Obrazy na stronie
PDF
ePub

parte, quia homines sunt, sed tamen sine dubitatione cognoscant caeteram quippe turbam non intelligendi vivacitas, sed credendi simplicitas tutissimam facit ut ergo hanc omittam sapientiam, quam in ecclesia esse catholica non creditis, multa sunt alia, quae in eius gremio me iustissime teneant. Tenet consensio populorum at5 que gentium, tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, caritate aucta, vetustate firmata; tenet ab ipsa sede Petri apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem dominus commendavit, usque ad praesentem episcopatum successio sacerdotum; tenet postremo ipsum catholicae nomen, quod non sine causa inter tam multas haereses sic ista ecclesia sola obtinuit, ut cum omnes haeretici se catholicos 10 dici velint, quaerenti tamen alicui peregrino, ubi ad catholicam conveniatur, nullus haereticorum vel basilicam suam vel domum audeat ostendere. Ista ergo tot et tanta nominis christiani carissima vincula recte hominem tenent credentem in catholica ecclesia, etiamsi propter nostrae intelligentiae tarditatem vel vitae meritum veritas nondum se apertissime ostendat. Apud vos autem, ubi nihil horum est, quod me invitet ac teneat, sola personat 15 pollicitatio veritatis, quae quidem si tam manifesta monstratur, ut in dubium venire non possit, praeponenda est illis omnibus rebus, quibus in catholica teneor, si autem tantummodo promittitur et non exhibetur, nemo me movebit ab ea fide, quae animum meum tot et tantis nexibus christianae religioni adstringit. 5... Si ergo invenires aliquem, qui evangelio nondum credit, quid faceres dicenti tibi: non credo? Ego vero evan 20 gelio non crederem, nisi me catholicae ecclesiae commoveret auctoritas1.

133. 2. Autorität des römischen Stuhles.

Sermo 131: MSL 38 734.

REUTER 322 ff.; LANGEN I 859 ff.; DOELLINGER, Papsttum 5 f. X 10. Iam enim de hac causa (sc. der Pelagianer) duo concilia missa sunt ad sedem 25 apostolicam; inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est, utinam aliquando finiatur error!

Die Sakramente.

30

HAHN, L. v. d. Sakr., Br 64, 11 ff.; KATTENBUSCH, RE XVII 355 f.; HARNACK, DG III 155 ff.; SEEBERG II 400 ff.; JHYMMEN, Sakramentslehre Aug., Bonn 05; ABLANK, Lehre Aug. v. Sakr. d. Eucharistie, Pad 06; KADAM, Eucharistielehre Aug., Pad 08.

134. 3. Die Sakramente die Träger kirchlicher Gemeinschaft.
Contra Faustum XIX 11: csel 25, 1, 510.

In nullum autem nomen religionis, seu verum seu falsum, coagulari homines possunt, nisi aliquo signaculorum vel sacramentorum visibilium consortio conligentur, quorum 35 sacramentorum vis inenarrabiliter valet plurimum et ideo contempta sacrilegos facit. Impie quippe contemnitur, sine qua non potest perfici pietas.

135. 4. Wesen des Sakraments.
ep. 55 2: csel 34, 2, 170.

Primum oportet noveris diem natalem domini non in sacramento celebrari, sed tan40 tum in memoriam revocari, quod natus sit, ac per hoc nihil opus erat, nisi revolutum anni diem, quo ipsa res acta est, festa devotione signari. Sacramentum est autem in aliqua celebratione, cum rei gestae commemoratio

1 cf. De vocatione gentium II 2: MSL 51, 687: Quanto hoc ipsum (Universalismus und Partikularismus der göttlichen Gnade) difficiliore intellectu capitur, tanto fide laudabiliore credetur. Magna enim fortitudo est consensionis, cui ad sequendam veritatem auctoritas sufficit, etiam latente ratione.

Vollzug und Heilswirkung des Sakraments. · Charakter des Sakraments.

53

ita fit, ut aliquid etiam significare intelligatur, quod sancte accipiendum est. Eo itaque modo egimus Pascha, ut non solum, quod factum est, in memoriam revocemus, id est, quod mortuus Christus et resurrexit, sed etiam cetera, quae circa eum adtestantur, ad sacramentorum significationem non omit

tamus.

Contra Faustum XIX 16: csel 25, 1, 513.

5

Quid sunt alia quaeque corporalia sacramenta nisi quaedam quasi verba visibilia, sacrosancta quidem, verumtamen mutabilia et temporalia? Deus enim aeternus est, nec tamen aqua et omnis illa actio corporalis, quae agitur cum baptizamus et fit et transit, aeterna est; ubi rursus etiam illae sillabae celeriter sonantes et transe- 10 untes, cum dicitur Deus, nisi dicantur, non consecratur. Haec omnia fiunt et transeunt, sonant et transeunt; virtus tamen, quae per ista operatur, iugiter manet, et donum spiritale, quod per ista insinuatur, aeternum est.

In Ioannem tract. 80, 3: Augustini opera ed. congr. S. Mauri III, P 1689, 703.

In aqua verbum mundat; detrahe verbum et quid est aqua nisi aqua? Accedit 15 verbum ad elementum et fit sacramentum, etiam ipsum tamquam visibile verbum.

Sermo 272: Augustini opera V 1104.

Quomodo est panis corpus eius (sc. Iesu Christi)? et calix. . quomodo est sanguis eius? Ista, fratres, ideo dicuntur sacramenta, quia in eis aliud videtur, aliud intelligitur. 20 136. 5. Vollzug und Heilswirkung des Sakraments. In Ioannem tract. 26, 11: Augustini opera III 498.

Et nos hodie accipimus visibilem cibum, sed aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti. Quam multi de altari accipiunt et moriuntur et accipiendo moriuntur! Unde dicit apostolus 1: Iudicium sibi manducat et bibit.

De baptismo IV 17: csel 51, 250.

(Nach Erörterungen über die außerhalb der Kirche erteilte Taufe:) Quaecumque ipsius ecclesiae habentur, extra ecclesiam non valent ad salutem. Sed aliud est non ha bere, aliud non utiliter habere. Qui non habet, ut habeat baptizandus est; qui autem non utiliter habet, ut utiliter habeat corrigendus.

137. 6. Charakter (indelebilis) des Sakraments der Taufe und der Ordination. Contra epistolam Parmeniani II 13, 29: csel 51, 80 f. DORNER, 250 f.; REUTER, 264 f.

25

30

Neque ullo modo per devotum militem, quod a privatis usurpatum est, signum regale violabitur. — Aut si quisquam, sive desertor sive qui numquam militavit, nota militari privatum aliquem signet, nonne ubi fuerit deprehensus ille signatus pro desertore puni- 35 tur et eo gravius, quo probare potuerit numquam se omnino militasse, simul secum punito, si eum prodiderit, audacissimo signatore? At si forte illum militiae characterem in corpore suo non militans pavidus exhorruerit et ad clementiam imperatoris confugerit ac prece fusa et impetrata iam venia militare iam coeperit, numquid homine liberato atque correcto character ille repetitur ac non potius agnitus approbatur? An forte minus 40 haerent sacramenta christiana quam corporalis haec nota, cum videamus nec apostatas carere baptismate, quibus utique per poenitentiam redeuntibus non restituitur et ideo a mitti non posse iudicatur ?

1 IKO 11 29.

De bono coniugali 29, 32: csel XLI 227.

Quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebem congregandam, etiamsi plebis congregatio non sequatur, ma net tamen in illis ordinatis sacramentum ordinationis; et si aliqua culpa quisquam ab officio removeatur, sacramento domini. 5 semel imposito non carebit, quamvis ad iudicium permanente.

De baptismo: csel 51, 146. 244. 298.

I 1, 2. Sicut baptizatus, si ab unitate recesserit, sacramentum baptismi non amittit, sic etiam ordinatus sacramentum dandi baptismi non amittit. - IV 12, 18. Si autem ipse qui accipit perversus est, nec perverso ad salutem prodest quod datur, et sanctum tamen 10 in eo permanet quod accipitur nec ei si correctus fuerit iteratur. VI 1, 1. Eluxit.. ovem, quae foris errabat et dominicum characterem a fallacibus depraedatoribus suis foris acceperat, venientem ad christianae unitatis salutem ab errore corrigi, a captivitate liberari, a vulnere sanari, characterem tamen in eo dominicum agnosci potius quam improbari.

15

20

138. 7. Civitas Dei und civitas terrena; Kirche und Staat. De civitate dei: csel 40, P. I 166 f.; II 56 f. 58 f. REUTER 106 ff.; DORNER 295 ff.; HVEICKEN, Gesch. und System d. mittelalterlichen Weltanschauung, St 87, 356 ff.; CMIRBT, Stellung Augustins i. d. Publizistik d. gregorian. Kirchenstreits, L 88, 88 ff.; EBERNHEIM, Polit. Begriffe d. MA im Lichte d. Anschauungen Augustins: Deutsche Zeitschr. für Gesch. Wiss. NF I, L 96, 1 ff.; JWEISS, Idee des Reiches Gottes i. d. Theologie, Gö 1901.

IV 4. Remota itaque iustitia quid sunt regna nisi magna latrocinia? quia et latrocinia quid sunt nisi parva regna? Manus et ipsa hominum est, imperio principis regitur, pacto societatis adstringitur, placiti lege praeda dividitur. Hoc malum si in tantum perditorum hominum accessibus crescit, ut et loca teneat, sedes 25 constituat, civitates occupet, populos subiuget, evidentius regni nomen adsumit, quod ei iam in manifesto confert non dempta cupiditas, sed addita impunitas. Eleganter enim et veraciter Alexandro illi Magno quidam comprehensus pirata respondit. Nam cum idem rex hominem interrogaret, quid ei videretur, ut mare haberet infestum, ille libera contumacia: Quod tibi, inquit, ut orbem terrarum; sed quia id ego exiguo navigio facio, 30 latro vocor; quia tu magna classe, imperator.

XIV 28. Fecerunt itaque civitates duas amores duo, terrenam scilicet amor sui usque ad contemptum dei, caelestem vero amor dei usque ad contemptum sui. Denique illa in se ipsa, haec in domino gloriatur. Illa enim quaerit ab hominibus gloriam; huic autem deus conscientiae testis maxima est gloria. Illa in gloria sua exaltat caput 35 suum; haec dicit deo suo: Gloria mea et exaltans caput meum (Ps 3 4). Illi in principibus eius vel in eis quas subiugat nationibus dominandi libido dominatur; in hac serviunt invicem in caritate et praepositi consulendo et subditi obtemperando etc.

XV 1. Quod (sc. genus humanum) in duo genera distribuimus, unum eorum, qui secundum hominem, alterum eorum, qui secundum deum vivunt; 40 quas etiam mystice appellamus civitates duas, hoc est duas societates hominum, quarum est una quae praedestinata est in aeternum regnare cum deo, altera aeternum supplicium subire cum diabolo. Hoc enim universum tempus sive saeculum, in quo cedunt morientes succeduntque nascentes, istarum duarum civitatum, de quibus disputamus, excursus est. Natus est igitur prior Cain ex illis duobus generis humani paren45 tibus, pertinens ad hominum civitatem, posterior Abel, ad civitatem Dei.

139. 8. Die Kirche das Reich Gottes, ihre Herrschaft das Millennium. De civitate dei XX, 9: csel 40, P II, 448. REUTER, Studien 106 ff.; HARNACK III 150 ff.

Interea dum mille annis ligatus est diabolus, sancti regnant cum Christo etiam ipsi mille annis, eisdem sine dubio et eodem modo intellegendis, id est isto iam tempore prioris eius adventus. Excepto quippe illo regno, de quo in fine dicturus est 1: Venite, bene- 5 dicti patris mei, possidete paratum vobis regnum, nisi alio aliquo modo, longe quidem impari, iam nunc regnarent cum illo sancti eius, quibus ait 2: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi profecto non etiam nunc diceretur ecclesia regnum eius regnumve coelorum.

Et vidi, inquit, sedes et sedentes super eas, et iudicium datum est 3. Non hoc 10 putandum est de ultimo iudicio dici; sed sedes praepositorum et ipsi praepositi intelligendi sunt, per quos ecclesia nunc gubernatur. Iudicium autem datum nullum melius accipiendum videtur, quam id quod dictum est 4: Quae ligaveritis in terra, ligata erunt et in caelo; et quae solveritis in terra, soluta erunt et in caelo.

Pelagianischer Streit.

SEEBERG II 431 ff.; LooFs, DG § 53 u. RE XV 747 ff.; HARNACK, DG III 165 ff. 140. 1. Anklagen gegen Coelestius auf der Synode zu Karthago (411). Marius Mercator, liber subnotationum in verba Iuliani: MSL 48 114 ff., vgl. Commonitorium super nomine Cae estii 11, ib. 69 ff. HEFELE II 105; LANGEN I 749 ff.

15

20

1. Adam mortalem factum, qui, sive peccaret sive non peccaret, fuisset moriturus. 2. Quoniam peccatum Adae ipsum solum laesit et non genus humanum. 3. Quoniam infantes, qui nascuntur, in eo statu sunt, in quo fuit Adam ante praevaricationem. 4. Quoniam neque per mortem Adae omne genus hominum moritur, quia neque per resurrectio- 25 nem Christi omne hominum genus resurgit. 5. Quoniam infantes, etiamsi non baptizentur, habent vitam aeternam. 6. Posse esse hominem sine peccato et facile dei mandata servare, quoniam ante Christi adventum fuerunt homines sine peccato et quoniam sic lex mittit ad regnum coelorum sicut evangelium.

141.

2. Zosimus, Bischof v. Rom: Orthodoxie des Coelestius u. Pelagius. 30 a) ep. II (ad episcopos Africae de causa Coelestii 417): Schoenemann 671 ff.

1. Magnum pondus examinis magna desiderant, ut non sit rebus ipsis, quae geruntur, inferior libra iudicii. His accedit apostolicae sedis auctoritas, cui in honorem beatissimi Petri patrum decreta peculiarem quandam sanxere reverentiam. Orandum igitur, et incessanter orandum, ut continua gratia 35 perennique adiutorio dei, ex hoc fonte in totum orbem pax fidei et catholicae societatis nullis nebulis interfuscata mittatur. 6. In praesenti causa nihil praecox immaturumque censuimus, sed innotescere sanctitati vestrae super absoluta Coelestii fide nostrum examen, cui etiam prior libellus ab eo intra Africam (datus) testimonio apud vos esse debuisset, ne inexploratis famaque iactatis tam 40 facile crederetur. Quare intra secundum mensem aut veniant qui praesentem redarguant aliter sentire quam libellis et professione contexuit; aut nihil, post haec tam aperta et manifesta quae protulit, dubii sanctitas vestra resedisse cognoscat. 7. Ipsum sane Coelestium et quicunque in tempore ex diversis regionibus aderant sacerdotes admonui, has tendiculas quaestionum et inepta certamina, quae non aedifi- 45 cant, sed magis destruunt, ex illa curiositatis contagione profluere, 1 Mt 25 34. 2 Mt 28 20. Apk 20 4.

3

4 Mt 18 18.

5

dum unusquisque ingenio suo et intemperanti eloquentia suprascripta abutitur. Cum in hoc etiam magnorum virorum nonnumquam cum ipsis auctoribus scripta periclitentur post multam temporum seriem interpretantis arbitrio, ut divine praedictum sit (Pr 10 19), ex multiloquio non vitari peccatum.

b) ep. III ad eosdem, de causa Pelagii, 21. Sept. 417: Schoenemann 676.

2. Literas quoque suas idem Pelagius purgationem continentes abundantissime misit, quibus et professionis suae fidem, quid sequeretur quidve damnaret, sine aliquo fuco, ut cessarent totius interpretationis insidiae, cumulavit. Harum recitatio publica fuit; omnia quidem paria et eodem sensu sententiisque formata, quae Caelestius ante protulerat, 10 continebant. Utinam ullus vestrum, dilectissimi fratres, recitationi literarum interesse potuisset! Quod sanctorum virorum qui aderant gaudium fuit! quae admiratio singulorum! Vix fletu quidam se et lacrimis temperabant, tales etiam absolutae fidei infamari potuisse. - 3. Video etiam hunc Pelagium, Herote et Lazaro 1 scribentibus, infamari.

15 142. Synode zu Karthago (418): Verbot von Appellationen an d. röm.

Bischof.

Mansi III 810 ff. HEFELE II 116 ff. 125 ff.

can. 17. Placuit, ut presbyteri, diaconi vel ceteri inferiores clerici in causis quas habuerint, si de iudiciis episcoporum suorum questi fuerint, vicini episcopi eos cum consensu 20 sui episcopi audiant et inter eos definiant adhibiti ab eis episcopi: quod si et ab eis provocandum putaverint, non provocent ad transmarina iudicia sed ad primates suarum provinciarum aut ad universale concilium, sicut et de episcopis saepe constitutum est. Ad transmarina autem, qui putaverit appellandum, a nullo intra Africam ad communionem suscipiatur.

25

143. Cyrill, B. v. Alexandrien: Maria, die Gottgebärerin (431). Rede in der Marienkirche zu Ephesus 431 nach der Verurteilung des Nestorius und der offiziellen Annahme des Titels Gottgebärerin, homilia IV: opera Cyrilli ed. Aubert, P 1638, V 2, 355; MSG 77, 992. FAVLEHNER, D. Marienverehrung in d. ersten Jahrhunderten, St 81, 218; KBENRATH, Z. Gesch. d. Marienverehrung, ThStK 1886.

30 Φαιδρὸν ὁρῶ τὸ σύστημα τῶν ἁγίων, πάντων συνεληλυθότων προθύμως, κεκλημένων ὑπὸ τῆς ἁγίας καὶ Θεοτόκου Μαρίας, τῆς ἀεὶ παρθένου. ἀλλὰ γὰρ ἐν λύπῃ με διάγοντα πολλῇ εἰς χαρὰν μετέβαλεν ἡ τῶν ἁγίων πατέρων παρουσία. νῦν ἐπληρώθη πρὸς ἡμᾶς τὸ τοῦ ὑμνογράφου Δαβίδ γλυκερὸν ῥῆμα· ἰδοὺ δὴ 35 τί καλὸν ἢ τί τερπνὸν ἀλλ ̓ ἢ τὸ κατοικεῖν ἀδελφοὺς ἐπὶ τὸ αὐτό;" χαίροις τοίνυν παρ ̓ ἡμῶν, ἁγία μυστική τριάς, ἡ τούτους ἡμᾶς πάντας συγκαλεσαμένη ἐπὶ τήνδε τὴν ἐκκλησίαν τῆς Θεοτόκου Μαρίας. χαίροις παρ' ἡμῶν, Μαρία Θεο τόκε, τὸ σεμνὸν κειμήλιον ἁπάσης τῆς οἰκουμένης, ἡ λαμπὰς ἡ ἄσβεστος, ὁ στέ φανος τῆς παρθενίας, τὸ σκῆπτρον τῆς ὀρθοδοξίας, ὁ ναὸς ὁ ἀκατάλυτος, καὶ 40 χωρίον τοῦ ἀχωρήτου, ἡ μήτηρ καὶ παρθένος· δι ̓ ἧς ὀνομάζεται ἐν τοῖς ἁγίοις εὐαγγελίοις εὐλογημένος, ὁ ἐρχόμενος ἐν ὀνόματι Κυρίου· χαίροις, ἡ τὸν ἀχώρητον χωρήσασα ἐν μήτρᾳ ἁγίᾳ παρθενικῇ· δι' ἧς τριὰς ἁγιάζεται· δι' ἧς σταυ ρὸς τίμιος ὀνομάζεται καὶ προσκυνεῖται εἰς πᾶσαν τὴν οἰκουμένην· δι ̓ ἧς ὁ οὐ ρανὸς ἀγάλλεται· δι ̓ ἧς ἄγγελοι καὶ ἀρχάγγελοι εὐφραίνονται· δι ̓ ἧς δαιμόνες 45 φυγαδεύονται· δι ̓ ἧς διάβολος πειράζων ἔπεσεν ἐξ οὐρανοῦ· δι ̓ ἧς τὸ ἐκπεσὸν πλάσμα εἰς οὐρανοὺς ἀναλαμβάνεται· δι ̓ ἧς πᾶσα ἡ κτίσις εἰδωλομανίᾳ κατεχο

1 Bischöfe aus Gallien.

« PoprzedniaDalej »