Obrazy na stronie
PDF
ePub

vulnera leni prius manu palpanda sunt, rogo, deprecor et quanta possum dulcedine exposco, ut fraternitas vestra cunctis sibi adulantibus atque erroris nomen deferentibus contradicat nec stulto ac superbo vocabulo appellari consentiat. Vere enim flens dico atque ex intimo viscerum dolore peccatis meis reputo, quod ille meus frater nuncusque ad humilitatem reduci non valuit, qui ad hoc in episcopatus gradu constitutus est, ut aliorum animas ad humilitatem reducat; quod ille, qui veritatem docet alios, semetipsum docere nec me quoque deprecante consensit. Perpende, rogo, quia in hac praesumptione temeraria pax totius turbatur ecclesiae et gratiae contradicitur communiter omnibus effusae (338 f.). Certe Petrus apostolorum primus, membrum sanctae et universalis ecclesiae est; Paulus, Andreas, Iohannes quid aliud quam singularum sunt plebium 10 capita? Et tamen sub uno capite omnes membra. Atque ut cuncta brevis cingulo locutionis astringam, sancti ante legem, sancti sub lege, sancti sub gratia, omnes hi perficientes corpus domini in membris sunt ecclesiae constituti, et nemo se unquam universalem vocari voluit (340 30 ff.). - Ego itaque per responsales meos semel et bis verbis humilibus hoc quod in tota ecclesia peccatur corripere 15 studui, per me scribo. Quicquid humiliter facere debui, non omisi. Sed si in mea correptione despicior, restat, ut ecclesiam debeam adhibere (Mt 18 15 ff.). (343 23 ff.).

181. 3. Bibellesen der Laien.

Reg. V 46, Juni 595, an den kaiserlichen Arzt Theodorus, JR 1361: MG Ep. I 345 f.

Quia ille plus diligit, qui plus praesumit: erga dulcissimam mentem gloriosissimi 20 filii mei domni Theodori habeo aliquam querellam, quia donum ingenii, donum rerum, donum misericordiae atque caritatis a sancta trinitate percepit, sed tamen indesinenter saecularibus causis astringitur, adsiduis processionibus occupatur et cotidie legere neglegit verba redemptoris sui. Quid autem est scriptura sacra, nisi quaedam epistola omnipotentis Dei ad creaturam suam? Et certe sicubi esset vestra gloria alibi constituta 25 et scripta terreni imperatoris acciperet, non cessaret, non quiesceret, somnum oculis non daret, nisi prius, quid sibi imperator terrenus scripsisset, agnovisset. Imperator caeli, dominus hominum et angelorum pro vita tua tibi suas epistolas transmisit, et tamen, gloriose fili, easdem epistolas ardenter legere neglegis. Stude, quaeso, et cotidie creatoris tui verba meditare.

182. 4. Gleichstellung der Patriarchen. ,,Communis filius praesentium" Reg. VIII 29, Juli 598, an Eulogius, B. v. Alexandrien. 1. c. II 30 ff.; JR 1518.

30

Indicare quoque vestra beatitudo studuit, iam se quibusdam non scribere superba vocabula, quae ex vanitatis radice prodierunt, et mihi loquitur dicens: Sicut iussistis. 35Quod verbum iussionis, peto, a meo auditu removete, quia scio, qui sum, qui estis. Loco enim mihi fratres estis, moribus patres. Non ergo iussi, sed quae utilia visa sunt, indicare curavi. Non tamen invenio vestram beatitudinem hoc ipsum quod memoriae vestrae intuli, perfecte tenere voluisse. Nam dixi, nec mihi vos nec cuiquam alteri tale aliquid scribere debere: et ecce in praefatione epistolae, quam ad 40 me ipsum qui prohibui direxistis, superbae appellationis verbum, universalem me papam dicentes, imprimere curastis. Quod, peto, dulcissima mihi sanctitas vestra ultra non faciat, quia vobis subtrahitur quod alteri plus quam ratio exigit praebetur. Ego enim non verbis quaero prosperari, sed moribus. Nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco. Meus namque honor est honor universalis 45 ecclesiae. Meus honor est fratrum meorum solidus vigor. Tunc ego vere honoratus sum, cum singulis quibusque honor debitus non negatur. Si enim universalem me papam

5

78

Papst Gregor I.: Instruktion für die Missionsarbeit unter den Angelsachsen. vestra sanctitas dicit, negat se hoc esse, quod me fatetur universum. Sed absit hoc. Recedant verba quae vanitatem inflant, caritatem vulnerant (31 17 ff.).

183. 5. Bilder in der Kirche.

,,Litterarum tuarum primordia" Reg. XI 10, Okt. 600 an Serenus, B. v. Massilia, 1. c. II 269 ff.; JR 1800.

Perlatum siquidem ad nos fuerat, quod inconsiderato zelo succensus sanctorum imagines sub hac quasi excusatione, ne adorari debuissent, confringeres. Et quidem quia eas adorari vetuisses, omnino laudavimus, fregisse vero reprehendimus. Dic, frater, a quo factum sacerdote aliquando auditum est quod fecisti? Si non aliud, vel illud te 10 non debuit revocare, ut despectis aliis fratribus solum te sanctum et esse crederes sapientem? Aliud est enim picturam adorare, aliud picturae historia, quid sit adorandum, addiscere. Nam quod legentibus scriptura, hoc idiotis praestat pictura cernentibus, quia in ipsa ignorantes vident, quod sequi debeant, in ipsa legunt qui literas nesciunt; unde praecipue gentibus pro lectione pictura 15 est. Quod magnopere a te, qui inter gentes habitas, attendi decuerat, ne, dum recto zelo incaute succenderis, ferocibus animis scandalum generares. Frangi ergo non debuit, quod non ad adorandum in ecclesiis, sed ad instruendas solum modo mentes fuit nescientium collocatum (2707 ff.).

Convocandi enim sunt diversi ecclesiae filii, eisque scripturae sacrae est testimoniis 20 ostendendum, quia omne manufactum adorare non liceat, quoniam scriptum est 1: dominum deum tuum adorabis et illi soli servies ac deinde subiungendum, quia quoniam picturas imaginum, quae ad aedificationem imperiti populi factae fuerant, ut nescientes litteras ipsam historiam intendentes, quid dictum sit, discerent, transisse in adorationem videras, idcirco commotus es, ut eas imagines frangi praeciperes; atque eis dicendum: 25 si ad hanc instructionem, ad quam imagines antiquitus factae sunt, habere vultis in ecclesía, eas modis omnibus et fieri et haberi permitto; atque indica, quod non tibi ipsa visio historiae, quae pictura teste pandebatur, displicuerit, sed illa adoratio, quae picturis fuerat incompetenter exhibita; atque in his verbis eorum mentes demulcens eos ad concordiam tuam revoca. Et si quis imagines facere voluerit, minime prohibe, adorare vero 30 imagines omnimodis devita (271 5 ff.).

35

184. 6. Instruktion für die Missionsarbeit unter den Angelsachsen. ,,Post discessum congregationis" Reg. XI 56, 10. Juli 601 ad Mellitum abbatem, 1. c. II 330 f.; JR 1848.-EBASSENGE, Sendung Augustins z. Bekehrung d. Angelsachsen, L 90; ThJB XVII, B 98, 243 ff.

Post discessum congregationis nostrae, quae tecum est, valde sumus suspensi redditi, quia nihil de prosperitate vestri itineris audisse nos contigit. Cum vero Deus omnipotens vos ad reverentissimum virum fratrem nostrum Augustinum episcopum perduxerit, dicite ei, quid diu mecum de causa Anglorum cogitans tractavi, videlicet quia fa na idolorum destrui in eadem gente minime debeant, sed ipsa 40 quae in eis sunt, idola destruantur. Aqua benedicta fiat, in eisdem fanis aspergatur, altaria construantur, reliquiae ponantur, quia, si fana eadem bene constructa sunt, necesse est, ut a cultu daemonum in obsequio veri Dei debeant commutari, ut, dum gens ipsa eadem fana sua non videt destrui, de corde errorem deponat et Deum verum cognoscens ac adorans ad loca quae consuevit familiarius concurrat. Et quia 45 boves solent in sacrificio daemonum multos occidere, debet eis etiam hac de re aliqua

[blocks in formation]

sollemnitas immutari, ut die dedicationis vel natalicii sanctorum martyrum quorum illic reliquiae ponuntur tabernacula sibi circa easdem ecclesias, quae ex fanis commutatae sunt, de ramis arborum faciant et religiosis conviviis sollemnitatem celebrent; nec diabolo iam animalia immolent, sed et ad laudem dei in esu suo animalia occidant et donatori omnium de satietate sua gratias referant, ut, dum eis aliqua exterius gaudia reservan- 5 tur, ad interiora gaudia consentire facilius valeant. Nam duris mentibus simul omnia abscidere impossibile esse non dubium est, quia is qui summum locum ascendere nititur gradibus vel passibus, non autem saltibus elevatur. Sic Israëlitico populo in Aegypto dominus se quidem innotuit, sed tamen eis sacrificiorum usus, quae diabolo solebat exhibere, in cultu proprio reservavit, ut eis in suo sacrificio animalia immolare praeciperet, 10 quatenus cor mutantes aliud de sacrificio amitterent, aliud retinerent, ut, etsi ipsa essent animalia quae offerre consueverant, vero tamen deo haec et non idolis immolantes, iam sacrificia ipsa non essent. Haec igitur dilectionem tuam praedicto fratri necesse est dicere, ut ipse in praesenti illic positus perpendat, qualiter omnia debeat dispensare.

--

185. 7. Fegfeuer.

Dialogi IV 39: MSL 77, 396. — EBERT, Gesch. der Literatur d. MA., I2 546 ff.; LOOFS § 55, 3 c; HARNACK III 263.

15

Quamvis hoc (sc. I Ko 3 12 ff.) de igne tribulationis in hac nobis vita adhibito possit intelligi, tamen si quis hoc de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est quia illum per ignem dixit posse salvari, non qui super hoc fundamen- 20 tum ferrum, aes vel plumbum aedificat, id est peccata maiora et idcirco duriora atque tunc iam insolubilia, sed ligna, fenum, stipulam, id est peccata minima atque levissima, quae ignis facile consumat. Hoc tamen sciendum est, quia illic saltem de minimis nihil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus in hac adhuc vita positus, ut illic obtineat, promereatur.

186. 8. Wirkung des Meßopfers auf die Seelen im Fegfeuer.
Dialogi IV 55. l. c. 416 f.

25

Si culpae post mortem insolubiles non sunt, multum solet animas etiam post mortem sacra oblatio hostiae salutaris adiuvare, ita ut hanc nonnunquam ipsae defunctorum animae expetere videantur (Beispiele). Qua ex re quantum prosit anima- 30 bus immolatio sacrae oblationis ostenditur, quando hanc et ipsi mortuorum spiritus a viventibus petunt et signa indicant quibus per eam absoluti videantur.

187. 9. Meßopfer.

Dialogi IV 58. 1. c. 425. 428.

Pro nobis iterum in hoc mysterio sacrae oblationis (sc. 35 unigenitus filius Dei) immolatur. Eius quippe ibi corpus sumitur, eius caro in populi salutem partitur, eius sanguis non iam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis hoc sacrificium, quod pro absolutione nostra passionem unigeniti filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium possit in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem caelos aperiri, in illo Iesu Christi mysterio 40 angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena caelestibus iungi, unumque ex visibilibus atque invisibilibus fieri?

5

Die Verurteilung des Papstes Honorius I. wegen Häresie.

Mansi XI 189 ff. HEFELE III 145 ff. 276 ff.; DÖLLINGER, Papstfabeln 154 ff.; LANGEN II 561; GRISAR, KL VI 230 ff.; HERGENRÖTHER, KG I 634 ff.; KRÜGER, RE VIII 313 ff.; GOWSEPIAN, Entstehungsgesch. d. Monotheletismus, L 97.

188. 1. Die VI. oekumenische Synode zu Konstantinopel (680-81).

Actio XIII. IIpòs Touτots (sc. Sergius von Konstantinopel; Cyrus von Phasis, dann von Alexandrien, etc.) συνεκβληθῆναι ἐκ τῆς ἁγίας τοῦ θεοῦ ἐκκλησίας καὶ συναναθεματισθῆναι συνείδομεν καὶ Ονώριον τὸν γενόμενον πάπαν τῆς πρεσβυτέρας Ῥώμης, διὰ τὸ εὑρηκέναι ἡμᾶς διὰ τῶν γενομένων παρ' αὐτοῦ γραμμάτων πρὸς 10 Σέργιον κατὰ πάντα τῇ ἐκείνου γνώμῃ ἐξακολουθήσαντα καὶ τὰ αὐτοῦ ἀσεβῆ κυρώσαντα δόγματα.

189. 2. Leos II. Bestätigung der VI. oekumenischen Synode.

„Regi regum“, Sept. Dez. 682, an Kaiser Konstantin IV.: Mansi XI 731; JR 2118.

Pariter anathematizamus novi erroris inventores, id est, Theodorum Pharanitanum

15 episcopum, Cyrum Alexandrinum, Sergium, Pyrrhum, Paulum, Petrum Constantinopolitanae ecclesiae subsessores magis quam praesules, nec non et Honorium, qui hanc apostolicam ecclesiam non apostolicae traditionis doctrina lustravit, sed profana proditione immaculatam fidem subvertere conatus est.

20

$190. 3. Liber pontificalis, vita Leonis II.

Liber pontificalis ed. THMOMMSEN, MG Gestorum pontificum Romanorum vol. I, B 98, I 200. Hic suscepit sanctam sextam synodum, quae per dei providentiam nuper in regia urbe celebrata est. . in qua et condemnati sunt Cyrus, Sergius, Honorius, Pyrrhus, Paulus et Petrus, nec non et Macarus cum discipulo suo Stephano, sed et Polychronius novus Simon, qui unam voluntatem et operationem in domino Iesu Christo dixerunt vel prae25 dicaverunt.

191. 4. Der Papsteid des Liber diurnus.

Liber diurnus Romanorum pontificum ed. ThSickel, W 89, Nr. 84, 100. enthält eine Anerkennung des VI. oekumenischen Konzils, das mit ewigem Anathem die auctores novi heretici dogmatis (sc. des Monotheletismus) belegte: Sergium, Pyrrhum, 30 Paulum et Petrum Constantinopolitanos una cum Honorio qui pravis eorum adsertionibus fomentum impendit.

Bonifatius, der Apostel der Deutschen.

MG Epist. III, B 1892, 265. —HINSCHIUS III 200; OFISCHER, Bonifatius, L 81, 42 ff.; HAUCK I 426.

35 192.

1. Der von Bonifatius dem Papst Gregor II. geleistete Eid (30. Nov. 722). In nomine domini Dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Imperante domno Leone a Deo coronato magno imperatore anno VI. post consulatum eius anno VI, sed et Constantino magno imperatore eius filio anno IIII indictione VI.

Promitto ego, Bonifatius gratia Dei episcopus, vobis, beato Petro apostolorum prin40 cipi vicarioque tuo, beato papae Gregorio, successoribusque eius per patrem et filium et spiritum sanctum, trinitatem inseparabilem, et hoc sacratissimum corpus tuum, me omnem fidem et puritatem sanctae fidei catholicae exhibere et in unitate eiusdem fidei, Deo operante, persistere, in qua omnis christianorum salus esse sine dubio conprobatur; nullo modo me contra unitatem communis et universalis ecclesiae, suadente quopiam, 1 gest. 638.

consentire, sed, ut dixi, fidem et puritatem meam atque concursum tibi et utilitatibus tuae ecclesiae, cui a domino Deo potestas ligandi solvendique data est 1, et praedicto vicario tuo atque successoribus eius per omnia exhibere; sed et, si cognovero antestites contra instituta antiqua sanctorum patrum conversari, cum eis nullam habere communionem aut coniunctionem. Sed magis, si valuero prohibere, prohibeam; si minus, ne 5 fideliter statim domno meo apostolico renuntiabo 2. Quodsi, quod absit, contra huius promissionis meae seriem aliquid facere quolibet modo seu ingenio vel occasione temptavero, reus inveniar in aeterno iudicio, ultionem Annaniae et Saffire incurram 3, qui vobis etiam de rebus propriis fraudem facere vel falsum dicere praesumpserunt.

Hoc autem indiculum sacramenti ego, Bonifatius exiguus episcopus, manu propria 10 scripsi atque positum supra sacratissimum corpus tuum, ut superius leguntur, Deo teste et iudice, prestiti sacramentum, quod et conservare promitto.

193. 2. Ergebenheitserklärung der fränkischen Bischöfe gegenüber dem Papst (747).
Concilium in Francia habitum, Anfang 747: Brief des Bonifatius an Cudberht, EB v. Canterbury,
Sommer 747, MG LL Sectio III. Concilia II Concilia aevi Karolini I Pars I rec. AWERMINGHOFF, 15
Hann 04, 47; Ep. III, B 92, 351. HAUCK 1526; HHAHN, Jahrb. d. fränk. Reiches 741-752,
B 63.

[ocr errors]

Decrevimus autem in nostro sinodali conventu et confessi sumus fidem catholicam et unitatem et subiectionem Romanae ecclesiae fine tenus vitae nostrae velle servare; sancto Petro et vicario eius velle subici; sinodum per omnes annos congregare; metro- 20 politanos pallia ab illa sede querere; et per omnia praecepta sancti Petri canonice sequi desiderare, ut inter oves sibi commendatas numeremur. Et isti confessioni universi consensimus et subscripsimus et ad corpus sancti Petri principis apostolorum direximus. Quod gratulando clerus Romanus et pontifex suscepit.

194. Die Konstantinische Schenkung (757-767).

-

Ausgabe von KZEUMER in: Festgabe für RvGneist, B 88, 47 ff. SCHEFFER-BOICHORST, Neuere Forsch. üb. d. Konst. Schenkung in MÖG X 302 ff., XI 128 ff.: Entstehung unter Paul I (757 bis 767); DÖLLINGER, Papstfabeln, St 90, 89 ff.; ELOENING, HZ 65, 193 ff.; HBÖHMER, RE XI 1 ff.; EMAYER, Schenkungen K.s u. Pipins, Tü 04; WERMINGHOFF 108 ff.

25

1. In nomine sanctae et individuae trinitatis, patris scilicet et filii et spiritus sancti. 30 Imperator Caesar Flavius Constantinus in Christo Iesu, uno ex eadem sancta trinitate salvatore domino deo nostro, fidelis, mansuetus, maximus, beneficus, Alamannicus, Gothicus, Sarmaticus, Germanicus, Brittannicus, Hunicus, pius, felix, victor ac triumphator, semper augustus, sanctissimo ac beatissimo patri patrum Silvestrio, urbis Romae episcopo et papae, atque omnibus eius successoribus, qui in sede beati Petri usque in finem 35 saeculi sessuri sunt, pontificibus, nec non et omnibus reverentissimis et deo amabilibus catholicis episcopis, eidem sacrosanctae Romanae ecclesiae per hanc nostram imperialem constitutionem subiectis in universo orbe terrarum, nunc et in posteris cunctis retro temporibus constitutis, gratia, pax, caritas, gaudium, longanimitas, misericordia, a deo patre omnipotente et Iesu Christo filio eius et spiritu sancto cum omnibus vobis.

2. Ea quae salvator et redemptor noster dominus Iesus Christus, altissimi patris filius, per suos sanctos apostolos Petrum et Paulum, interveniente patre nostro Silvestrio

1 cf. Mt 16 19.

* Indiculum episcopi, liber diurnus No. 75 l. c. 79 16 ff. heißt es statt:,,si cognovero antestites apostolico renuntiabo“: promittens pariter quia, si quid contra rempublicam vel piissimum principem nostrum quodlibet agi cognovero, minime consentire, sed in quantum virtus suffragaverit, obviare et vicario tuo domino meo apostolico modis quibus potuero nuntiabo et id agere vel facere, quatenus fidem meam in omnibus sincerissimam exhibeam.

3 AG 5 1-6.

Mirbt, Quellen. 3. Auflage.

6

40

« PoprzedniaDalej »