Obrazy na stronie
PDF
ePub

μένη εἰς ἐπίγνωσιν ἀληθείας ἐλήλυθεν· δι ̓ ἧς βάπτισμα ἅγιον γίνεται τοῖς πι στεύουσιν· δι ̓ ἧς ἔλαιον ἀγαλλιάσεως· δι ̓ ἧς εἰς πᾶσαν τὴν οἰκουμένην ἐκκλη σίαι τεθεμελίωνται· δι ̓ ἧς ἔθνη ἄγονται εἰς μετάνοιαν. καὶ τί δεῖ πολλὰ λέγειν; δι' ἧς ὁ μονογενής υἱὸς τοῦ Θεοῦ φῶς ἔλαμψε τοῖς ἐν σκότει καὶ σκιᾷ θανάτου καθημένοις· δι ̓ ἣν προφῆται προεμήνυσαν· δι ̓ ἧς ἀπόστολοι κηρύττουσι σωτηρίαν 5 τοῖς ἔθνεσι· δι ̓ ἧς νεκροὶ ἐγείρονται· δι ̓ ἧς βασιλεῖς βασιλεύουσι, διὰ τριάδος ἁγίας. καὶ τίς δυνατὸς ἀνθρώπων λέγειν τὴν πολυύμνητον Μαρίαν; ἡ μήτρα ἡ παρθενική· ὢ τοῦ θαύματος! ἐκπλήττει με τὸ θαῦμα. tò

Vincenz v. Lerinum, Commonitorium pro catholicae fidei antiquitate et universitate (434).

Ed. AJülicher, Fr. 95.

HHOLTZMANN, Kanon u. Tradition, Ludwigsb. 59; HKOCH, Vincenz v. Lerin u. Gennadius: TU 3. Reihe I, 2, 1907; JÜLICHER, RE XX 670 ff.; HARNACK, DG II 107 ff.; Loofs § 54, 5; SEEBERG II 530 ff.

144. 1. Heilige Schrift und Tradition.

10

II (1). Saepe magno studio et summa adtentione perquirens a quam plurimis sancti- 15 tate et doctrina praestantibus viris, quonammodo possim certa quadam et quasi generali ac regulari via catholicae fidei veritatem ab haereticae pravitatis falsitate discernere, huiusmodi semper responsum ab omnibus fere retuli, quod sive ego sive quis alius vellet .. in fide sana sanus atque integer permanere, duplici modo munire fidem suam domino adiuvante deberet, primum scilicet divinae legis auctoritate, tum deinde 20 ecclesiae catholicae traditione.

(2). Hic forsitan requirat aliquis: Cum sit perfectus scripturarum canon sibique ad omnia salis superque sufficiat, quid opus est, ut ei ecclesiasticae intelligentiae iungatur auctoritas? Quia videlicet scripturam sacram pro ipsa sui altitudine non uno eodemque sensu universi accipiunt, sed eiusdem eloquia aliter 25 atque aliter alius atque alius interpretatur. (Es folgen Beispiele.) Atque idcirco multum necesse est propter tantos tam varii erroris aufractus, ut propheticae et apostolicae interpretationis linea secundum ecclesiastici et catholici sensus normam dirigatur.

145. 2. Die Kriterien der Katholizität.

II (3). In ipsa item catholica ecclesia magnopere curandum est, ut id teneamus, 30 quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est; hoc est etenim vere proprieque catholicum. Quod ipsa vis nominis ratioque declarat, quae omnia fere universaliter comprehendit. Sed hoc ita demum fit, si sequamur universitatem antiquitatem consensionem. Sequemur autem universitatem hoc modo, si hanc unam fidem veram esse fateamur, quam tota per orbem 35 terrarum confitetur ecclesia, antiquitatem vero ita, si ab his sensibus nullatenus recedamus, quos sanctos maiores ac patres nostros celebrasse manifestum est, consensionem quoque itidem, si in ipsa vetustate omnium vel certe paene omnium sacerdotum pariter et magistrorum definitiones sententiasque sectemur.

40

146. 3. Bewahrung des Altüberlieferten und Fortentwicklung in der Kirche. XXI (26). Mirari satis nequeo tantam quorundam hominum vesaniam, tantam excaecatae mentis impietatem, tantam postremo errandi libidinem, ut contenti non sint tradita et recepta semel antiquitus credendi regula, sed nova ac nova de die in diem quaerant, semperque aliquid gestiant religioni addere, mutare, detrahere; quasi non coeleste dogma sit, quod semel revelatum esse sufficiat, sed terrena institutio, quae aliter perfici 45 nisi assidua emendatione, immo potius reprehensione, non posset.

10

XXIII (28). Sed forsitan dicit aliquis: nullusne ergo in ecclesia Christi profectus habebitur religionis? Habeatur plane et maximus. Nam quis ille est tam invidus hominibus, tam exosus deo, qui istud prohibere conetur? Sed ita tamen, ut vere profectus sit ille fidei, non permutatio. Siquidem ad profectum pertinet, ut in semet ipsa unaquae5 que res amplificetur, ad permutationem vero, ut aliquid ex alio in aliud transvertatur. Crescat igitur oportet et multum vehementerque proficiat tam singulorum quam omnium, tam unius hominis quam totius ecclesiae aetatum ac saeculorum gradibus intelligentia, scientia, sapientia, sed in suo dumtaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu eademque sententia.

Papst Leo I. der Große (440-461).

HEFELE II 302 ff.; LANGEN II 1 ff.; BONWETSCH, RE XI 367 ff.

147. 1. Stellung des Petrus im Kreise der Apostel.

[ocr errors]

Sermo IV., op. Leonis M. ed. Ballerini, Venetiis 1753, I 14 ff.; LANGEN, Vatic. Dogma I 45. 2. De toto mundo unus Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi 15 et omnibus apostolis cunctisque ecclesiae patribus praeponatur; ut quamvis in populo dei multi sacerdotes sint multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus. Magnum et mirabile, dilectissimi, huic viro consortium potentiae suae tribuit divina dignatio; et si quid cum eo commune ceteris voluit esse principibus, nunquam nisi per ipsum dedit quicquid aliis non negavit. Omnes denique 20 apostolos dominus, quid de se homines opinentur, interrogat, et tamdiu sermo respondentium communis est, quamdiu humanae ignorantiae ambiguitas explicatur. At ubi quid habeat sensus discipulorum exigitur, primus est in domini confessione, qui primus est in apostolica dignitate. Qui cum dixisset: Tu es Christus filius Dei vivi, respondit ei Iesus: Beatus es Simon Bar-Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed 25 pater meus, qui in caelis est, id est, ideo beatus es, quia te pater meus docuit nec terrena opinio te fefellit, sed inspiratio caelestis instruxit. Et non caro nec sanguis, sed ille me tibi, cuius sum unigenitus filius, indicavit. Et ego, inquit (Mt 16 18 ff.), dico tibi: hoc est, sicut pater meus tibi manifestavit divinitatem meam, ita et ego tibi notam facio excellentiam tuam. Quia tu es Petrus, id est, cum ego sim inviolabilis petra, ego lapis 30 angularis, qui facio utraque unum, ego fundamentum praeter quod nemo potest aliud ponere; tamen tu quoque petra es, quia mea virtute solidaris, ut quae mihi potestate sunt propria, sint tibi mecum participatione communia. Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Super hanc, inquit, fortitudinem aeternum extruam templum, et ecclesiae meae caelo inserenda subli35 mitas in huius fidei firmitate consurget.

3. Hanc confessionem portae inferi non tenebunt, mortis vincula non ligabunt; vox enim ista vox vitae est. Et sicut confessores suos in caelestia provehit, ita negatores ad inferna demergit. Propter quod dicitur beatissimo Petro: Tibi dabo claves regni caelorum. Et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in caelis; et quae40 cunque solveris super terram, erunt soluta et in caelis. Transivit etiam in alios apostolos ius potestatis istius, et ad omnes ecclesiae principes decreti huius constitutio commeavit; sed non frustra uni commendatur, quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis ecclesiae rectoribus Petri forma praeponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicumque ex ipsius fertur aequitate iudicium. Nec nimia est vel 45 severitas vel remissio, ubi nihil erit ligatum, nihil solutum, nisi quod beatus Petrus aut solverit aut ligaverit. Instante autem passione sua dominus, quae discipulorum erat

turbatura constantiam, Simon, inquit, Simon, ecce satanas expostulavit vos, ut cerneret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, ut non intretis in tentationem (Lc 22 31 f.). Commune erat omnibus apostolis periculum de tentatione formidinis, et divinae protectionis auxilio pariter indigebant, quoniam diabolus omnes exagitare, omnes cupiebat elidere; 5 et tamen specialis a domino Petri cura suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur, tamquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur, et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum apostolis conferatur.

4. Cum itaque, dilectissimi, tantum nobis videamus praesidium divinitus insti- 10 tutum, rationabiliter et iuste in ducis nostri meritis et dignitate laetamur, gratias agentes sempiterno regi redemtori nostro domino Iesu Christo, quod tantam potentiam dedit ei, quem totius ecclesiae principem fecit, ut si quid etiam nostris temporibus recte per nos agitur recteque disponitur, illius operibus, illius sit gubernaculis deputandum, cui dictum est: Et tu conversus confirma fratres tuos, et cui post resurrectionem suam 15 dominus ad trinam aeterni amoris professionem, mystica insinuatione ter dixit: Pasce oves meas (Jo 21 15 ff.). Quod nunc quoque procul dubio facit, et mandatum domini pius pastor exequitur, confirmans nos exhortationibus suis et pro nobis orare non cessans, ut nulla tentatione superemur.

148. 2. Ueber die Vikare des römischen Bischofs.

a) Ep. 6,,Omnium quidem litteras" an B. Anastasius v. Thessalonich, 12. Jan. 444, JR 404, op. I ed. Ballerini 619 ff. HINSCHIUS I 585 ff.; LANGEN II 8 f.

20

2. Postquam nobis petitio tuae dilectionis innotuit. . ut tibi quoque a nobis, sicut decessoribus tuis, per Illyricum cum nostra vice propter custodiam regularum auctoritas praestaretur; praebentes assensum, nostra adhortatione compellimus, ut nulla dissimu- 25 latio, negligentia nulla proveniat circa ecclesiarum regimen per Illyricum positarum, quas dilectioni tuae vice nostra committimus. 3. Divinae legis sanctio veneranda et canonum specialius decreta serventur. Per commissas tibi provincias tales domino sacerdotes, quibus sola vitae et clericalis ordinis suffragantur merita, consecrentur.

4. Nullus, te inconsulto, per illas ecclesias ordinetur antistes. . Singulis autem 30 metropolitanis sicut potestas ista committitur, ut in suis provinciis ius habeant ordinandi, ita eos metropolitanos a te volumus ordinari. - 5. Ad synodum quisquis fratrum fuerit evocatus occurrat. . Si qua vero causa maior evenerit, quae a tua fraternitate illic praesidente non potuerit definiri, relatio tua missa nos consulat. . ut cognitioni nostrae pro traditione veteris instituti et debita apostolicae sedis reverentia nostro exa- 35 mine vindicemus. Ut enim auctoritatem tuam vice nostra te exercere volumus, ita nobis quae illic componi non potuerint, vel qui vocem appellationis emiserit, reservamus.

149.

b) Ep. 14,,Quanta fraternitati“ an Anastasius v. Thessalonich a. 446, JR 411: ib. I 683 ff. LANGEN II 18 f.

1. Vices enim nostras ita tuae credidimus caritati, ut in partem sis vocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis.

40

11. Quibus (sc. sacerdotibus) cum dignitas sit communis non est tamen ordo generalis, quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis; et cum omnium par esset electio, uni tamen 45 datum est, ut caeteris praeemineret. De qua forma episcoporum quoque est orta distinctio, et magna ordinatione provisum est, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in sin

5

gulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia, et rursus quidem in maioribus urbibus constituti sollicitudinem susciperent ampliorem, per quos ad unam Petri sedem universalis ecclesiae cura conflueret et nihil usquam a suo capite dissideret.

3. Appellationen an Papst Leo I.

150. a) Flavian, B. v. Konstantinopel, an Leo I. (449).
NA XI, 362 ff. LOOFS, RE VI 95, V 635 ff.

Religiosissimo et beatissimo patri et archiepiscopo Leoni Flavianus in domino salutem. Oportuit quidem ad praesens tempus me dignanter referre et uti apostolica 10 appellatione ad vestram sanctitatem, ut progrediens ad Orientem auxilium ferret periclitanti piae sanctorum patrum fidei, quam sudore ultionis tradiderunt. Ecce enim confusa sunt omnia: solutae sunt ecclesiasticae ordinationes, perierunt ea quae sunt fidei, dissensione retinentur piae animae. Iam non patrum nominatur fides, sed contigit ab Alexandrinae ecclesiae episcopo Dioscuro eorum, qui haec sapiunt 15 una cum ipso, Eutychianam iam praedicari et nominari fidem. Hanc enim firmavit sententia propria et eorum qui per violentiam coacti sunt consentire episcoporum. Et ea quidem singula nunc est concessum nobis referre ad vestram beatitudinem.

20

151. b) Eusebius, B. von Dorylaeum, an Leo I. (449).
NA XI 364 ff. LOOFS, RE V 639 f.

Sancto et beatissimo patri et archiepiscopo Leoni Eusebius exiguus. Curavit desuper et ab exordio consuevit thronus apostolicus iniqua perferentes defensare et eos qui in inevitabiles factiones inciderunt adiuvare et humi iacentes erigere, secundum possibilitatem quam habetis. Conpassionem enim supra universos homines possidetis. Causa autem rei, quod sensum rectum tenetis et incon25 cussam servatis erga dominum nostrum Iesum Christum fidem, nec non etiam indissimulatam universis fratribus et omnibus in nomine Christi vocatis tribuitis caritatem. Quam ob rem ego inevitabilibus inretitus ad solum post domini relictum auxilium afflictus et in extremis laborans confugio, solutionem malorum meorum in quibus incidi reperire desiderans.

30

152.

4. Zölibatspflicht der Subdiakonen. ep. 14 cf. Nr. 149 u. Lit. zu Nr. 85.

4. Nam cum extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati et procreationi filiorum studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem, nec subdiaconis quidem connubium carnale conceditur: 35 ut et qui habent, sint tamquam non habentes (IKo 7 29) et qui non habent, permaneant singulares. Quod si in hoc ordine, qui quartus a capite est, dignum est custodiri, quanto magis in primo aut secundo vel tertio servandum est, ne aut levitico aut presbyterali honore aut episcopali excellentia quisquam idoneus aestimetur, qui se a voluptate uxoria necdum frenasse detegitur.

40

153. 5. Leo I. und Attila.

EvWIETERSHEIM-FDAHN, Gesch. der Völkerwanderung 2, L 81, 2, 264 f.; HGRISAR SJ, KL VII 1751 f.; LANGEN II 70 ff.

a) Prosperi Tironis Epitoma Chronicon a. 452 ed. Mommsen, MG Auct. antiq. IX 482. Attila redintegratis viribus, quas in Gallia amiserat, Italiam ingredi per Pannonias 45 intendit, nihil duce nostro Aëtio secundum prioris belli opera prospiciente, ita ut ne clusuris quidem Alpium, quibus hostes prohiberi poterant, uteretur, hoc solum spebus suis superesse existimans, si ab omni Italia cum imperatore discederet. Sed cum hoc plenum

dedecoris et periculi videretur, continuit verecundia metum, et tot nobilium provinciarum latissima eversione credita est saevitia et cupiditas hostilis explenda, nihilque inter omnia consilia principis ac senatus populique Romani salubrius visum est, quam ut per legatos pax truculentissimi regis expeteretur. Suscepit hoc negotium cum viro consulari Avieno et viro praefectorio Trygetio beatissimus papa Leo auxilio dei fretus, quem sciret 5 numquam piorum laboribus defuisse. Nec aliud secutum est quam praesumpserat fides. Nam tota legatione dignanter accepta ita summi sacerdotis praesentia rex gavisus est, ut et bello abstinere praeciperet et ultra Danuvium promissa pace discederet.

b) Hydatius, Chronicon a. 453, ed. Mommsen ib. XI 26.

Secundo regni anno principis Marciani Huni, qui Italiam praedabantur, aliquantis etiam civitatibus inruptis, divinitus partim fame partim morbo quodam plagis caelestibus feriuntur.

154. 6. Leo I. und Geiserich (455).

10

Prosperi Tironis Chronicon a. 455, ed. Mommsen MG Auctores antiquissimi IX, B 92, 484. 15 Post hunc Maximi exitum confestim secuta est multis digna lacrimis romana captivitas et urbem omni praesidio vacuam Gisiricus obtinuit, occurrente sibi extra portas sancto Leone episcopo, cuius supplicatio ita cum deo agente lenivit, ut, cum omnia potestati ipsius essent tradita, ab igni tamen et caede atque suppliciis abstinerentur. Per quatuordecim igitur dies secura et libera scrutatione omnibus opibus suis Roma vacuata 20 est multaque milia captivorum, prout quique aut aetate aut arte placuerunt, cum regina et filiabus eius Carthaginem abducta sunt.

Staatliche Gesetzgebung.

[ocr errors]

155. 1. Gesetze der römischen Kaiser gegen die Ketzer. Codex Theodosianus ed. GHaenel, Bonn 42. JACGOTHOFREDUS, Codex Theodosianus cum perpetuis commentariis, Paratitlon zu lib. XVI tit. V, tom. VI Pars 1, L 1743, 116 ff.; EPLATNER, Quaestiones de iure criminum romano, Marb 42, 252 ff.; CRIFFEL, Gesch. Darstellung d. Verh. zw. Kirche u. Staat, Mz 36, 656 ff.; LOENING I 95; CAHOROY, Des rapports du sacerdoce avec l'autorité civile, 2 vol., P 83 f.

lib. XVI tit. IV. De his, qui super religione contendunt. c. 3, Valentinian II, Theodosius und Arcadius 392: Deportatione dignus est, qui nec generali lege admonitus nec competenti sententia emendatus et fidem catholicam turbat et populum.

25

30

lib. XVI tit. V. De haereticis (66 Ketzergesetze). c. 1, Constantin 326: Privile - 35 gia, quae contemplatione religionis indulta sunt, catholicae tantum legis observatoribus prodesse oportet. Haereticos autem atque schismaticos non solum ab his privilegiis alienos esse volumus, sed etiam diversis muneribus constringi et subiici.

c. 3. Valentinian I. und Valens 372: Ubicunque Manichaeorum conventus vel turba 40 huiusmodi reperitur, doctoribus gravi censione mulctatis, his quoque, qui conveniunt, ut infamibus atque probrosis, a coetu hominum segregatis, domus et habitacula, in quibus profana institutio docetur, fisci viribus indubitanter adsciscantur.

c. 4. Valens, Gratian und Valentinian II. 376: Olim pro religione catholicae sanctitatis, ut coetus haeretici usurpatio conquiesceret, iussimus, sive in oppidis sive in agris 45 extra ecclesias, quas nostra pax obtinet, conventus agerentur, publicari loca omnia, in quibus falso religionis obtentu altaria locarentur.

« PoprzedniaDalej »