Obrazy na stronie
PDF
ePub

c. 6. Gratian, Valentinian II. und Theodosius 381: Nullus haereticis mysteriorum locus, nulla ad exercendum animi obstinatioris dementiam pateat occasio. Sciant omnes, etiamsi quid speciali quolibet rescripto per fraudem elicito ab huiusmodi hominum genere impetratum est, non valere. § 1. Arceantur 5 cunctorum haereticorum ab illicitis congregationibus turbae. Unius et summi dei nomen ubique celebretur; Nicaenae fidei, dudum a maioribus traditae et divinae religionis testimonio atque assertione firmatae, observantia semper mansura teneatur; Photinianae labis contaminatio, Ariani sacrilegii venenum, Eunomiae perfidiae crimen et nefanda monstruosis nominibus auctorum prodigia sectarum ab ipso etiam aboleantur 10 auditu. § 2. Is autem Nicaenae assertor fidei et catholicae religionis verus cultor accipiendus est, qui omnipotentem deum et Christum filium dei unum nomine confitetur, deum de deo, lumen de lumine; qui spiritum sanctum, qui (a quo) id, quod ex summo rerum parente speramus, accipimus, negando non violat; apud quem, intemeratae fidei sensu, viget incorruptae trinitatis indivisa substantia, quae Graeci assertione verbi ovcía 15 recte credentibus dicitur. Haec profecto nobis magis probata, haec veneranda sunt. § 3. Qui vero iisdem non inserviunt, desinant affectatis dolis alienum verae religionis nomen assumere, et suis apertis criminibus denotentur. Ab omnium summoti ecclesiarum limine penitus arceantur, cum omnes haereticos illicitas agere intra oppida congregationes vetemus, ac, si quid eruptio factiosa tentaverit, 20 ab ipsis etiam urbium moenibus exterminato furore propelli iubeamus, ut cunctis orthodoxis episcopis, qui Nicaenam fidem tenent, catholicae ecclesiae toto orbe reddantur.

c. 9. Gratian, Valentinian II. und Theodosius 382: § 1. Quos Encratitas prodigali appellatione cognominant, cum Saccophoris sive Hydroparastatis refutatos iudicio, proditos 25 crimine vel in mediocri vestigio facinoris huius inventos, summo supplicio et inexpiabili poena iubemus affligi.

a

c. 14. Gratian, Valentinian II. und Theodosius 388: Apollinarianos ceterosque diversarum haeresum sectatores ab omnibus locis iubemus inhiberi, moenibus urbium, a congressu honestorum, a communione sanctorum; instituendorum 30 clericorum non habeant potestatem; colligendarum congregationum vel in publicis vel in privatis ecclesiis careant facultate. Nulla his episcoporum faciendorum praebeatur auctoritas; ipsi quoque episcopi, nomine destituti, appellationem huius dignitatis amittant. Adeant loca, quae hos potissimum, quasi vallo, quodammodo ab humana communione secludant. His etiam illud annectimus, ut supra memoratis omnibus adeundi atque 35 interpellandi serenitatem nostram aditus denegetur.

c. 28. Arcadius und Honorius 395: Haereticorum vocabulo continentur et latis adversus eos sanctionibus debent succumbere, qui vel levi argumento a iudicio catholicae religionis et tramite detecti fuerint deviare.

c. 40. Arcadius und Honorius 407: Quid de Donatistis sentiremus, nuper ostendi40 mus 1. Praecipue tamen Manichaeos vel Phrygas sive Priscillianistas meritissima severitate persequimur. Huic itaque hominum generi nihil ex moribus, nihil ex legibus sit commune cum ceteris. § 1. Ac primum quidem volumus esse publicum crimen, quia, quod in religione divina committitur, in omnium fertur iniuriam. § 2. Quos bonorum etiam publicatione persequimur; quae 45 tamen cedere iubemus proximis quibusque personis, ita ut ascendentium vel descendentium vel venientium ex latere cognatorum usque ad secundum gradum, velut in suc1 c. 38. 39.

cessionibus, ordo servetur. Quibus ita demum ad capiendas facultates esse ius patimur, si non et ipsi pari conscientia polluuntur. § 3. Ipsos quoque volumus a moveri ab omni liberalitate et successione, quolibet titulo venientes. § 4. Praeterea non donandi, non emendi, non vendendi, non postremo contrahendi cuique convicto relinquimus facultatem. § 5. In mortem quo- 5 que inquisitio tendit. Nam si in criminibus maiestatis licet memoriam accusare defuncti, non immerito et hic debet subire iudicium. Erga et suprema illius scriptura irrita sit, sive testamento sive codicillo, sive epistola, sive quolibet genere reliquerit voluntatis, qui aut Manichaeus aut Phryga aut Priscillianista fuisse convincitur; hoc quoque casu eadem illa circa gradus superius comprehensos conditione servata; alio- 10 quin nec filios exsistere aut adire permittimus, nisi a paterna pravitate discesserint. Delicti enim veniam poenitentibus damus. § 6. Servos etiam extra noxam esse volumus, si, dominum sacrilegum reverentes, ad ecclesiam catholicam servitio fideliore transierint. § 7. Praeferri huiusmodi hominum coetus domino, etsi non communione criminis implicato, sciente tamen, nec prohibente contraxit, patrimonio nostro societur. 15 Ac si dominus ignoravit, actor vel procurator possessionis, coercitus plumbo, perpetuo metallorum operi deputetur, conductor, si idoneus est, deportabitur. § 8. Rector provinciae, si haec crimina dissimulatione vel gratia delata distulerit, aut convicta neglexerit, sciat, se mulcta viginti librarum auri feriendum. Defensores quoque et principales urbium singularum, nec non et officia provincialia decem librarum auri poena 20 constringet, nisi in his, quae a iudicibus super hoc praecepta fuerint, exsequendis et sagacissimam curam et solertissimam operam commodarint.

c. 42. Honorius und Theodosius II. 408: Eos, qui catholicae sectae sunt inimici, i n tra palatium militare prohibemus, ut nullus nobis sit aliqua ratione coniunctus, qui a nobis fide et religione discordat.

c. 56. Honorius und Theodosius II. 415: Sciant cuncti, qui ad ritus suos haeresi superstitionis obrepserant, sacrosanctae legis inimici, plectendos se poena et proscriptionis et sanguinis, si ultra convenire per publicum exercendi sceleris sui temeritate tentaverint, ne qua vera divinaque reverentia contagione temeretur.

25

c. 63. Theodosius II. und Valentinian III. 425: Omnes haereses omnesque perfidias, 30 omnia schismata superstitionesque gentilium, omnes catholicae legis inimicos insectamur errores. Si quos vero haec quoque clementiae nostrae statuta poena comitetur, et noverint, sacrilegae superstitionis auctores, participes conscios proscriptione plectendos, ut ab errore perfidiae, si ratione retrahi nequeunt, saltem terrore revocentur.

c. 65. Theodosius II. und Valentinian III. 428: Haereticorum ita est repri- 35 menda insania, ut ante omnia quas ab orthodoxis abreptas tenent ubicunque ecclesias, statim catholicae ecclesiae tradendas esse non ambigant, quia ferri non potest, ut, qui nec proprias habere debuerant, ab orthodoxis possessas aut conditas suaque temeritate invasas ultra detineant.

Cod. Theod. lib. XVI tit. VI. c. 1. Valentinian I. und Valens 373: Antistitem, 40 qui sanctitatem baptismi illicita usurpatione geminaverit et, contra instituta omnium, eam gratiam iterando contaminaverit, sacerdotio indignum

esse censemus.

c. 5. Arcadius, Honorius und Theodosius II. 405: Iubemus, ut si quis posthac fuerit rebaptizare detectus, iudici, qui provinciae praesidet, offeratur, ut facultatum 45 omnium publicatione muletatus inopiae poenam expendat.

10

156. 2. Zölibatsgesetz der Kaiser Honorius und Theodosius (420).
Cod. Theod. lib. XVI 2.

c. 44. Quicunque igitur cuiuscunque gradus sacerdotio fulciuntur vel clericatus honore censentur, extranearum sibi mulierum interdicta consortia cognoscant; hac eis tantum 5 facultate concessa, ut matres, filias atque germanas intra domorum suarum septa contineant.

157. 3. Gesetz der Kaiser Arkadius, Honorius und Theodosius II. (408) gegen die heidnischen Tempel.

Cod. Theod. lib. XVI tit. X De paganis, sacrificiis et templis. VSCHULTZE, Gesch. d. Untergangs d. gr.-röm. Heidentums, Jena 87, I 367; AGÜLDENPENNING, Gesch. d. oström. Reiches unter Arcadius u. Theodosius II., Ha 85, 397 ff.

c. 19. Templorum detrahantur annonae et rem annonariam iuvent, expensis devotissimorum militum profuturae. § 1. Simulacra, si qua etiam nunc in templis fanisque consistunt, et quae alicubi ritum vel acceperunt vel accipiunt paganorum, suis sedibus evellantur, cum hoc repetita sciamus saepius sanctione decretum. § 2. Aedifi15 cia ipsa templorum, quae in civitatibus vel oppidis vel extra oppida sunt, ad usum publicum vindicentur, arae locis omnibus destruantur, omniaque templa in possessionibus nostris ad usus accommodos transferantur; domini destruere cogantur. § 3. Non liceat omnino in honorem sacrilegi ritus funestioribus locis exercere convivia vel quicquam solennitatis agitare. Episcopis 20 quoque locorum haec ipsa prohibendi ecclesiasticae manus tribuimus facultatem; iudices autem viginti librarum auri poena constringimus et pari forma officia eorum, si haec eorum fuerint dissimulatione neglecta.

158. 4. Valentinian III. (445): Der Bischof von Rom das Haupt der abendl. Kirche. Novell. Valentin. 111. tit. 16, 172; Novellae constit. imp. Theodosii II. etc. ed. GHAENEL, Bonn 44. 25 RIFFEL 511; HNIEHUES, Gesch. d. Verh. zw. Kaisertum u. Papsttum i. MA2, Mstr 77, I 333; HINSCHIUS I 504, IV 784; SOHм 420.

Cum igitur sedis apostolicae primatum sancti Petri meritum, qui princeps est episcopalis coronae, et Romanae dignitas civitatis, sacrae etiam synodi 1 firmarit auctoritas, ne quid praeter auctoritatem sedis istius illicita 30 praesumptio attentare nitatur: tunc enim demum ecclesiarum pax ubique servabitur, si rectorem suum agnoscat universitas . . His talibus et contra imperii maiestatem et contra reverentiam apostolicae sedis admissis, per ordinem religiosi viri, urbis papae . . in eum lata sententia est 2. Et erat quidem ipsa sententia per Gallias etiam sine imperiali sanctione valitura. Quid enim tanti pontificis auctoritate in eccle35 siis non liceret? Sed nostram quoque praeceptionem haec ratio provocavit, nec ulterius..liceat ecclesiasticis rebus arma miscere aut praeceptis Romani antistitis obviare. Ausibus enim talibus fides et reverentia nostri violatur imperii. Nec hoc solum, quod est maximi criminis, summovemus, verum ne levis saltem inter ecclesias turba nascatur, vel in aliquo minui religionis disciplina videatur, hac perenni 40 sanctione decernimus, ne quid tam episcopis Gallicanis, quam aliarum provinciarum contra consuetudinem veterem liceat sine viri venerabilis papae urbis aeternae auctoritate tentare. Sed hoc illis omnibusque pro lege sit, quicquid sanxit vel sanxerit apostolicae sedis auctoritas, ita ut, quisquis episcoporum ad iudicium Romani antistitis evocatus venire neglexerit, per moderatorem eiusdem pro45 vinciae adesse cogatur, per omnia servatis, quae divi parentes nostri Romanae ecclesiae contulerunt.

1 Synode zu Sardika, can. 3, cf. oben p. 41.

2 Gegen Hilarius von Arles.

Konzil zu Chalcedon: Gleichstellung der Bischöfe von Rom u. Byzanz.
Das Konzil zu Chalcedon (451).

HEFELE II 410 ff.; SEEBERG II 240 ff.; HARNACK, DG II 390 ff.
159. 1. Das Chalcedonensische Symbol.

Hahn, Bibl. § 146.

65

HEFELE II 464 ff.; SEEBERG II 242 ff.; HARNACK, DG II 394 ff.;
Loors, DG § 38.

5

Επόμενοι τοίνυν τοῖς ἁγίοις πατράσιν ἕνα καὶ τὸν αὐτὸν ὁμολογεῖν υἱὸν τὸν κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστὸν συμφώνως ἅπαντες ἐκδιδάσκομεν, τέλειον τὸν αὐτὸν ἐν θεότητι καὶ τέλειον τὸν αὐτὸν ἐν ἀνθρωπότητι, θεὸν ἀληθῶς καὶ ἄνθρωπον ἀληθῶς τὸν αὐτόν, ἐκ ψυχῆς λογικῆς καὶ σώματος, ὁμοούσιον τῷ πατρὶ κατὰ τὴν θεότητα καὶ ὁμοούσιον τὸν αὐτὸν ἡμῖν κατὰ τὴν ἀνθρωπότητα, κατὰ πάντα 10 ὅμοιον ἡμῖν χωρὶς ἁμαρτίας· πρὸ αἰώνων μὲν ἐκ τοῦ πατρὸς γεννηθέντα κατὰ τὴν θεότητα, ἐπ ̓ ἐσχάτων δὲ τῶν ἡμερῶν τὸν αὐτὸν δι ̓ ἡμᾶς καὶ διὰ τὴν ἡμε τέραν σωτηρίαν ἐκ Μαρίας τῆς παρθένου τῆς θεοτόκου κατὰ τὴν ἀνθρωπότητα, ἕνα καὶ τὸν αὐτὸν Χριστόν, υἱόν, κύριον, μονογενῆ, ἐν δύο φύσεσιν ἀσυγχύ τως, ἀτρέπτως, ἀδιαιρέτως, αχωρίστως γνωριζόμενον· οὐδαμοῦ 15 τῆς τῶν φύσεων διαφορᾶς ἀνῃρημένης διὰ τὴν ἕνωσιν, σωζομένης δὲ μᾶλλον τῆς ιδιότητος ἑκατέρας φύσεως καὶ εἰς ἓν πρόσωπον καὶ μίαν ὑπόστασιν συντρεχού σης, οὐκ εἰς δύο πρόσωπα μεριζόμενον ἢ διαιρούμενον, ἀλλ ̓ ἕνα καὶ τὸν αὐτὸν υἱὸν καὶ μονογενῆ, θεὸν λόγον, κύριον Ἰησοῦν Χριστόν· καθάπερ ἄνωθεν οἱ προφῆται περὶ αὐτοῦ καὶ αὐτὸς ἡμᾶς ὁ κύριος Ἰησοῦς Χριστὸς ἐξεπαίδευσε καὶ 20 τὸ τῶν πατέρων ἡμῖν παραδέδωκε σύμβολον.

160. 2. Der Bischof von Konstantinopel Appellationsinstanz für alle Streitigkeiten des Klerus mit den Metropoliten.

[ocr errors]

Mansi VII 357 ff. HEFELE II 512; APICHLER, Geschichte der kirchl. Trennung zw. Orient und Occident II, M 64, 633 ff.; KATTENBUSCH 87; SOHM 430. Ueber den Versuch Nikolaus I., 25 durch can. 17 die Anerkennung Roms als höchster Appellationsinstanz für die ganze Kirche zu

begründen, vgl. DÖLLINGER, Papsttum 38. 376 n. 11.

c. 9. . . . Εἰ δὲ καὶ κληρικὸς ἔχοι πρᾶγμα πρὸς τὸν ἴδιον ἐπίσκοπον ἢ πρὸς ἕτερον, παρὰ τῇ συνόδῳ τῆς ἐπαρχίας δικαζέσθω. εἰ δὲ πρὸς τὸν τῆς αὐτῆς ἐπαρχίας μητροπολίτην ἐπίσκοπος ἢ κληρικὸς ἀμφισβητοίη, καταλαμβανέτω ἢ 30 τὸν ἔξαρχον τῆς διοικήσεως ἢ τὸν τῆς βασιλευούσης Κωνσταντι νουπόλεως θρόνον, καὶ ἐπ ̓ αὐτῷ δικαζέσθω.

ε. 17. Τὰς καθ ̓ ἑκάστην ἐκκλησίαν ἀγροικικὰς παροικίας ἢ ἐγχωρίους μένειν ἀπαρασαλεύτους παρὰ τοῖς κατέχουσιν αὐτὰς ἐπισκόποις, καὶ μάλιστα εἰ τριακονταετῆ χρόνον ταύτας ἀβιάστως διακατέχοντες ᾠκονόμησαν. εἰ δὲ ἐντὸς τῶν τριά- 35 κοντα ἐτῶν γεγένηταί τις ἢ γένηται περὶ αὐτῶν ἀμφισβήτησις, ἐξεῖναι τοῖς λέγουσιν ἠδικῆσθαι, περὶ τούτων κινεῖν παρὰ τῇ συνόδῳ τῆς ἐπαρχίας. εἰ δέ τις παρὰ τοῦ ἰδίου ἀδικοῖτο μητροπολίτου, παρὰ τῷ ἐπάρχῳ τῆς διοικήσεως ἢ τῷ Κωνσταντινουπόλεως θρόνῳ δικαζέσθω, καθὰ προείρηται. εἰ δέ τις ἐκ βασιλικῆς ἐξουσίας εκαινίσθη πόλις ἢ αὖθις καινισθείη, 40 τοῖς πολιτικοῖς καὶ δημοσίοις τύποις καὶ τῶν ἐκκλησιαστικῶν παροικιῶν ἡ τάξις ἀκολουθείτω.

161. 3. Gleichstellung der Bischöfe von Rom und Byzanz.
Mansi VII 369 f. HEFELE II 527 ff.; LANGEN II 61 ff.; KATTENBUSCH 88f.

c. 28. Πανταχοῦ τοῖς τῶν ἁγίων πατέρων ὅροις ἑπόμενοι καὶ τὸν ἀρτίως 45 ἀναγνωσθέντα κανόνα τῶν ἑκατὸν πεντήκοντα θεοφιλεστάτων ἐπισκόπων γνωρίζοντες, τὰ αὐτὰ καὶ ἡμεῖς ὁρίζομεν καὶ ψηφιζόμεθα περὶ τῶν πρεσβείων τῆς ἁγιωτάτης ἐκκλησίας Κωνσταντινουπόλεως νέας Ρώμης. καὶ γὰρ τῷ θρόνῳ τῆς

Mirbt, Quellen 3. Auflage.

5

πρεσβυτέρας Ρώμης, διὰ τὸ βασιλεύειν τὴν πόλιν ἐκείνην, οἱ πατέρες εἰκότως ἀποδεδώκασι τὰ πρεσβεῖα, καὶ τῷ αὐτῷ σκοπῷ κινούμενοι οἱ ἑκα τὸν πεντήκοντα θεοφιλέστατοι ἐπίσκοποι τὰ ἴσα πρεσβεία απένειμαν τῷ τῆς νέας Ῥώμης ἁγιωτάτῳ θρόνῳ, εὐλόγως κρίναντες, τὴν βασιλείᾳ καὶ 5 συγκλήτῳ τιμηθεῖσαν πόλιν καὶ τῶν ἴσων ἀπολαύουσαν πρεσβείων τῇ πρεσβυτέρᾳ βασιλίδι Ρώμῃ καὶ ἐν τοῖς ἐκκλησιαστικοῖς ὡς ἐκείνην μεγαλύνεσθαι πράγμασι, δευτέραν μετ' ἐκείνην ὑπάρχουσαν· καὶ ὥστε τοὺς τῆς Ποντικῆς καὶ τῆς Ἀσιανῆς καὶ τῆς Θρακικής διοικήσεως μητροπολίτας μόνους, ἔτι δὲ καὶ τοὺς ἐν τοῖς βαρβαρικοῖς 10 ἐπισκόπους τῶν προειρημένων διοικήσεων χειροτονείσθαι ἀπὸ τοῦ προειρημένου ἁγιωτάτου θρόνου τῆς κατὰ Κωνσταντινούπολιν ἁγιωτάτης εκκλησίας, δηλαδὴ ἑκάστου μητροπολίτου τῶν προειρημένων διοικήσεων μετὰ τῶν τῆς ἐπαρχίας ἐπισκόπων χειροτονοῦντος τοὺς τῆς ἐπαρχίας ἐπισκόπους, καθὼς τοῖς θείοις κανόσι διηγόρευται. χειροτονεῖσθαι δέ, 15 καθὼς εἴρηται, τοὺς μητροπολίτας τῶν προειρημένων διοικήσεων παρ ά τοῦ Κωνσταντινουπόλεως ἀρχιεπισκόπου, ψηφισμάτων συμφώνων κατὰ τὸ ἔθος γενομένων καὶ ἐπ ̓ αὐτὸν ἀναφερομένων.

162.

Das sog. Symbolum Athanasianum (450-600).

Hahn Bibl. § 150. LOOFS, Symbolik I § 11 und RE II 178 ff.; SEEBERG, DG II 151 ff.; 20 HARNACK, DG II 311 ff.; HBREWER, D. sog. Ath. Glaubensbekenntnis e. Werk d. Ambrosius, 09.

Quicunque vult salvus esse, ante omnia opus habet, ut teneat catholicam fidem. Quam nisi quisque integram inviolatamque servaverit, absque dubio in aeternum peribit. Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur, neque con25 fundentes personas, neque substantiam separantes. Alia est enim persona Patris, alia Filii, alia Spiritus sancti, sed Patris et Filii et Spiritus sancti una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas. Qualis Pater, talis Filius, talis et Spiritus sanctus. Increatus Pater, increatus Filius, increatus et Spiritus sanctus; immensus Pater, immensus Filius, immensus et Spiritus sanctus; aeternus Pater, aeternus Filius, aeternus et Spiritus sanctus: et tamen non tres aeterni, sed unus 30 aeternus, sicut non tres increati, nec tres immensi, sed unus increatus et unus immensus. Similiter omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens et Spiritus sanctus, et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Ita Deus Pater, Deus Filius, Deus et Spiritus sanctus, et tamen non tres Dii, sed unus est Deus. Ita Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus et Spiritus sanctus et tamen non tres Domini, sed unus est Dominus: quia sicut singillatim unamquamque personam 35 et Deum et Dominum confiteri christiana veritate compellimur, ita tres Deos aut Dominos dicere catholica religione prohibemur. Pater a nullo est factus nec creatus nec genitus; Filius a patre solo est, non factus, non creatus, sed genitus; Spiritus sanctus a Patre et Filio, non factus, nec creatus nec genitus est, sed procedens. Unus ergo Pater, non tres Patres, unus Filius, non tres Filii, unus Spiritus sanctus, non tres Spiritus sancti. Et in hac trinitate nihil prius aut posterius, 40 nihil maius aut minus, sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales, ita ut per omnia, sicut iam supra dictum est, et unitas in trinitate et trinitas in unitate veneranda sit. Qui vult ergo salvus esse, ita de trinitate sentiat.

Sed necessarium est ad aeternam salutem, ut incarnationem quoque Domini nostri Jesu Christi fideliter credat. Est ergo fides recta, ut credamus et confitemur, quia Dominus noster 45 Iesus, Dei filius, Deus pariter et homo est. Deus est ex substantia Patris ante secula genitus, homo ex substantia matris in seculo natus: perfectus Deus, perfectus homo, ex anima rationali et humana carne subsistens, aequalis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem. Qui licet Deus sit et homo, non duo tamen, sed unus est Christus, unus autem non conversione divinitatis in carnem, sed assumtione humanitatis in Deum, unus omnino non confusione 50 substantiae, sed unitate personae. Nam sicut anima rationalis et caro unus est homo, ita et Deus et homo unus est Christus. Qui passus est pro salute nostra, descendit ad inferos, tertia die inde venturus iudicare vivos et mortuos; ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum

« PoprzedniaDalej »