Obrazy na stronie
PDF
ePub

carius aliquid existimant. Propter servitium sanctum quod professi sunt, seu propter metum gehennae vel gloriam vitae aeternae, mox ut aliquid a maiore imperatum fuerit, ac si divinitus imperetur, moram pati nesciant in faciendo. - (Das Chorgebet c. 8-20). c. 23. Si quis frater contumax aut inoboediens aut superbus aut murmurans aut in aliquo contrario 5 consistens sanctae regulae et praeceptis seniorum suorum contemptor repertus fuerit, hic secundum domini nostri praeceptum admoneatur semel et secundo secreto a senioribus suis. Si non emendaverit, obiurgetur publice coram omnibus. Si vero neque sic correxerit, si intelligit qualis poena sit, excommunicationi subiaceat; sin autem inprobus est, vindictae corporali subdatur. c. 24. Secundum modum culpae excommunicationis vel disciplinae debet extendi mensura; qui 10 culparum modus in abbatis pendat iudicio. Si quis tamen frater in levioribus culpis invenitur, a mensae participatione privetur. . c. 25. Is autem frater qui gravioris culpae noxa tenetur, suspendatur a mensa simul et ab oratorio. Nullus ei fratrum in ullo iungatur consortio neque in conloquio. c. 33. Praecipue hoc vitium radicitus amputandum est de monasterio. Ne quis praesumat aliquid dare aut accipere sine iussione abbatis neque aliud habere proprium, 15 nullam omnino rem, neque codicem neque tabulas neque graffium, sed nihil omnino, quippe quibus nec corpora sua nec voluntates licet habere in propria voluntate, omnia vero necessaria a patre sperare monasterii. Nec quicquam liceat habere quod abbas non aut dederit aut permiserit; omniaque omnibus sint communia, ut scriptum est 1; nec quisquam suum aliquid dicat vel praesumat. Quod si quisquam huic nequissimo vitio deprehensus fuerit delectari, ammonitus 20 semel et iterum si non emendaverit, correptioni subiaceat. — c. 48. Otiositas inimica est animae, et ideo certis temporibus occupari debent fratres in labore manuum, certis iterum horis in lectione divina. Ideoque hac dispositione credimus utraque tempora ordinari: id est ut a pascha usque calendas octobris a mane exeuntes a prima hora usque paene quartam laborent quod necessarium fuerit; ab hora autem quarta usque horam quasi sextam lectioni vacent. Post 25 sextam autem surgentes a mensa pausent in lecta sua cum omni silentio, aut forte qui voluerit legere sibi, sic legat, ut alterum non inquietet. Agatur nona temperius, mediante octava hora, et iterum quod faciendum est operentur usque ad vesperam.. A kalendas autem octobris usque ad caput quadragesimae usque ad horam secundam plenam lectioni vacent; hora secunda agatur tertia, et usque nonam omnes in opus suum laborent quod eis iniungitur. Facto autem primo 30 signo horae nonae disiungant (se) ab opere suo singuli et sint parati, dum secundum signum pulsaverit. Post refectionem autem vacent lectionibus suis aut psalmis. In quadragesimae vero diebus a mane usque ad tertiam plenam vacent lectionibus suis et usque decimam (horam) plenam operentur quod eis iniungitur. In quibus diebus quadragesimae accipiant omnes singulos codices de bibliotheca quos per ordinem ex integro legant, qui codices in caput quadragesimae dandi 35 sunt. Ante omnia sane deputentur unus aut duo seniores qui circumeant monasterium horis quibus vacant fratres lectioni, et videant, ne forte inveniatur frater acediosus qui vacat otio aut fabulis et non est intentus lectioni et non solum sibi inutilis est, sed etiam alios extollit. Hic talis si, quod absit, repertus fuerit, corripiatur semel et secundo; si non emendaverit, correctioni regulari subiaceat taliter, ut ceteri timeant. Neque frater ad fratrem iungatur horis incompeten40 tibus. Dominico item die lectioni vacent omnes excepto his qui variis officiis deputati sunt. Siquis vero ita neglegens et desidiosus fuerit, ut non velit aut non possit meditare aut legere, iniungatur ei opus quod faciat, ut non vacet. c. 53. Omnes supervenientes hospites tamquam Christus suscipiantur . . . et omnibus congruus honor exhibeatur, maxime domesticis fidei et peregrinis. c. 58. Noviter veniens quis ad conversionem, non ei facilis tribuatur 45 ingressus. . . Si veniens perseveraverit pulsans et inlatas sibi iniurias et difficultatem ingressus post quattuor aut quinque dies visus fuerit patienter portare et persistere petitioni suae, adnuatur ei ingressus, et sit in cella hospitum paucis diebus. Postea autem sit in cella noviciorum ubi meditet et manducet et dormiat. Et senior ei talis deputetur qui aptus sit ad lucrandas animas, qui super eos omnino curiose intendat et sollicitus sit, si revera Deum quaerit, si sollicitus 50 est ad opus Dei, ad oboedientiam, ad obprobia. Praedicantur ei omnia dura et aspera per quae itur ad Deum. Si promiserit de stabilitatis suae perseverantia, post duorum mensuum circulum legatur ei haec regula per ordinem, et dicatur ei: Ecce lex sub qua militare vis; si potes observare, ingredere; si vero non potes, liber discede. Si adhuc steterit, tunc ducatur in supradictam cellam noviciorum et iterum probetur in omni patientia. Et post sex mensuum circuitum legatur ei re55 gula, ut sciat, ad quod ingreditur. Et si adhuc stat, post quattuor menses iterum legatur ei [eadem] regula. Et si habita secum deliberatione promiserit se omnia custodire et cuncta sibi im1 AG 432.

5

perata servare, tunc suscipiatur in congregationem sciens e lege regulae constitutum, quod ei ex illa die non liceat egredi de monasterio nec collum excutere desub iugo regulae, quem sub tam morosa deliberatione licuit ei excusare aut suscipere. Suscipiendus autem in oraturio coram omnibus promittat de stabilitate sua et conversione morum suo. rum et oboedientia coram Deo et sanctis eius, ut si aliquando aliter fecerit, ab eo se damnandum sciat quem inridet. De qua promissione sua faciat petitionem ad nomen sanctorum quorum reliquiae ibi sunt et abbate praesente. Quam petitionem manu sua scribat, aut certe, si non scit litteras, alter ab eo rogatus scribat, et ille novicius signum faciat, et manu sua eam super altare ponat. Quam dum posuerit, incipiat ipse novicius mox hunc versum 1: Suscipe me, domine, secundum eloquium tuum, et vivam; et ne confundas me ab exspectatione mea. Quem versum 10 omnis congregatio tertio respondeat adiungentes,,Gloria Patri“. Tunc ille frater novicius prosternatur singulorum pedibus, ut orent pro eo; et iam ex illa die in congregatione reputetur. Res si quas habet, aut eroget prius pauperibus aut facta solemniter donatione conferat monasterio nihil sibi reservans ex omnibus, quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se habere scit. Mox ergo in oratorio exuatur rebus propriis quibus vestitus est, et induatur rebus monasterii.

174. NA XI 367 f.

Papst Felix III.: Designation seines Nachfolgers (530).

LANGEN II 303 ff.; REIFFERSCHEID, SWA 68. Bd., 1871, 613 ff.; SÄGMÜL-
LER, ThQS 85, 91 ff. u. KR 362.

1. Edikt Felix III. an den Klerus und Senat von Rom.

15

Dilectissimis fratribus et filiis episcopis presbyteris diaconis vel cuncto clero, senatui 20 et populo Felix episcopus. De quiete vestra et pace cogitans ecclesiae (quae plurimis debitis tenetur obnoxia, quia omnes clericis et pauperibus sollemnes erogationes implevi et octavae praeteritae indictionis vel paene nudas pro temporis qualitate pensiones accepi) ideoque ista considerans, Deum quibus possum precibus exorando, hoc mihi in ipso fateor adspirante conpunctum, ut, si me Deus pro voluntate sua de hac luce, sicut habet hu- 25 mana condicio, transire praeceperit, ut Bonifatius archidiaconus, qui ab ineunte aetate sua in nostra militavit ecclesia, episcopatus honore suscepto in qua proceditis Romanam Deo adiuvante gubernet ecclesiam. Cui etiam praesentibus presbyteris et diaconis et senatoribus atque patriciis filiis meis, quos interesse contigit, pallium tradidi, mihi tamen, si hac fuero luce, reddendum. Et quamvis pro Dei timore et Christiani devotione credam 30 meum vos sequi et servare posse sine aliqua dubitatione iudicium, tamen, ne quis pravis persuasionibus et ambitione hoc agat, ut per vos ecclesiae matris, dissensiones et studia faciendo, membra discerpat: noverit qui ista fecerit vel facienti consenserit, nec ecclesiae se esse filium et a dominici corporis esse communione suspensum. Quam ordinationem meam ne quis sibi incognitam diceret, in omnium volo propter futurum Dei nostri iudi- 35 cium pervenire notitiam, qui et hanc voluntatem meam et domnis et filiis nostris regnantibus iudicavi, quam etiam recognovi.

Hoc per omnes propositum est titulos Romanos iubente papa bonae memoriae Felice.

2. Edikt des Senats an den römischen Klerus.

Senatus amplissimus presbyteris, diaconis et universo clero. In sanctitatis vestrae 40 notitiam duximus perferendum senatum amplissimum decrevisse, ut, quicumque vivo papa de alterius ordinatione tractaverit vel quicquam acceperit tractantique consenserit, facultatis suae medietate multetur fisci viribus applicanda. Is vero qui tam inprobum ambitum fuerit habuisse convictus, bonis omnibus amissis in exilio se noverit esse pellendum. Atque ideo his agnitis ab omni inhibito studio vos convenit amoveri.

1 Ps 118 16.

45

10

Kaiser Justinian (527-565).

GKRÜGER, RE IX 650 ff.; AKNECHT, Religionspolitik Justinians I., Wü 96; HGELZER in: KKRUMBACHER, Gesch. d. byzantin. Literatur 2, M 97, 928 ff.; GPFANNMÜLLER, Kirchl. Gesetzgebung Justinians., Β 02. Der Text der folgenden Stücke ist das Authenticum; die An5 merkungen geben die Uebersetzung der Herausgeber der Novellen aus dem griech. Original. 175. 1. Edikt an Epiphanius, Patr. v. Constantinopel1 (v. 16. März 535): Staat und Kirche. Novella 6, Quomodo oporteat episcopos et reliquos clericos ad ordinationem deduci2 etc. Corpus iuris civilis, Ed. stereotypa vol. III Novellae rec. RSchoell-W Kroll, B 95, 35 ff. Praefatio. Maxima quidem in hominibus sunt dona dei a superna collata clementia sacerdotium et imperium, illud quidem divinis ministrans, hoc autem humanis praesidens ac diligentiam exhibens; ex uno eodemque principio utraque procedentia humanam exornant vitam. Ideoque nihil sic erit studiosum imperatoribus, sicut sacerdotum honestas, cum utique et pro illis ipsis semper deo supplicent. Nam si hoc 15 quidem inculpabile sit undique et apud deum fiducia plenum, imperium autem recte et competenter exornet traditam sibi rem publicam, erit consonantia quaedam bona, omne quicquid utile est humano conferens generi. Nos igitur maximam habemus sollicitudinem circa vera dei dogmata et circa sacerdotum honestatem, quam illis obtinentibus credimus, quia per eam maxima nobis dona dabuntur a deo, et ea, quae sunt, firma habe20 bimus, et quae nondum hactenus venerunt, adquirimus. Bene autem universa geruntur et competenter, si rei principium fiat decens et amabile deo. Hoc autem futurum esse credimus, si sacrarum regularum observatio custodiatur, quam iuste laudati et adorandi inspectores et ministri dei verbi tradiderunt apostoli et sancti patres et custodierunt et explanaverunt.

25 176.

2. Confessio rectae fidei Justiniani imperatoris adversus tria capitula (551-553). MSG 86, 1, 993. HEFELE II 836; WMÖLLER-GKRÜGER, RE V 21 ff. Εἰδότες ὡς οὐδὲν οὕτω θεραπεύει τὸν φιλάνθρωπον θεόν, ὡς τὸ ἓν καὶ τὸ αὐτὸ φρονείν πάντας τοὺς Χριστιανοὺς περὶ τὴν ὀρθὴν καὶ ἀμώμητον πίστιν καὶ μὴ 30 είναι σχίσματα ἐν τῇ ἁγίᾳ τοῦ θεοῦ ἐκκλησίᾳ, ἀναγκαῖον ἡγησάμεθα πᾶσαν πρόφασιν ἀναιροῦντες τοῖς σκανδαλιζομένοις ἢ σκανδαλίζουσι τὴν τῆς ὀρθῆς πίστεως ὁμολογίαν, τὴν ἐν τῇ ἁγίᾳ τοῦ θεοῦ ἐκκλησίᾳ κηρυττομένην, φανερὸν διὰ τοῦ παρόντος ηδίκτου ποιήσασθαι, πρὸς τὸ καὶ τοὺς τὴν ὀρθὴν πίστιν ὁμολογοῦντας ἐν βεβαίῳ ταύτην φυλάττειν, καὶ τοὺς πρὸς ταύτην φιλονεικοῦντας, μανθά 35 νοντας τὴν ἀλήθειαν, σπουδάσαι ἑνωθῆναι τῇ ἁγίᾳ τοῦ θεοῦ ἐκκλησίᾳ.

1 Gest. 5. Juni 535.

2 Novella 6. Quomodo episcopi et presbyteri et diaconi masculi et feminae creandi sint etc. Maxima inter homines dei dona a supera benignitate data sunt sacerdotium et imperium, quorum illud quidem rebus divinis inservit, hoc vero humanas res regit earumque curam gerit: quorum utrumque ab uno eodemque principio proficiscitur et humanam vitam exornat. Quare nihil imperatoribus aeque curae fuerit atque sacerdotum honestas; si quidem hi etiam pro illis ipsis semper deo supplicant. Nam si alterum omni ex parte integrum est et fiducia dei praeditum, alterum recte et decenter rempublicam sibi traditam exornat, bonus quidam concentus existet, qui quicquid utile est humano generi praebeat. Nobis igitur maximae curae sunt et vera dei dogmata et sacerdotum honestas, quam si illi custodiunt, per ipsam magna bona a deo nobis datum iri nosque et quae habemus firmiter possessuros et quae nondum adepti sumus insuper adquisituros esse confidimus. Bene autem et decenter omnia gerentur, si modo decens et deo gratum rei initium ponatur. Id autem fore credimus, si sacrorum canonum observatio custodiatur, quam et apostoli merito laudandi atque venerandi, spectatores et ministri verbi dei, tradiderunt et sancti patres et custodierunt et explanaverunt.

177. 3. Oekumenische Konzile; der Römische Papst.
Novella 131, De ecclesiasticis titulis, 1. c. 654 ff. 1

c. 1. Sancimus igitur vicem legum obtinere sanctas ecclesiasticas regulas, quae a sanctis quattuor conciliis expositae sunt aut firmatae, hoc est in Nicaena trecentorum decem et octo et in 5 Constantinopolitana sanctorum centum quinquaginta patrum et in Epheso prima, in quo Nestorius est damnatus, et in Calcedone, in quo Eutychis cum Nestorio anathematizatus est. Praedictarum enim quattuor synodorum dogmata sicut sanctas scripturas accipimus et regulas sicut leges servamus. 2. Ideoque sancimus secundum earum definitiones sanctissimum senioris Romae papam primum esse omnium sacerdotum, 10 beatissimum autem archiepiscopum Constantinopoleos Novae Romae secundum habere locum post sanctam apostolicam sedem senioris Romae, aliis autem omnibus sedibus praeponatur.

178. 4. Haeretiker (544).

Novella 132, De interdictis collectis haereticorum 2, 1. c. 665.

15

Primum esse et maximum bonum omnibus hominibus credimus verae et immaculatae christianorum fidei rectam confessionem, ut per omnia haec roboretur et omnes orbis terrarum sanctissimi sacerdotes ad concordiam copulentur et consone immaculatam christianorum confessionem praedicent et omnem occasionem quae ab haereticis invenitur auferant; quod ostenditur et ex diversis conscriptis a nobis libris et edictis. Sed quoniam 20 haeretici neque dei cogitantes timorem neque interminatas talibus poenas ex legum severitate considerantes diaboli opus implent et quosdam simplicium seducentes sanctae dei catholicae et apostolicae ecclesiae adulteras collectas et adultera baptismata latenter faciunt, pietatis aestimavimus per praesens nostrum edictum monere eos qui tales sunt, quatenus et ipsi recedant ab haeretica vesania et nec aliorum animas per simplicitatem 25 perdant, sed magis concurrant ad sanctam Dei ecclesiam, in qua recta praedicantur dogmata et omnes haereses cum principibus suis anathematizantur. Nosse enim volumus

1 Novella 131. De ecclesiasticis canonibus et privilegiis. c. 1. Sancimus igitur, ut legum vicem obtineant sancti ecclesiastici canones qui a sanctis quattuor conciliis expositi vel confirmati sunt, hoc est Nicaeno trecentorum decem et octo et Constantinopolitano centum quinquaginta sanctorum patrum et Ephesino primo, in quo Nestorius condemnatus est, et Calchedonensi, in quo Eutyches cum Nestorio anathematizatus est. Praedictorum enim sanctorum quattuor conciliorum et dogmata tamquam divinas scripturas accipimus et canones tamquam leges servamus. - 2. Ac propterea sancimus ut secundum eorum regulas sanctissimus veteris Romae papa primus omnium sacerdotum sit, beatissimus autem archiepiscopus Constantinopolis Novae Romae secundum locum obtineat post sanctissimam apostolicam sedem veteris Romae, ceteris vero omnibus anteponatur.

2 Novella 132. Edictum de fide Constantinopolitanis. Primum et summum bonum omnibus hominibus esse credimus verae et integrae christianorum fidei rectam confessionem, ut ea per omnia corroboretur, et omnes orbis terrarum sanctissimi sacerdotes concordia coniungantur et uno ore rectam christianorum fidem profiteantur et praedicent, et omnis praetextus ab haereticis inventus tollatur, id quod ex libellis et edictis diverso modo a nobis conscriptis demonstratur. Sed quoniam haeretici neque dei timorem mente concipientes neque poenas ex legum severitate huiusmodi hominibus denuntiatas reputantes diaboli opus perficiunt, et nonnullos ex simplicioribus decipientes a sancta dei catholica et apostolica ecclesia aliena conventicula et baptismata clam celebrant, pium esse existimavimus per praesens edictum nostrum tales homines hortari, ut et ipsi ab haeretica insania abstineant neve aliorum animas per fraudem perdant, sed ut potius ad sanctam dei ecclesiam accurrant, in qua recta dogmata coluntur omnesque haereses cum ipsarum auctoribus anathemate petuntur. Scire enim omnes volumus, si qui in posterum reperiantur aut qui conventicula illicità habeant aut qui apud eos conveniant, nullo omnino pacto nos haec fieri passuros esse, sed domos ubi tale quid committatur, sanctae ecclesiae esse addicturos, iis autem, qui conventicula illicita habeant aut qui apud eos conveniant, poenas ex legibus constitutas infligi nos omnibus modis iubere.

5

omnes, quia si de cetero aliqui inveniantur aut contrarias collectas facientes aut apud semet ipsos collecti, nequaquam omnino eos ferimus, sed domus quidem ubi aliquid delinquitur sanctae assignamus ecclesiae, his autem qui colligunt aut qui apud se colliguntur ex constitutionibus poenas inferri omnibus modis iubemus.

Papst Gregor I., der Große (590–604).

GLAU, Gregor I. d. Gr., L 45; RBAXMANN, Politik d. Päpste v. Gregor I. bis auf Gregor VII., Elberfeld 68, I 44 ff.; LANGEN II 414 ff.; CWOLFSGRUBER, Gregor I., Saulgau 90; WWALTHER, RE VII 78 ff.; FHDUDDEN, Gregory the great, Lo 06, 2 vols.

179. 1. Unterordnung unter den Kaiser (Aug. 593).

10,,Omnipotenti deo reus" Reg. III 61, an Kaiser Mauricius, Aug. 593: Gregorii I papae registrum epistolarum ed. PEWALD u. LHARTMANN, MG Epist., t. I. II, B 91. 99, I 219 ff.; JR 1266.

LANGEN II 439.

In qua lege subiunctum est, ut nulli qui in manu signatus est converti liceat. Quam constitutionem ego, fateor dominis meis, vehementer expavi. Quia per eam caelorum via 15 multis clauditur et quod nuncusque licuit, ne liceat prohibetur. Multi enim sunt, qui possunt religiosam vitam etiam cum saeculari habitu ducere. Et plerique sunt, qui nisi omnia reliquerint, salvari apud deum nullatenus possint. Ego vero haec dominis meis loquens, quid sum nisi pulvis et vermis? Sed tamen quia contra auctorem omnium Deum hanc intendere constitutionem sentio, dominis tacere non possum. Ego quidem ius 20 sioni subiectus eandem legem per diversas terrarum partes feci transmitti, et quia lex ipsa omnipotenti deo minime concordet ecce per suggestionis meae paginam serenissimis dominis nuntiavi. Utrobique ergo quae debui exsolvi, qui et imperatori oboedientiam praebui, et pro Deo quod sensi minime tacui.

180. 2. Der Titel,,oekumenischer" Patriarch.

25,, Eo tempore quo“, 1. Juni 595, an Johannes, B. v. Konstantinopel. Reg. V 44 1. c. I 338 ff.; JR 1357.—HINSCHIUS I 546 f.: APICHLER, Gesch. d. kirchl. Trennung zw. d. Orient u. Occident, II, M 65, 647 ff.; HERGENRÖTHER, Photius I, R 67, 183 ff.; GELZER, JprTh XIII (1887) 549 ff.; KATTENBUSCH I 112 ff.

Eo tempore quo fraternitas vestra in sacerdotali honore provecta est, quantam ec30 clesiarum pacem atque concordiam invenerit, recolit. Sed quo ausu quove tumore nescio, novum sibi conata est nomen arripere, unde omnium fratrum corda potuissent ad scandalum pervenire. Qua in re vehementer ammiror, quia, ne ad episcopatum venire potuisses, fugisse memini te velle; quem tamen adeptum ita exercere desideras, ac si ad eum ambitioso desiderio cucurrisses. Qui enim indignum te fatebaris esse, ut episcopus dici 35 debuisses, ad hoc quandoque perductus es, ut despectis fratribus episcopus appetas solus vocari. Et quidem hac de re sanctae memoriae decessoris mei Pelagii gravia ad sanctitatem vestram scripta transmissa sunt, in quibus synodi, quae apud vos de fratris quondam et consacerdotis nostri Gregorii causa congregata est, propter nefandum elationis vocabulum acta dissolveret, et archidiaconem, quem iuxta morem ad 40 vestigia dominorum transmiserat, missarum vobiscum sollemnia celebrare prohibuit. Post eius vero obitum, cum indignus ego ad ecclesiae regimen adductus sum, et ante per alios responsales meos et nunc per communem filium Sabinianum diaconem alloqui fraternitatem vestram, ut a tali se praesumptione compesceret, non equidem scripto, sed nudo sermone curavi, et si emendare nolles, eum missarum sollemnia cum fraternitate vestra 45 celebrare prohibui, ut sanctitatem vestram prius sub quadam verecundiae reverentia pulsarem, quatenus, si emendari nefandus ac profanus tumor verecunde non posset, tunc ad ea debuisset, quae sunt districta atque canonica, perveniri. Et quia resecanda

« PoprzedniaDalej »