Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

Romanorum populo adclamatum est: Carolo augusto, a deo coronato magno et pacifico imperatori Romanorum, vita et victoria! Et post laudes ab apostolico more antiquorum principum adoratus est, atque ablato patricii nomine imperator et augustus est appellatus.

204. 3. Liber pontificalis.

Vita Leonis ed, Duchesne II 7. c. 23. Post haec (c. 22 berichtete über den Reinigungseid Leos in der Peterskirche) adveniente die natalis domini nostri Iesu Christi in iam dicta basilica beati Petri apostoli omnes iterum congregati sunt. Et tunc venerabilis et almificus praesul manibus suis

propriis pretiosissima corona coronavit eum. Tunc universi fideles Romani videntes 10 tantam defensionem et dilectionem, quam erga sanctam Romanam ecclesiam et eius

vicarium habuit, unanimiter altisona voce, dei nutu atque beati Petri clavigeri regni coelorum exclamaverunt: ,,Karolo, piissimo augusto a deo coronato, magno et pacifico imperatori, vita et victoria!" Ante sacram confessionem beati Petri apostoli, plures sanctos

invocantes, ter dictum est; et ab omnibus constitutus est imperator Romanorum. (c. 24) 15 Ilico sanctissimus antistes et pontifex unxit oleo sancto Karolo, excellentissimo filio

eius, rege, in ipso die natalis domini nostri Iesu Christi. 205. Pactum Hludowici Pii cum Paschali pontifice (817): Schenkungen;

Papstwahl. MG LL, Capitularia 1, Hann 83, 352 11.; BMI? 643. JFICKER, Forsch. z. Reichs- u. Rechts20 gesch. Italiens, II 299 f. 332 ff.; WMARTENS, D. röm. Frage unt. Pippin u. Karl d. Gr., 81, 223 ff.;

HAUCK I 441 ff., HBÖHMER, RE XIV 716 38 ; BRACKMANN, RE XIV 774 20. In nomine domini Dei omnipotentis, patris et filii et spiritus sancti. Ego Hludowicus, imperator augustus, statuo et conced o per hoc pactum confirmationis nostrae tibi beato Petro principi

apostolorum, et per te vicario tuo domno Paschali summo pontifici et universali papae et successo25 ribus eius in perpetuum, sicut a predecessoribus vestris usque nunc in vestra potestate et ditione

tenuistis et disposuistis, civitatem Romanam cum ducatu suo et suburbanis atque viculis omnibus et territoriis eius montanis ac maritimis, littoribus ac portubus seu cunctis civitatibus, castellis, oppidis ac viculis in Tusciae partibus, id est Portum, Centumcellas, Chere, Bledam, Manturanum,

Sutrium, Nepe, castellum Gallisem, Hortem, Polimartium, Ameriam, Todem, Perusium cum 80 tribus insulis suis, id est maiorem et minorem, Pulvensim, Narniam, Utriculum cum omnibus

finibus ac territoriis ad suprascriptas civitates pertinentibus. Simili modo in partibus Campaniae Segniam, Anagniam, Ferentinum, Alatrum, Patricum, Frisilunam cum omnibus finibus Campaniae nec non et Tiburim cum omnibus finibus ac territoriis ad easdem civitates pertinentibus. Nec

non et exarchatum Ravennatem sub integritate cum urbibus, civitatibus, oppidis et castellis, quae 35 pie recordationis domnus Pipinus rex ac bone memoriae genitor noster Karolus imperator beato

Petro apostolo et predecessoribus vestris iamdudum per donationis paginam restituerunt, hoc est civitatem Ravennam et Emiliam, Bobium, Cesenam, Forumpopuli, Forumlivii, Faventiam, Immolam, Bononiam, Ferrariam, Comiaclum et Adrianis quae et Gabelum, cum omnibus finibus, ter

ritoriis atque insulis terra marique ad supradictas civitates pertinentibus. Simul et Pentapolim, 40 videlicet Ariminum, Pisaurum, Fanum, Senogalliam, Anconam, Ausimum, Humanam, Hesim,

Forumsimpronii, Montemferetri, Urbinum et territorium Valvense, Callem, Luciolis, Egubium, cum omnibus finibus ac territoriis ad easdem civitates pertinentibus. Eodem modo territorium Sabinense, sicut a genitore nostro Karolo imperatore beato Petro apostolo per donationis scriptum

concessum est sub integritate, quemadmodum ab Itherio et Magenario abbatibus, missis illius, 45 inter idem territorium Sabinense atque Reatinum definitum est. Item in partibus Tusciae Longo

bardorum castellum Felicitatis, Urbivetum, Balneum regis, Ferenti, castrum Viterbum, Orclas, Martam, Tuscanam, Suanam, Populonium, Rosellas et insulas Corsicam, Sardiniam et Siciliam sub integritate cum omnibus adiacentibus ac territoriis maritimis, litoribus, portubus ad supra

scriptas civitates et insulas pertinentibus. Item in partibus Campaniae Soram, Arces, Aquinum, 50 Arpinum, Theanum et Capuam et patrimonia ad potestatem et ditionem vestram pertinentia,

sicut est patrimonium Beneventanum et Salernitanum et patrimonium Calabriae inferioris et superioris et patrimonium Neapolitanum, et ubicumque in partibus regni atque imperii a Deo nobis commissi patrimonia vestra esse noscuntur.

Pactum Hludowici Pii cum Paschali pontifice, 817: Schenkungen; Papstwahl. 93 Has omnes suprascriptas provincias, urbes et civitates, oppida atque castella, viculos ac territoria simulque et patrimonia iam dictae ecclesiae tuae, beate Petre apostole, et per te vicario tuo spirituali patri nostro, domno Paschali summo pontifici et universali papae eiusque successoribus usque in finem seculi eo modo confirmamus, ut in suo detineant iure, principatu atque ditione.

Simili modo per hoc nostrae confirmationis decretum firmamus donationes, quas pie recorda- 5 tionis domnus Pipinus rex avus noster et postea domnus et genitor noster Karolus imperator beato apostolo Petro spontanea voluntate contulerunt, necnon et censum et pensionem seu ceteras dationes quae annuatim in palatium regis Longobardorum inferri solebant, sive de Tuscia Longobardorum, sive de ducatu Spoletino, sicut in suprascriptis donationibus continetur, et inter sanctae memoriae Adrianum papam et domnum ac genitorem nostrum Karolum imperatorem convenit, quando 10 idem pontifex eidem de suprascriptis ducatibus, id est Tuscano et Spoletino, suae auctoritatis preceptum confirmavit, eo scilicet modo, ut annis singulis predictus census ecclesiae beati Petri apostoli persolvatur, salva super eosdem ducatus nostra in omnibus dominatione et illorum ad nostram partem subiectione.

Ceterum, sicut diximus, omnia superius nominata ita ad vestram partem per hoc nostrae con- 15 firmationis decretum roboramus, ut in vestro vestrorumque successorum permaneant iure, principatu atque ditione, ut neque a nobis neque a filiis vel successoribus nostris per quodlibet argumentum sive machinationem in quacumque parte minuatur vestra potestas, aut vobis de suprascriptis omnibus vel successoribus vestris inde aliquid subtrahatur, de suprascriptis videlicet provinciis, urbibus, civitatibus, oppidis, castris, viculis, insulis, territoriis atque patrimoniis, nec non et pen- 20 sionibus atque censibus, ita ut neque nos ea subtrahamus, neque quibuslibet subtrahere volentibus consentiamus, sed potius omnia, que superius leguntur, id est provincias, civitates, urbes, oppida, castella, territoria et patrimonia atque insulas, censusque et pensiones ecclesiae beati Petri apostoli et pontificibus in sacratissima illius sede in perpetuum residentibus, in quantum possumus, nos defendere promittimus ad hoc, ut omnia ea in illius ditione ad utendum fruendum 25 atque disponendum firmiter valeant optineri; nullamque in eis nobis partem aut potestatem disponendi vel judicandi subtrahendive aut minorandi vendicamus, nisi quando ab illo qui eo tempore huius sanctae ecclesiae regimen tenuerit rogati fuerimus. Et si quilibet homo de supradictis civitatibus ad vestram ecclesiam pertinentibus ad nos venerit, subtrahere se volens de vestra ditione et potestate vel aliam quamlibet iniquam machinationem metuens aut culpam commissam 30 fugiens, nullo modo eum aliter recipiemus nisi ad iustam pro eo faciendam intercessionem, ita dumtaxat si culpa quam commisit venialis fuerit inventa; sin aliter comprehensum vestre potestati eum remittamus: exceptis his, qui violentiam vel oppressionem potentiorum passi ideo ad nos venerint, ut per nostram intercessionem iustitiam accipere mereantur, quorum altera conditio est et a superioribus est valde disiuncta.

Et quando divina vocatione huius sacratissimae sedis pontifex de hoc mundo migraverit, nullus ex regno nostro, aut Francus aut Longobardus aut de qualibet gente homo sub nostra potestate constitutus, licentiam habeat contra Romanos aut publice aut private veniendi vel electionem faciendi; nullusque in civitatibus vel territoriis ad ecclesiae beati Petri apostoli potestatem pertinentibus aliquod malum propter hoc facere presumat. Sed liceat Romanis cum omni vene- 40 ratione et sine qualibet perturbatione honorificam suo pontifici exibere sepulturam, et eum, quem divina inspiratione et beati Petri intercessione omnes Romani uno consilio atque concordia sine aliqua promissione ad pontificatus ordinem elegerint sine qualibet ambiguitate vel contradictione more canonico consecrari. Et dum consecratus fuerit, legati ad nos vel ad successores nostros reges Francorum dirigantur, qui inter nos et illos amicitiam et caritatem ac pacem socient, sicut 45 temporibus pie recordationis domni Karoli attavi nostri, seu domni Pipini avi nostri vel etiam domni Karoli imperatoris genitoris nostri consuetudo erat faciendi.

Hoc autem ut ab omnibus fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris firmum esse credatur, firmiusque per futuras generationes ac secula ventura custodiatur, propriae manus signaculo, et venerabilium episcoporum atque abbatum vel etiam optimatum nostrorum sub iureiurando, promissio- 50 nibus et subscriptionibus pactum istud nostrae confirmationis roboravimus et per legatum sanctae Romanae ecclesiae Theodorum nomenculatorem domno Paschali papae direximus. (Manus signaculum). Ego Hludowicus, miseriocordia Dei imperator, subscripsi. — Et subscripserunt tres filii eius et episcopi X et abbates VIII et comites XV et bibliothecarius unus et mansionarius et hostiarius unus.

35

55

206. Die Eigenkirche in fränkischer Zeit (819). Capitulare ecclesiasticum Ludwigs des Frommen von 818-819: MG LL Sectio II Capitularia regum Francorum ed. ABORETIUS, I Hann 83, 276 1. 279. – HINSCHIUS II 618 ff.; USTUTZ, Gesch.

d. kirchl. Benefizialwesens I 1, B 95, 235 ff. 248—259; Ders., Die Eigenkirche, 95; Ders., RE 6 XV, 13 ff.; WERMINGHOFF 83 ff.; Imbart de La Tour, Les paroisses rurales dans l'ancienne France, P 98, 109 ff.; SCHRÖDER, Rechtsgeschichte 150 ff.; BSIMSON, Jahrb. d. Fränk. Reichs

unt. Ludwig d. Fr. I, L 74, 81 ff. c. 6. De servorum vero ordinatione, qui passim ad gradus ecclesiasticos indiscrete promovebantur, placuit omnibus cum sacris canonibus concordari debere; et statutum est, ut nullus 10 episcoporum deinceps eos ad sacros ordines promovere praesumat, nisi prius a dominis propriis

libertatem consecuti fuerint. Et si quilibet servus dominum suum fugiens, aut latitans aut adhibitis testibus munere conductis vel corruptis aut qualibet calliditate vel fraude, ad gradus ecclesiasticos pervenerit, decretum est ut deponatur, et dominus eius eum recipiat. Si vero avus vel

pater ab alia patria in aliam migrans in eadem provincia filium genuerit, et ipse filius ibidem 15 educatus et ad gradus ecclesiasticos promotus fuerit et utrum servus sit ignoraverit, et postea

veniens dominus illius legibus eum adquisiverit, sancitum est ut, si dominus eius illi libertatem dare voluerit, in gradu suo permaneat; si vero eum catena servitutis a castris dominicis extrahere voluerit, ut gradum amittat: quia iuxta sacros canones vilis persona manens sacerdotii dignitate

fungi non potest. De rebus vero illorum vel peculiare, qui a propriis dominis libertate donantur 20 ut ad gradus ecclesiasticos iure promoveantur, statutum est, ut in potestate dominorum consistat,

utrum illis concedere an sibi vindicare velint; ceterum si post ordinationem aliquid adquisiverint, illud observetur quod in canonibus de consecratis nihil habentibus constitutum est. De ecclesiarum vero servis communi sententia decretum est, ut archiepiscopi per singulas provincias constituti

nostram auctoritatem, suffragenei vero illorum exemplar illius penes se habeant; et quandocum25 que de familia ecclesiae utilis inventus aliquis ordinandus est, in ambone ipsa auctoritas coram

populo legatur, et coram sacerdotibus vel coram fidelibus laicis ante cornu altaris, sicut in nostra auctoritate continetur, remota qualibet calliditate, libertatem consequatur et tunc demum ad gradus ecclesiasticos promoveatur. Similiter quoque de his agendum est, quos laici de familia

ecclesiarum ad sacros ordines promovere voluerint; sed et de his quos praepositi canonicorum 30 aut monachorum ordinandos expetiverint eadem forma servanda est.

c. 7. Statutum est, ut nullus quilibet ecclesiasticus ab his personis res deinceps accipere praesumat, quarum liberi aut propinqui hac inconsulta oblatione possent rerum propriarum exheredari. Quod si aliquis deinceps hoc facere temptaverit, ut et acceptor sinodali vel imperiali sententia districte feriatur et res ad exheredatos redeant.

c. 8. Statutum est etiam, ut nullus in canonica aut regulari professione constitutus aliquem tonsorare propter res adipiscendas deinceps persuadeat: et qui hoc facere temptaverit, sinodali vel imperiali sententia modis omnibus feriatur.

c. 9. Statutum est, ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbyteri in quibuslibet ecclesiis nec constituantur nec expellantur; et si laici clericos probabilis vitae et doctrinae epis40 copis consecrandos suisque in ecclesiis constituendos obtulerint, nulla qualibet occasione eos reiiciant.

c. 10. Sanccitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque alio servitio adtribuatur, et presbyteri in eis constituti non de decimis neque de oblationibus fidelium, non de domibus

neque de atriis vel hortis iuxta ecclesiam positis neque de praescripto manso aliquod servitium 45 faciant praeter ecclesiasticum. Et si aliquid amplius habuerint, inde senioribus suis debitum servitium impendant.

c. 11. Statutum est, postquam hoc impletum fuerit, ut unaquaeque ecclesia suum presbyterum habeat, ubi id fieri facultas providente episcopo permiserit.

c. 12. Sanccitum est de villis novis et ecclesiis in eisdem noviter constructis, ut decimae de 50 ipsis villis ad easdem ecclesias conferantur.

c. 29. Nonnulla vero capitula, sicut de incestis nuptiis, necnon et de ecclesiis quae inter coheredes dividuntur et tali occasione proprio honore carent, sive de his ecclesiis quae nimium rebus propriis sunt adtenuatae, vel certe de his rebus quae nuper necessitate compellente a nonnullis ecclesiis

sunt ablatae, et si qua sunt alia sive in ecclesiasticis sive in publicis rebus emendatione digna, 55 quae pro temporis brevitate efficere nequivimus, in tantum differendum illud dignum judicavimus,

donec, Domino favente, consultu fidelium facultas nobis id efficiendi ab eo tribuatur.

35

5

Lothar I.: Ordnung der römischen Verhältnisse und Regelung der Papstwahl. 95 207. Die Constitutio Romana Kaiser Lothar I. (Nov. 824): Ordnung

der römischen Verhältnisse und Regelung der Papstwahl. MG LL, Sect. II, Capitularia regum Francorum ed. ABORETIUS. I 323 f. HDOPFFEL, Kaisertum und Papstwechsel unt. d. Karolingern, Fr. 89; Hauck II 445; HINSCHIUS I 232 ff.; LANGEN

II 810; SIMSON, Jahrbücher 225 ff. Constitutum habemus, ut omnes qui sub speciali defensione domni apostolici seu nostra fuerint suscepti impetrata inviolabiliter iusta utantur defensione; quod si quis in quocumque hoc contemptive violare praesumpserit, sciat se periculum vitae suae esse incursurum. Nam et hoc decernimus, ut domno apostolico in omnibus ipsi iustam observent oboedientiam seu ducibus ac iudicibus suis ad iustitiam 10 faciendam. In hoc capitulo fiat commemoratum de viduis et orfanis Theodori, Floronis et Sergii.

2. Ut depraedationes quae hactenus fieri solebant prohibemus ne fiant, neque vivente pontifice neque defuncto; si quis vero ulterius hoc fecerit, sciat se legali sententia esse condemnandum. Quae autem retro actae sunt, placet nobis ut per dispositionem nostram 15 fiant legaliter emendatae.

3. Volumus ut in electione pontificis nullus praesumat venire, neque liber neque servus, qui aliquod impedimentum faciat illis solummodo Romanis, quibus antiquitus fuit consuetudo concessa per constitutionem sanctorum patrum eligendi pontificem. Quod si quis contra hanc iussionem nostram facere praesumpserit, exilio tradatur. 20

4. Volumus ut missi constituantur de parte domni apostolici et nostra, qui annuatim nobis renuntiare valeant, qualiter singuli duces et iudices iustitiam faciant populo et quomodo nostram constitutionem observent. Qui missi, decernimus, ut primum cunctos clamores qui per neglegentiam ducum aut iudicum fuerint inventi ad notitiam domni apostolici deferant, et ipse unum e duobus eligat: aut statim per eosdem missos fiant 25 ipsae necessitates emendatae, aut si non, per nostrum missum fiat nobis notum, ut per nostros missos a nobis directos iterum emendentur.

5. Volumus ut cunctus populus Romanus interrogetur, qua lege vult vivere, ut tali qua se professi fuerint vivere velle vivant; illisque denuntietur, quod hoc unusquisque sciat, tam duces quam et iudices vel reliquus populus, quod si in offensione sua contra 30 eandem legem fecerint, eidem legi quam profitentur per dispositionem pontificis ac nostram subiacebunt.

6. De rebus ecclesiarum iniuste invasis sub occasione quasi licentia accepta a pontifice, et de his quae necdum redditae sunt et tamen fuerunt iniuste a potestate pontificum invasae, volumus ut per missos nostros fiat emendatum.

7. Prohibemus ut depraedationes inter confinia nostra ultra non fiant, et quae factae sunt, secundum legem de utrisque partibus ordinemus ut emendentur. Similiter volumus, ut ceterae iniustitiae de utrisque partibus fiant emendatae.

8. Placuit nobis, ut cuncti iudices sive hi qui cunctis praeesse debent, per quos iudicaria potestas in hac urbe Roma agi debent, in praesentia nostra veniant; volentes nu- 40 merum et nomina eorum scire et singulos de ministerio sibi credito admonitionem facere.

9. Novissime admoneatur, ut omnis homo, sicut gratiam dei et nostram habere desiderat, ita praestet in omnibus oboedientiam atque reverentiam huic pontifici.

Der Eid der Römer: Promitto ego ille per deum omnipotentem et per ista sacra quattuor evangelia et per hanc crucem domini nostri Iesu Christi et per corpus 45 beatissimi Petri principis apostolorum, quod ab hac die in futurum fidelis ero dominis nostris imperatoribus Hlud o wico et Hlothario diebus

35

vitae meae, iuxta vires et intellectum meum, sine fraude atque malo ingenio, salva fide quam repromisi domino apostolico; et quod non consentiam ut aliter in hac sede Romana fiat electio pontificis nisi canonice et iuste, secundum vires et intellectum meum; et ille

qui electus fuerit me consentiente consecratus pontifex non fiat, priusquam tale sacra5 mentum faciat in praesentia missi domini imperatoris et populi, cum iuramento,

quale dominus Eugenius papa sponte pro conservatione omnium factum habet per scriptum.

Abendmahlstreit des 9. Jahrhunderts. STEITZ (HAUCK), RE XVI 394 ff. 463 ff.; JERNST, D. Lehre d. Pasch. Radbertus v. d. Eucha10 ristie, Fr 96; ANAEGLE, Ratramnus u. d. Eucharistie, W 03; Loors, DG $ 58; RENZ, Gesch.

d. MeBopferbegriffs I 673 ff.
208. 1. Paschasius Radbertus (831).

Liber de corpore et sanguine domini: MS 120, 1267 ff. c. 12 1. Vere credere et indubitanter scire debemus infra catholicam ecclesiam, ubi catholica 15 fide boc mysterium celebratur, nihil a bono maius, nihilque a malo minus percipi sacerdote,

nihilque aliud quam caro Christi et sanguis, dum catholice consecratur, quia non in merito consecrantis sed in verbo efficitur creatoris et virtute spiritus sancti, ut caro Christi et sanguis, non alia quam quae de spiritu sancto creata est, vera fide credatur et spiritali intelligentia degustetur.

c. 4 1. Quod in veritate corpus et sanguis fiat consecratione mysterii, nemo qui verbis divinis credit dubitat ... Quia Christum vorari fas dentibus non est, veluit in mysterio hunc panem et vinum vere carnem suam et sanguinem consecratione spiritus sancti potentialiter creari, creando vero quotidie pro mundi vita mystice immolari. — c. 82. Substantia panis et vini in Christi carnem et sanguinem efficaciter interius commutatur.

c. 13 1. Quod colorem aut sa porem carnis minime praebet, virtus tamen fidei et intelligentiae, quae nihil de Christo dubitat, totum illud spiritualiter sapit et degustat... Sic debuit hoc mysterium temperari, ut et arcana secretorum celarentur infidis et meritum cresceret de virtute fidei et nihil deesset interius vere credentibus promissae veritatis. Insuper et quod

maius est per haec secretius praestita ad illam tenderent speciem satietatis, ubi iam non pro peccatis 30 nostris quotidie Christus immolabitur, sed satietate manifestationis eius sine ulla corruptione

omnes sine fine fruimur.

20

25

40

209. 2. Ratramnus.

Liber de corpore et sanguine domini: MSL 121, 103 ff. c. 5. Quod in ecclesia ore fidelium sumitur, corpus et sanguis Christi, qua erit vestrae 35 magnitudinis excellentia, in mysterio fiat an in veritate. Id est, utrum aliquid secreti contineat,

quod oculis solum modo fidei pateat an sine cuiuscunque velatione mysterii hoc aspectus intueatur corporis exterius, quod mentis visus aspiciat interius; ut totum quod agitur in manifestationis luce clarescat; et utrum ipsum corpus quod de Maria natum est, et passum, mortuum et sepultum, quodque resurgens et coelos ascendens, ad dexteram Patris consideat.

c. 57. De carne Christi, quae crucifixa est, quae sepulta est, id est, secundum quam Christus et crucifixus est et sepultus, ait (Ambrosius): Vera itaque caro Christi. At de illa quae sumitur in sacramento, dicit: Vere ergo carnis illius sacramentum est, distinguens sacramentum carnis a veritate carnis, quatenus in veritate carnis quam sumpserat de virgine, diceret eum et cruci

fixum, et sepultum; quod vero nunc agitur in ecclesia mysterium verae illius carnis, in qua cruci45 fixus est, diceret esse sacramentum, patenter fideles instituens, quod illa caro, secundum quam

et crucifixus est Christus et sepultus non sit mysterium, sed veritas natura e; haec vero caro, quae nunc similitudinem illius in mysterio continet, non sit specie caro, sed sacramento: si quidem in specie panis est, in sacramento verum Christi corpus.

c. 10. Claret quia panis ille vinumque figurate Christi corpus et sanguis existit. Non 50 enim secundum quod videtur vel carnis species in illo pane cognoscitur, vel in illo vino cruoris

unda monstratur; cum tamen post mysticam consecrationem nec panis iam dicitur nec vinum, sed Christi corpus et sanguis.

« PoprzedniaDalej »