscendit. Et quasi ista non sufficerent, novum et inauditum addidit sacrilegium: pro

nefas, clerum sanctae Romanae ecclesiae partim carceribus, partim minis exilioque ter25 ruit, quatenus ad deponendam reverentissimi papae Formosi ordinationem et ad cunctas

propagines extirpandas, quae ab eius consecrationis radice hactenus derivatae sunt, assensum praeberent.

c. 10. Denique Stephanus papa facto conventu non ex aliis episcopis, presbiteris vel diaconibus sed ex eis utique, qui cum venerabili papa Formoso per annorum spatia 30 communicaverant et ei in sacris ministeriis participes fuerant, more cruentae bestiae

humanitatis immemor corpus eiusdem Formosi in eundem conventum afferri praecepit et quia vivo nihil nocere poterat, saltem ex putrido cadavere, cui iam 1 inerat mensis, suam satiaret feritatem. Mira domini gratia adhuc cunctorum in eo artuum compago

integra sine putredine perseverabat. Tunc exuentes illum apostolicis amictibus usque 35 ad cilicium, quo se ad carnem dum adviveret vestiebat, induerunt laicis indumentis et,

quod est crudelius, amputatis duobus dexterae digitis iussit eum inter peregrinorum tumulos sepeliri. Post aliquantum vero temporis in tantam prorupit vesaniam, ut eum de sepultura latenter extrahi fecerit et in collo eius quaedam ligari pondera et in fluvium

mergi praeceperit, ordinationes tamen eius procul existentes, sicut omnes nostrarum 40 regionum testes existunt, exagitare non ausus est. Cui te, o crudelior crudelissimis Ste

phane, cui assimilabo? num quidnam Neroni, Dioclitiano ceterisve tyrannis? quippe nemo eorum tale quid cadaveri plurimorum dierum fecisse narratur. Iam vero pro talibus ausis

quae ultio secuta sit eum vel quo laqueo miseram exhalaverit vitam, omnibus notum est 2.

1 DÜMMLER: Spatium uni verbo congruum vacuum relictum est; fortasse „nonus“ aut tale quid supplendum est.

2. Wurde Juli 897 im Kerker erdrosselt.

libellus II 1. Illi (sc. Sergius und sein Anhang).. consentanea facta synodo, quae magis conventiculum quam synodus appellari potest – et hoc ipsum a quibus episcopis vel presbiteris? nonne ab illis, qui venerabili Formoso vel eius ordinationi hactenus participati fuerant cunctos, quos aut ergastulis maceratos aut minis territos vel etiam praemiis deceptos flectere aliquatenus potuerunt, memoratam ordinationem negare compulerunt. Quosdam autem ex illis, tamquam si nihil sacrae unctionis habuerint, novum imitati sacrilegium iterum consecrare non timuerunt tamquam si prima in eis non consecratio sed magis execratio fuerit.

5

Kaiser Otto I. EDÜMMLER, K. Otto d. Gr., L 76; MMANITIUS, Deutsche Gesch. unt. d. sächs. u. sal. Kaisern, 10 St 89; HGERDES, Gesch. d. deutschen Volkes I, L 91, 155 ff.; HAUCK III 229; LANGEN III

339 ff. 215.

1. Iuramentum futuri imperatoris.

Ed. L. Weiland, MG LL Sect. IV, t. I., 1893, 23. Domno Iohanni papae XII rex Otto per nos promittit et iurat per patrem et filium 15 et spiritum sanctum et per hoc lignum vivificae crucis et has reliquias sanctorum: quod si permittente deo Romam venerit, sanctam Romanam ecclesiam eundem domnum Iohannem papam, rectorem ipsius, exaltabit secundum suum posse, si vivum invenerit. Sin autem, eum qui legabiliter illi succedet. Et nunquam vitam aut membra neque ipsum honorem quem habet, et qui eum habiturus est, sua voluntate aut suo consensu aut suo 20 consilio aut sua exhortatione perdet, neque ipse neque aliquis successorum eius. Et in Roma nullum placitum aut ordinationem faciet de omnibus, quae papae et Romanis pertinent, sine consilio domni papae. Et quicquid de terra sancti Petri ad eius potestatem venit vel veniet, Romanae ecclesiae restituet. Cuicumque autem regnum Italicum committet, iurare faciet illum: ut adiutor sit domno papae et successoribus eius ad defenden- 25 dam terram sancti Petri secundum suum posse. Sic adiuvet deus eundem domnum regem Ottonem et haec sancta euangelia et haec sacrosancta sanctuaria.

216. 2. Privilegium Ottonis imperatoris (13. Febr. 962). Ed. L. Weiland, MG LL Sect. IV, t. I, 1893, 24 ff.; $ 1–14 ruht auf dem Pactum Ludowici Pii cum Paschali I. a. 817, MG LL Sect. II, Capitularia regum Francorum 353 ff.; § 15 ff. auf der 30 Constitutio Romana Lothars I. a. 824", - THSICKEL, Ď. Privilegium Otto I. f. d. Röm. Kirche, Innsbr. 83; WDIEKAMP, HJG 6; JVPFLUGK-HARTTUNG FDG 24; JHIRSCH, D. sog. Paktum

Ottos I. v. J. 962, Fr 96; ESACKUR, NA 25. (1) In nomine domini dei omnipotentis patris et filii et spiritus sancti. Ego Otto dei gratia imperator augustus una cum Ottone glorioso rege filio nostro divina ordinante 35 providentia spondemus atque promittimus per hoc pactum confirmationis nostrae tibi beato Petro principi apostolorum et clavigero regni caelorum et per te vicario tuo domno Iohanni summo pontifici et universali XII mo papae, sicut a praedecessoribus vestris usque nunc in vestra potestate atque ditione tenuistis et disposuistis: civitatem Romanam 40 cum ducatu suo et suburbanis suis atque viculis omnibus et territoriis eius, montanis ac maritimis, litoribus ac portubus, (2) seu cunctis civitatibus, castellis, oppidis ac viculis Tusciae partibus, id est Portum, Centumcellas, Cerem, Bledam, Marturianum, Sutriam, Nepem, castellum Gallisem, Ortem, Polimartium, Ameriam, Tudam, Perusiam cum tribus insulis suis, id est maiore et minore, Puluensim, Narniam et Utriculum, cum om- 45 nibus finibus ac territoriis ad suprascriptas civitates pertinentibus; (3) nec non exarchatum Ravernatem sub integritate cum urbibus, civitatibus, oppidis et castellis, quae

1 cf. oben Nr. 207.

« PoprzedniaDalej »