Obrazy na stronie
PDF
ePub

Datum Roma sub die tercio Kalendarum Apriliarum, domno nostro Flavio Constantino augusto quater et Galligano viris clarissimis consulibus 1

[ocr errors]
[ocr errors]

195. Die Besetzung des päpstlichen Stuhles nach dem Liber diurnus.

Ed. Sickel, 46 ff., 59. HINSCHIUS I 220 ff. c. 57. De ordinatione pontificis. Psallunt secundum consuetudinem. Pro- 5 cedit electus de secretario cum cerostatim septem et venit ad confessionem et post letania ascendit ad sedem, simul episcopi et presbiteri. Tunc episcopus Albanensis dat orationem primam, deinde episcopus Portuensis dat orationem. Postmodum adducuntur evangelia et aperiuntur et tenentur super capud electi a diaconibus. Tunc episcopus Ostensis consecrat eum pontificem. Post hoc archidiaconus mitti ei pallium. Deinde ascendit ad sedem et dat pacem omnibus sacerdotibus 10 et dicit: gloria in excelsis deo.

c. 58. De electione pontificis ad principe m. Cum non sine divine misericordiae nutu sit ita post mortem summi pontificis in unius electione omnium vota concurrere et convenire consensus, ut nullus penitus inveniretur qui discors possit existere, necessarium est ut serenissimo ac piissimo domino petitionis nostrae famulanter debeamus preces effundere, quem 15 certum est et de subiectorum suorum gaudere concordia et clementer unitati postulata concedere. Obeunte itaque beatissime recordationis papa nostro ill., in electione ill. venerabilis apostolice sedis archidiaconi omnium, deo volente, declinavit assensus, propter quod ita ab ineunte etate sua eidem ecclesiae militavit atque sic se in omnibus sollerter exhibuit, ut ecclesiastico regimini non inmerito divina suffragante sit gratia preponendus, presertim dum talius olim fuerit instituti, 20 ut etiam predicti beatissimi ill. pontificis assidua conversatione sua ad tantorum meritorum insignia, quibus isdem sancte recordationis antistes fuisse cognoscitur adornatus, fecerit, Christo adiuvante, proficere et verbis suis desiderantis ad superna gaudia eius animos semper accenderit, ut quicquid boni in illo amisimus, in hoc nos invenire indubitabiliter confidamus. Ideoque lacrimabiliter cuncti famuli supplicamus ut dominorum pietas servorum suorum obsecrationem dig- 25 nanter exaudiat et concessa pietatis suae iussione petentium desideria pro mercede imperii sui ad effectum de ordinatione ipsius precipiat pervenire, quatenus per sacros clementiae vestrae apices sub pastore eodem constituti pro vita imperioque serenissimorum dominorum nostrorum omnipotentem dominum et beatum Petrum apostolorum principem, cuius ecclesiae dignum ordinari gubernatorem conceditis, iugiter exoremus. Subscriptio sacerdotum. Ego ill. misericordia dei 30 presbiter sanctae Romane ecclesiae huic decreto a nobis facto in ill. viro venerabili archidiacono sanctae sedis apostolice et electo nostro consentiens subscripsi. Subscriptio laicorum. Ego ill. pietatis vestre servus huic decreto a nobis facto in ill. viro venerabili archidiacono sanctae sedis apostolicae et electo nostro consentiens subscripsi.

c. 59. Nuntius ad exarchum de transitu. — Superscriptio. Domino excellen- 35 tissimo atque precellentissimo et a deo nobis longeviter in principalibus ministeriis feliciter conservando, ill. exconsuli patricio et exarcho Italie ill. archipresbiter, ill. archidiaconus, ill. primicerius notariorum, servantes locum sanctae sedis apostolicae. — Quamvis non sine gravi gemitu et vere flebili voce a deo servate excellentiae domini nostri per has nostras notescimus humiles syllabas quod, dei iudicio cuius dispensatione universus regitur orbis, ab hac luce fuisse subtractum domnum 40 ill. sanctissimum nostrum pontificem, cuius cuncti vere, si dicendum est etiam lapides ipsi, flevimus exitum. Die enim instantis mensis ill. obiit, pro cuius consternati, ut diximus, funere omnes grandi tristitiae premimur mole, ad solam Christi dei nostri cordis oculos miserationem attollentes, ut ipse dignetur subvenire desperatis et suae providere dignum rectorem ecclesie, a quo fundata est, qui etiam est pollicitus, non ei prevalere portas inferni 2 Post divinum enim auxilium ad vestram 45 excellentiam, domine nobis a deo multis temporibus concedende, omnes habemus fiduciam. Ecce eventum lugubrem indicavimus, quia ad nostram consolationem humanum alibi non habemus confugium.

c. 60. De electione pontificis ad exarchum. — Superscriptio. Domino etc. (wie c. 59) ill. exarcho Italiae presbiteri. diaconi et familiaris universus clerus, axiomatici etiam 50 seu exercitus et populus huius Romane urbis supplices. Novit humanis rebus providentia succurrere et merentium fletus ac gemitus in exultatione convertere .... etenim pontificalis me

i Gallicanus war Konsul des Jahres 317, H. F. Clinton, Fasti Romani, Oxford 45, 370.
2 Mt 16 18.

moriae ill. de presentibus curis ad eternam requiem evocato, ut adsolet humanis rebus accidere, magna nos tristitiarum moles obstrinxerat proprio dispensatores frust(r)atos. Sed non diu in afflictione persistere consueta dei nostri benignitas sperantes in se dereliquid. Triduo enim nobis exi

guis in oratione manentibus, ut omnium meritis celestis dignatio demonstraret quem dignum ad 5 successionem apostolice vicis iubeat eligendum, eius gratia suffragante et omnium animis inspirante,

in uno convenientibus nobis ut moris est, familiaris cleri et plebis, procerum etiam et militaris presentia, si dici licitum est a parvo usque ad magnum, in personam ill. sanctissimi huius sanctae apostolice sedis Romane ecclesiae archidiaconi deo cooperante et beatorum apostolorum annisu

concurrit atque consensit electio. Cuius deo amabilis viri tantum meruit apud omnium conscientias 10 bone et pudice conversationis profectio, ut nullus in eius lectionem dissideret, nullus abesset nullusve

se ipsum subtraheret. Quem enim ad hoc apostolice vicis officium incomparabilis atque indeficiens dei nostri providentia predestinatum habuerat, quomodo non et humanis mentibus unanimis consonantia conveniret ? Quod procul dubio in dei presentia tenebatur adfixum. Cuius et decreta

sollemniter facientes et desideria cordium circa eius electionem manuum subscriptionibus confir15 mantes, per harum latores ill. sanctissimum episcopum, ill. venerabilem presbiterum, ill. notarium

regionarium, ill. adeque subdiaconum regionarium, ill. et ill. viros honestos cives et de florentissimo atque felicissimo Romano exercitu ill. eminentissimum consulem seu ill. et ill. viros magnificos tribunos miliciae confamulos nostros direximus, supplicantes atque communiter impensissime exo

rantes a deo conservande precellentiae vestrae consuetam bonitatem piis votis concurrere, quia talis a 20 nostro famulatu concorditer electus est, in quo quantum ad hominum scientiam respicit, null i)us

macula reprehensionis apparebit. Et ideo supplicantes quesumus ut, inspirante deo, celse eius dominationis nos famulos voti compotes celeriter fieri precipiat, presertim cum plura sint capitula et alia ex aliis cottidie procreentur quae cure et sollicitudini pontificalis favoris expectant remedium.

Provinciales vero cure vel queque sunt subinde causarum utilitates perfecte auctoritatis censuram 25 expetunt et expectant. . . Cum haec ita sint, iterum atque iterum impensius, precelse et a deo

conservate domine, supplicamus ut celerius, deo cooperante vestrisque precordiis inspirante, apostolicam sedem de perfecta eiusdem nostri patris ordinatione adornare precipiatis, utpote per gratiam Christi ministerium imperialis fastigii feliciter atque fideliter peragentem .. Subscriptio

sacerdotum. Ego ill. humilis archipresbiter sanctae Romane ecclesiae huic decreto a nobis facto 30 in ill. sanctissimo archidiacono et electo nostro consentiens subscripsi. Et subscriptio laicorum.

Ego ill. in dei nomine consul huic decreto a nobis facto in ill. sanctissimo archidiacono et electo nostro consentiens subscripsi.

c. 61. A d archiepiscopum Ravenne. — Superscriptio. Domino sanctissimo nobis spiritali patri, ill. archiepiscopo ill. archipresbiter, ill. archidiaconus et ill. primicerius notario35 rum, servantes locum sanctae sedis apostolicae. ... Elabora itaque quesumus, sanctissime ac

beatissime pater, et cum harum portitoribus, veneratoribus et filiis vestris, apud sepe fatum domnum exarchum impigrius interveni, vicem gratiae propriae beato Petro fautori tuo reddens, totisque nisibus immine, ut optate ordinationis, deo iubente, adceleretur negotium.

c. 62. Iudicibus Ravenne. Superscriptio. Domino eminentissimo et nobis in Christo 40 fratri, ill. consuli ill. archipresbiter ill. archidiaconus et ill. primicerius notariorum, servantes

locum sanctae sedis apostolice. ... Licet inclite eminentiae vestrae propositum documentis plurimis agnoscamus, totis nisibus spiritali matri huic sacrosanctae apostolice dei ecclesiae utilitatibus ad concurrendum suffragari, fraterna tamen dulcedine hortare atque poscere congruum

duximus, ut coniungentibus harum portitoribus ill. et ill. quos cum decretalibus paginis, cum 45 impensa supplicatione pro celleri promotione oratoris vestri ac amatoris domni nostri ill. archi

diaconi et electi apud precelsum et a deo servatum domnum nostrum exarchum destinavimus, cum eis conveniat et ad precandum de optatis apud denominatum domnum exarchum subveniat.

c. 63. Ad a pochrisarium Ravenne. Superscriptio. Dilectissimo fratri, ill. presbitero et apochrisario ill. archipresbiter, ill. archidiaconus et ill. primicerius notariorum, servantes 50 locum sanctae sedis apostolicae. Dudum obitum dilectissimam fraternitatem vestram sanctae

memoriae domni ill. agnovisse pontificis satisfacimur. Cuius post transitum, iuxta ut moris est, die tertia convenientibus nobis, id est clero, axiomaticis etiam et generalis militia ac civium universitate, in personam domni ill. sanctissimi archidiaconi, dei gratia suffragante, electionis vota

contulisse nos indicamus. Cuius et sollemne decretum facientes subscriptione omnium robaratum 55 apud eximium et a deo servatum domnum exarchum per harum portitores ill. et ill. direximus,

cum quibus dilectissima fraternitas vestra conveniat et pro celleri promotionem pontificalis ordinationis deposcendo apud denominatum domnum exarchum interveniat, ut valeant hi qui missi

10

sunt, Christo comite, cum effectu ad nos reppedare et de prosperis nuntiis apostolica Christi ecclesia omniumque nostrum animus magnanimiter relevare. 196. Stephan II.: Gültigkeit einer mit Wein vollzogenen Taufe (753). Responsa Stephani papae, quae cum in Francia esset in Carisiaco villa, Brittannico monasterio dedit ad varia consulta, de quibus fuerat interrogatus: Mansi XII 561. Nr. 11. DÖLLINGER, 5

Papsttum 208. 495 n. 71; LANGEN II 654 f. Si in vino quis, propterea quod aquam non inveniebat, omnino periclitantem infantem baptizavit, nulla ei exinde adscribitur culpa. Infantes sic permaneant in ipso baptismo. Nam si aqua adfuit praesens, ille presbyter excommunicetur, poenitentiae submittatur, quia contra canonum sententiam agere praesumpsit.

197. Papst Stephan III. (768–772): Papstwahlgesetz (769). Lateransynode 769, Mansi XII 719; Corp. iur. can. c. 4. 3 Dist. 79. BAXMANN I 262 ff.; LANGEN II 688; HAUCK II 73 ff.; Ders., RE XIX1 ff.; ABEL-SIMSON, JB d. fränk. Reichs , L 88,

61 ff.; HEFELE III 437 ff. Nullus unquam praesumat laicorum, neque ex alio ordine nisi per distinctos 15 gradus ascendens, diaconus aut presbyter cardinalis factus fuerit, ad sacrum pontificatus honorem promoveri.

Oportebat, ut haec sacrosancta domina nostra Romana ecclesia, iuxta quod a beato Petro et eius successoribus institutum est, rite ordinaretur, et in apostolatus culmen unus de cardinalibus presbyteris aut diaconibus conse - 20 craretur.

Sed et hoc sub anathematis interdictionibus decernimus, ut nulli unquam laicorum sive ex manu armata vel ex aliis ordinibus praesumant inveniri in electione pontificis, sed a certis sacerdotibus atque proceribus ecclesiae et cuncto clero ipsa pontificalis electio proveniat. Et priusquam 25 pontifex electus fuerit, et in patriarchium deductus, omnes optimates militiae vel cunctus exercitus et cives honesti, atque universa generalitas populi huius Romanae urbis ad salutandum eum sicut omnium dominum properare debeat. Et ita more solito decretum facientes, et in eo cuncti pariter concordantes subscribere debent. Hoc itaque et in aliis ecclesiis sub divini iudicii obtestatione decernimus obser- 30 vandum.

35

C. 26.

Die Schenkungen Pipins (754) und Karls d. Gr. (774) an den röm.

Stuhl. EMÜHLBACHER, Deutsche Gesch, unt. d. Karolingern, St 96; BRACKMANN, RE XIV 768 f.;

PKEHR, HZ 70, 1893, 388 n. 1.; HAUCK, RE XVIII 805 ff.

198. 1. Vita Stephani II. (752—757).

Liber Pontificalis ed. Duchesne 447 f. Zusammenkunft von Pippin und Stephan in Ponthion am 6. Januar 754. Ibidem beatissimus papa praefatum christianissimum regem lacrimabiliter deprecatus est, ut per pacis foedera causam beati Petri et reipublicae Romanorum disponeret. Qui 40 de praesenti iureiurando eundem beatissimum papam satisfecit omnibus eius mandatis et ammonitionibus sese totis nisibus oboedire, et ut illi placitum fuerit exarchatum Ravennae et reipublicae iura seu loca reddere modis omnibus. c. 29. Pippinus vero iamfatus rex cum admonitione gratia et oratione ipsius venerabilis pontificis absolutus, in loco qui Carisiacus appellatur pergens ibique congregans cunctos proceres regiae suae 45 potestatis et eos tanti patris sancta ammonitione imbuens, statuit cum eis que semel Christo favente una cum eodem beatissimo papa decreverat perficere.

199. 2. Vita Hadriani (772—795).

Liber Pontificalis ed. Duchesne 498. C. 41. At vero quarta feria, egressus praenominatus (sc. Hadrianus) pontifex cum suis iudicibus tam cleri quamque militiae in ecclesia beati Petri apostoli, pariterque cum 5 eodem rege se loquendum coniungens, constanter eum deprecatus est atque ammonuit

et paterno affectu adhortare studuit ut promissionem illam, quam eius sanctae memoriae genitor Pippinus quondam rex et ipse praecellentissimus Carulus cum suo germano Carulomanno atque omnibus iudicibus Francorum fecerant beato Petro et eius vicario sanctae

memoriae domno Stephano iuniori papae, quando Franciam perrexit, pro concedendis 10 diversis civitatibus ac territoriis istius Italiae provinciae et contradendis beato Petro

eiusque omnibus vicariis in perpetuum possidendis, adimpleret in omnibus. c. 42. Cumque ipsam promissionem, quae Francia in loco qui vocatur Carisiaco facta est, sibi relegi fecisset, conplacuerunt illi et eius iudicibus omnia quae ibidem erant adnexa. Et propria

voluntate, bono ac libenti animo, aliam donationis promissionem ad instar anterioris 15 ipse antedictus praecellentissimus et revera christianissimus Carulus Francorum rex

adscribi iussit per Etherium, religiosum ac prudentissimum capellanum et notarium suum; ubi concessit easdem civitates et territoria beato Petro easque praefato pontifici contradi spopondit per designatum confinium, sicut in eadem donatione continere mon

stratur, id est: a Lunis cum insula Corsica, deinde in Suriano, deinde in Monte Bardone, 20 id est in Verceto, deinde in Parma, deinde in Regio; et exinde in Mantua atque Monte

Silicis, simulque et universum exarchatum Ravennantium, sicut antiquitus erat, atque provincias Venetiarum et Istria; necnon et cunctum ducatum Spolitinum seu Beneventanum. c. 43. Factaque eadem donatione et propria sua manu eam ipse christianissimus

Francorum rex eam conroborans, universos episcopos, abbates, duces etiam et grafiones 25 in ea adscribi fecit; quam prius super altare beati Petri et postmodum intus in sancta

eius confessione ponentes, tam ipse Francorum rex quamque eius iudices, beato Petro et eius vicario sanctissimo Adriano papae sub terribili sacramento sese omnia conservaturos qui in eadem donatione continentur promittentes tradiderunt. Apparem vero

ipsius donationis eundem Etherium adscribi faciens ipse christianissimus Francorum rex, 30 intus super corpus beati Petri, subtus evangelia quae ibidem osculantur, pro firmissima

cautela et aeterna nominis sui ac regni Francorum memoria propriis suis manibus posuit. Aliaque eiusdem donationis exempla per scrinium huius sanctae nostrae Romanae ecclesiae adscriptam eius excellentia secum deportavit.

Bilderstreit.
35 KSCHWARZLOSE, D. Bilderstreit, Go 90; HARNACK II 478 ff.; SEEBERG II 323 ff.; BONWETSCH,

RE III 222 ff.
200. 1. VII. oekumenische Synode zu Nicaea (787).

Actio VII: Mansi XIII 377. HEFELE III 472.
Anerkennung des Nicaeno-Constantinopolitanischen Symbols ?, der Maria als Isotonos, der
40 Beschlüsse des Konzils zu Chalcedon und der VI. oekumenischen Synode von 680.

“Ορίζομεν συν ακριβεία πάση και εμμελεία παραπλησίως το τύπο του τιμίου και ζωοποιού σταυρου ανατίθεσθαι τάς σεπτάς και αγίας εικόνας, τας εκ χρωμάτων και ψηφιδος και ετέρας ύλης επιτηδείως εχούσης εν ταις αγίαις του θεού

εκκλησίαις, εν Ιερους σκεύασε και εσθήσι τοίχοις τε και σανίσιν οίκοις τε και 45 οδούς της τε του κυρίου και θεού και σωτήρος ημών Ιησού Χριστού εικόνος

και της αχράντου δεσποίνης ημών της αγίας Θεοτόκου τιμίων τε αγγέλων και

[ocr errors]

1 Ohne filioque.

10

πάντων αγίων και οσίων ανδρών. όσο γαρ συνεχώς δι' εικονικής ανατυπώσεως ορώνται, τοσούτον και οι ταύτας θεώμενοι διανίστανται προς την των πρωτοτύπως μνήμην τε και επιπόθησιν. και ταύταις ασπασμόν και τιμητικήν προσκύνησιν απονέμειν, ου μην την κατά πίστιν ημών αληθινήν λατρείαν, ή πρέπει μόνη τη θεία φύσει, αλλ' όν τρόπον τω τύπο του τιμίου και ζωοποιού και σταυρού και τοις αγίοις ευαγγελίοις και τους λοιπούς ιερούς αναθήμασι, και θυμιασμάτων και φώτων προσαγωγήν προς την τούτων τιμών ποιείσθαι, καθώς και τους αρχαίους ευσεβώς είθισται. ή γάρ της εικόνος τιμή επί το πρωτότυπος διαβαίνει, και ο προσκυνών την εικόνα προσκυνεί εν αυτή του έγγραφομένου την υπόστασιν.

201. 2. Die Karolinischen Bücher (c. 790). Lib. II c. 21: MSL 98, 1085 f. HREUTER, Gesch. d. relig. Aufklärung im Mittelalter, I 11 ff.;

HAUCK II 283 ff.; WAGENMANN-(HAUCK), RE X 88 ff.; HEFELE III 694 ff.

Solus Deus colendus, solus adorandus, solus glorificandus est, de quo per prophetam dicitur: Exaltatum est nomen eius solius 1 cuius etiam sanctis, qui triumphato diabolo 16 cum eo regnant, sive quia viriliter certaverunt, ut ad nos incolumis status ecclesiae perveniret, sive quia eandem ecclesiam assiduis suffragiis et intercessionibus adiuvare noscuntur, veneratio exhibenda est. Imagines vero omni sui cultura et adoratione seclusa, utrum in basilicis propter memoriam rerum gestarum et ornamentum sint an etiam non sint, nullum fidei catholicae afferre poterunt praeiudicium, quippe cum ad peragenda 20 nostrae salutis mysteria nullum penitus officium habere noscantur.

25

Kaiserkrönung Karls d. Gr. durch Papst Leo III. (25. Dec. 800). HAUCK II 101 ff.; SABEL-BSimson, Jahrb. d. fränk. Reiches unt. Karl d. Gr. II, L 83, 234 ff.; DÖLLINGER, Akad. Vorträge, III 63 ff.; LANGEN II 780 ff.; SICKEL, MÖG 20, 1 if. cf. GGA 1900, 106 ff.; MÜHLBACHER, 190 ff.; WOHR, Kaiserkrönung Karls d. Gr., Tü 04.

202. 1. Einhard, Vita Caroli Magni.

Ed. H Pertz-GWaitz, Hann 96, 112. c. 27. Quam (sc. ecclesiam sancti Petri) cum tanti penderet, tamen intra 47 annorum, quibus regnaverat, spatium quater 2 tantum illo votorum solvendorum ac supplicandi causa profectus est. 28. Ultimi adventus sui non solum hae fuere causae verum etiam 30 quod Romani Leonem pontificem, multis affectum iniuriis, erutis scilicet oculis linguaque amputata, fidem regis implorare compulerunt. Idcirco Romam veniens, propter reparandum, qui nimis conturbatus erat, ecclesiae statum ibi totum hiemis tempus extraxit. Quo tempore imperatoris et a u gusti nomen accepit. Quod primum in tantum a versatus est, ut adfirmaret, se eo die, 35 quamvis praecipua festivitas esset, ecclesiam non intraturum, si pontificis consilium praescire potuisset. Invidiam tamen suscepti nominis, Romanis imperatoribus super hoc indignantibus, magna tulit patientia. Vicitque eorum contumaciam magnanimitate, qua eis procul dubio longe praestantior erat, mittendo ad eos crebras legationes et in epistolis fratres eos appellando.

203. 2. Annales regni Francorum.

Ad a. 801, ed. H Pertz-FKurze, Hann 96, 112. Ipsa die sacratissima natalis domini, cum rex ad missam ante confessionem beati Petri apostoli ab oratione surgeret, Leo papa coronam capiti eius imposuit, et a cuncto

[ocr errors]

40

1 Ps 148 13. 2 774, 781. 787. 800.

« PoprzedniaDalej »