Obrazy na stronie
PDF
ePub

tam de coniugibus propriis quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse et crimen suum hac praescriptione defendere, quia in veteri testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa. – 10. Cur eos, quibus committebantur sancta sanctorum, praemonet dicens: sancti estote, quia et ego sanctus sum dominus deus vester1? Cur etiam procul a suis domibus, anno vicis suae, in templo habitare iussi sunt 5 sacerdotes? Hac videlicet ratione, ne vel cum uxoribus possent carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes, acceptabile deo munus offerrent. Quibus etiam expleto deservitionis suae tempore, uxorius usus solius successionis causa fuerat relaxatus; quia non ex alia, nisi ex tribu Levi, quisquam ad dei ministerium fuerat praeceptus admitti.

11. Unde et dominus Iesus cum nos suo illustrasset adventu, in evan- 10 gelio protestatur, quia legem venerit implere non solvere. Et ideo ecclesiae cuius sponsus est, formam castitatis voluit splendore radiare, ut in die iudicii, cum rursus advenerit, sine macula et ruga eam possit, sicut per apostolum suum instituit, reperire. Quarum sanctionum o mnes sacerdotes et levita e insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostrae sobrietati ac pudicitia e 15 et corda nostra mancipe mus et corpora, dummodo per omnia deo nostro in his, quae quotidie offerimus, sacrificiis placeamus.

c. 15 20. Ad singulas causas, de quibus per filium nostrum Bassianum presbyterum ad Romanam ecclesiam, utpote ad caput tui corporis retulisti, sufficientia quantum opinor responsa reddidimus. Nunc fraternitatis tuae animum ad servandos canones et tenenda 20 decretalia constituta magis ac magis incitamus, ut haec quae ad tua rescripsimus consulta in omnium coepiscoporum nostrorum perferri facias notionem, et non solum eorum, qui in tua sunt dioecesi constituti, sed etiam ad universos Carthaginienses ac Baeticos, Lusitanos atque Gallicios vel eos, qui vicinis tibi collimitant hinc inde provinciis, haec quae a nobis sunt salubri ordinatione disposita, sub literarum tuarum prosecutione mit- 25 tantur. Et quamquam statuta sedis apostolica e vel canonum venerabilia definita nulli sacerdotum domini ignorare sit liberum, utilius tamen et pro antiquitate sacerdotii tui dilectioni tuae esse admodum poterit gloriosum, si ea, quae ad te speciali nomine generaliter scripta sunt, per unanimitatis tuae sollicitudinem in universorum fratrum nostrorum notitiam perferantur, qua- 30 tenus et quae a nobis non inconsulte sed provide sub nimia cautela et deliberatione sunt salubriter constituta, intemerata permaneant, et omnibus in posterum excusationibus aditus, qui iam nulli apud nos patere poterit, obstruatur.

[ocr errors]

35

123. 2. Das Ansehen der Schreiben römischer Bischöfe. Ep. 10 seu Canones synodi Rom. ad Gallos episcopos: Mansi III 1133 f. ; Schoenemann 462 ff.

Praefatio. Scimus, fratres carissimi, multos episcopos per diversas ecclesias ad famam pessimam nominis sui humana praesumptione patrum traditionem mutare properasse, atque per hanc causam in haeresis tenebras cecidisse, dum gloriam hominum delectantur potius, quam dei praemia habere perquirere. Nunc igitur quia non explorandi causa sed fidei confirmandae gratia sanctitudo vestra ex sedis a postolica e 40 auctoritate sciscitari dignata est seu legis scientiam seu traditiones, volens a nobis manifestari liberius quaestionum propositarum expositionem, quam sincere quaeritis et desideranter audire, quantum replebit divina dignatio, licet mediocri sermone, valido tamen sensu eloquar obtinenda.

[ocr errors]

i Le 20 7.

[ocr errors]

Optatus, Bischof von Milevel (c. 370).
De schismate Donatistarum libri VII: csel 26. HARNACK, RE XIV 414 ff.

124. 1. Begriff der Kirche; die Sakramente. II c. 1. Ecclesia una est, cuius sanctitas de sacramentis colligitur, non de 6 personarum superbia ponderatur; ergo hanc unam columbam et dilectam sponsam suam Christus appellat.

C. 2. Probavimus, eam esse catholicam, quae sit in toto terrarum orbe diffusa.

V c. 4. Videatis omnes, qui baptizant, operarios esse, non dominos, et sacra menta per se esse sancta, non per homines. 10 125. 2. Petrus Bischof von Rom; Liste der römischen Bischöfe; Kirchen in Rom.

II 2. Negare non potes scire te, in urbe Roma Petro primo cathedram episcopalem esse collatam, in qua sederit omnium apostolorum caput Petrus, unde et Cephas appellatus est, in qua una cathedra unitas ab omnibus servaretur, ne caeteri

apostoli singulas sibi quisque defenderent, ut iam schismaticus et peccator esset, qui 15 contra singularem cathedram alteram collocaret. c. 3. Ergo cathedram unicam, quae est

prima de dotibus, sedit prior Petrus; cui successit Linus, Lino successit Clemens, Clementi Anacletus, Anacleto Euaristus, Euaristo (Alexander, Alexandro) Sixtus, Sixto Telesphorus, Telesphoro Iginus, Igino Anicetus, Aniceto Pius, Pio Soter, Soteri (Eleu

therius, Eleutherio) Victor, Victori Zephyrinus, Zephyrino Calixtus, Calixto Urbanus, 20 Urbano Pontianus, Pontiano Anterus, Antero Fabianus, Fabiano Cornelius, Cornelio

Lucius, Lucio Stephanus, Stephano Sixtus, Sixto Dionysius, Dionysio Felix, Felici (Eutychianus, Eutychiano Caius, Caio) Marcellinus, Marcellino (Marcellus, Marcello) Eusebius, Eusebio Miltiades, Miltiadi Silvester, Silvestro Marcus, Marco Julius, Julio Liberius,

Liberio Damasus, Damaso Siricius (!), hodie qui noster est socius, cum quo nobis totus 25 orbis commercio formatarum in una communionis societate concordat. Vestrae cathedrae vos originem reddite, qui vobis vultis sanctam ecclesiam vindicare.

II 4. Sed et habere vos in urbe Roma partem aliquam dicitis. - Non grex aut populus appellandi fuerunt pauci, qui inter quadraginta et quod excurrit basilicas locum, ubi conligerent, non habebant.

126. Hieronymus (392): Petrus Bischof in Rom. De viris illustribus : Op. ed. DVallarsius ? 11 827, Venetiis 1767. STVSYCHOWSKI, Hieron. als Litterarhistoriker, Mstr 94, 75 f.; CABERNOULLI, Schriftstellerkatal. d. Hieron., Fr. 95, 6. 106 ff., 343; GGRÜTZMACHER, Hieronymus II, B 06, 128 ff.; ZÖCKLER, RE VIII 42 ff.

c. 1. Simon Petrus, filius Ioannis, provinciae Galileae, e vico Bethsaida, frater An35 dreae apostoli et princeps apostolorum, post episcopatum Antiochensis ecclesiae et prae

dicationem dispersionis eorum qui de circumcisione crediderant in Ponto, Galatia, Cappadocia, Asia et Bithynia, secundo Claudii imperatoris anno ad expugnandum Simonem magum Romam pergit ibique viginti quinque annis cathedram sacerdotalem tenuit usque

ad ultimum annum Neronis, id est decimum quartum. A quo et affixus cruci martyrio 40 coronatus est, capite ad terram verso et in sublime pedibus elevatis, asserens se indignum qui sic crucifigeretur ut dominus suus.

Scripsit duas epistolas, quae catholicae nominantur, quarum secunda a plerisque eius esse negatur, propter styli cum priore dissonantiam. Sed et evangelium iuxta Marcum, qui auditor eius et interpres fuit, huius dicitur. Libri autem, e quibus unus actorum

[ocr errors]

30

1 in Numidien.

4. Synode zu Karthago: Ordination; Kirchenbegriff. Canones apostolorum. 49 eius inscribitur, alius evangelii, tertius praedicationis, quartus apocalypseos, quintus iudicii inter apocryphas scripturas repudiantur.

Sepultus Romae in Vaticano, iuxta viam triumphalem, totius orbis veneratione celebratur.

[ocr errors]
[ocr errors]

127. Vierte Synode zu Karthago (398?): Anforderungen für die Ordi- 5

nation zum Bischof; Kirchenbegriff.

Mansi III 949 f. HEFELE II 68 ff. c. 1. Qui episcopus ordinandus est, antea examinetur, si natura sit prudens, si docibilis, si moribus temperatus, si vita castus, si sobrius, si semper suis negotiis cavens (va- 10 cans ?), si humilis, si affabilis, (si) misericors, si literatus, si in lege domini instructus, si in scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus; et ante omnia, si fidei documenta verbis simplicibus asserat, id est patrem et filium et spiritum sanctum, unum deum esse confirmans totamque trinitatis deitatem coessentialem et consubstantialem et coaeternalem et coomnipotentem prae- 15 dicans; si singularem quamque in trinitate personam plenum deum; si incarnationem divinam non in patre neque in spiritu sancto factam, sed in filio tantum credat, ut qui erat in divinitate dei patris filius, ipse fieret in homine hominis matris filius, deus verus ex patre, homo verus ex matre, carnem ex matris visceribus habens, et animam humanam rationalem, simul in eo ambae naturae, id est, deus et homo, una persona, unus filius, 20 unus Christus, unus creator omnium quae sunt, et auctor et dominus et rector cum patre et spiritu sancto omnium creaturarum; qui passus sit vera carnis passione, mortuus vera corporis sui morte; resurrexit vera carnis suae resurrectione, et vera animae resumptione, in qua veniet iudicare vivos et mortuos. Quaerendum etiam ab eo, si novi et veteris testamenti, id est legis et prophetarum et apostolorum unum eun- 25 demque credat a uctorem et deu m; si diabolus non per conditionem, sed per arbitrium factus sit malus. Quaerendum etiam ab eo, si credat huius quam gestamus, et non alterius, carnis resurrectionem; si credat iudicium futurum, et recepturos singulos pro his, quae in carne gesserunt, vel poenas vel gloriam, si nuptias non improbet, si secunda matrimonia non damnet, si carnium perceptionem non culpet, si poenitentibus 30 reconciliatis communicet, si in baptismo omnia peccata, id est tam illud originale contractum quam illa quae voluntarie admissa sunt, dimittantur; si extra ecclesia m catholicam nullus salvetur. Cum in his omnibus examinatus, inventus fuerit plene instructus, cum consensu clericorum et laicorum et conventu totius provinciae episcoporum, maximeque metropolitani vel auctoritate vel praesentia ordinetur epi- 35 scopus.

128. Canones apostolorum. CHTurner, Ecclesiae occid. monumenta iuris antiquissima, Oxf. 99, 911. HEFELE I 800 ff.;

HACHELIS, RE I 734. can. 1. Episcopus a duobus aut tribus episcopis ordinetur. – 2. Presbyter ab 40 uno episcopo ordinetur, et diaconus et reliqui clerici. - 6. Episcopus aut pres byter uxorem propriam nequaquam sub obtentu religionis abiiciat; si vero eiecerit, excommunicetur; sed si perseveraverit, deiiciatur. — 11. Si quis cum excommunicato, saltem in domo, simul or a verit, iste communione privetur. – 17. Si quis post baptisma secundis fuerit nuptiis 45 copulatus aut concubinam habuerit, non potest esse episcopus, non presbyter aut diaconus aut prorsus ex numero eorum, qui ministerio sacro deserviunt. Mirbt, Quellen. 3. Auflage.

4

[ocr errors]

18. Si quis vid u am aut eiectam acceperit aut meretricem aut ancillam vel aliquam de his quae publicis spectaculis mancipantur, non potest esse episcopus aut presbyter aut diaconus aut ex eo numero, qui ministerio sacro deser

viunt. — 19. Qui duas in coniugium sorores acceperit vel filiam fratris, clericus esse non 5 poterit. 22. Si quis abscidit semetipsum, id est, si quis amputavit sibi virilia, non fiat

clericus, quia suus homicida est, et dei conditionis inimicus. - 25. Episcopus aut presbyter aut diaconus, qui in fornicatione aut periurio aut furto captus est, deponatur, non tamen communione privetur; dicit enim scriptura: non vindicabit

dominus bis in id ipsum (Na 19). – 27. Innuptis autem, qui.ad clerum 10 provecti sunt, praecipimus, ut si voluerint uxores accipiant, sed

lectores cantores que tantummodo. – 30. Si quis episcopus aut presbyter aut diaconus per pecunias hanc obtinuerit dignitatem, deiiciatur et ipse et ordinator eius, et a communione modis omnibus abscindatur,

sicut Simon magus a Petro. — 31. Si quis episcopus saeculi potestati15 bus usus ecclesiam per ipsos obtineat, deponatur, et segre

gentur omnes, qui illi communicant. — 36. Episcopum non audere extra terminos proprios ordinationes facere in civitatibus et villis, quae illi nullo iure subiectae sunt. Si vero convictus fuerit hoc fecisse praeter eorum conscien

tiam, qui civitates ipsas et villas detinent, et ipse deponatur, et qui ab illo sunt ordinati. 20 — 42. Episcopus aut presbyter aut diaconus alea e atque ebrietati

deserviens aut desinat aut certe damnetur. --- 44. Episcopus aut presbyter aut diaconus u suras a debitoribus exigens aut desinat aut certe damnetur. – 45. Episcopus, presbyter aut diaconus, qui cum haereticis ora

verit, tantummodo communione privetur; si vero tamquam clericos hortatus eos 25 fuerit agere vel orare, damnetur. — 46. Episcopum aut presbyterum haereti

corum suscipientem baptisma damnari praecipimus (folgt: II Ko 6 15).

– 47. Episcopus aut presbyter, si eum qui secundum veritatem habuerit baptisma, denuo baptizaverit, aut si pollutum ab impiis non baptiza

verit, deponatur tamquam deridens crucem et mortem domini, nec sacerdotes a falsis 30 sacerdotibus omnino discernens. — 50. Si quis episcopus aut presbyter aut diaconus,

aut omnino ex numero clericorum, a nuptiis et carne et vino non propter exercitationem, verum propter detestationem abstinuerit, oblitus quod omnia sunt valde bona, et quod masculum et feminam deus fecit hominem, sed blasphemans

accusaverit creationem, vel corrigatur vel deponatur atque ex ecclesia deponatur. Item 35 et laicus.

e

129. Rufin von Aquileja (gest. 410): Die ersten Bischöfe in Rom. Rufini Aquileiensis presbyteri in s. Clementis recognitionum libros praefatio ad Gaudentium1 epi

scopum. S. Clementis Romani Recognitiones cur. EGGersdorf, L 38, 2.

Epistolam sane, in qua idem Clemens ad Iacobum fratrem domini scribens de obitu 40 nuntiat Petri, et quod se reliquerit successorem cathedrae et doctrinae suae,

in
qua

etiam de omni ordine ecclesiastico continetur, ideo nunc huic operi non praemisi, quia et tempore posterior est, et olim a me interpretata et edita. Sed quod in ea nonnullis fortasse videbitur inconsequens, si hic explanetur, non puto absurdum videri. Quidam enim

requirunt, quomodo cum Linus et Cletus in urbe Roma ante Clementem hunc fuerint 45 episcopi, ipse Clemens ad Iacobum scribens sibi dicat a Petro docendi cathedram traditam.

1 B. v. Brescia, gest. nach 410, vgl. KLEIMBACH, RE VI 377 f.

Cuius rei hanc accepimus esse rationem, quod Linus et Cletus fuerunt quidem ante Clementem episcopi in urbe Roma, sed superstite Petro, videlicet ut illi episcopatus curam gererent, ipse vero apostolatus impleret officium, sicut invenitur etiam apud Caesaream fecisse, ubi cum ipse esset praesens, Zacchaeum tamen a se ordinatum habebat episcopum. Et hoc modo utrumque verum videbitur, ut et illi 5 ante Clementem numerentur episcopi, et Clemens tamen post obitum Petri docendi susceperit sedem.

Innocenz I. Bischof von Rom (401–417).

130. 1. Richterliche Gewalt des römischen Stuhles. Tibi frater Ep. 2 an B. Victricius v. Rouen a. 404: Schoenemann 504 f. - JR 286; LOENING, 10 Ï 460 ff.; SOHM 419; HINSCHIUS IV 182 f.; LANGEN I 668 ff.; BÖHMER, RĖ IX 106 ff;

HGEBHARDT, Bedeutung Inn. I. f. d. Entwicklung d. päpstl. Gewalt, L 01. § 2. Haec sunt, quae deinceps intuitu divini iudicii omnem catholicum episcopum expedit custodire. § 5. Si quae autem causae vel contentiones inter clericos tam superioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortae, ut secundum synodum Nicaenam con- 15 gregatis eiusdem provinciae episcopis iurgium terminetur nec alicui liceat, sine praeiudicio tamen Romana e ecclesiae, cui in omnibus cau sis debet reverentia custodiri.. ad alias con volare provincias .. Quod si quis forte praesumpserit, et ab officio clericatus submotus et iniuriarum reus ab omnibus iudicetur. § 6. Si maiores causa e in medium fuerint devolutae, a d 20 sedem apostolicam, sicut synodus statuit et beata consuetudo exigit, post iudicium episcopale referantur. 131. 2. Die römische Kirche die Bewahrerin der apostolischen Tradition; die

röm. Bischöfe Begründer des Christentums im Abendland. „Si institutaEp. 25 an B. Decentius v. Eugubium a. 416: Schoenemann 606 ff.; JR 311. 25

JFVSCHULTE, Stellung der Konzilien, Prag 71, 155 f.; LANGEN I 716 f. § 2. Quis enim nesciat aut non advertat, id quod a principe a postolorum Petro Ro ma n a e ecclesia e traditum est, ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere servari; nec superduci aut introduci aliquid, quod auctoritatem non habeat aut aliunde accipere videatur exemplum? praesertim cum 30 sit manifestum, in omnem Italia m, Gallias, Hispanias, Africam atque Siciliam et insulas interiacentes nullum instituisse ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus aut eius successores constituerint sacerdotes. Aut legant, si in his provinciis alius apostolorum invenitur aut legitur docuisse. Qui si non legunt, quia nusquam inveniunt, oportet eos 35 hoc sequi, quod ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est; ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur omittere.

Augustin (gest. 430). FRLOOFS, RE II 257 ff.; ADORNER, Augustinus, B 73; HREUTER, Aug. Studien, Go 87; 40 AEBERT, Allg. Gesch. d. Literatur d. MA 1, L 89, 212 ff.; HARNACK, DG III 92 ff.; SEEBERG

II 357 ff.; Loofs, DG § 46 ff.

132. 1. Autorität der Kirche. Contra epistolam, quam vocant fundamenti : csel 25, 191 ff. GHOFFMANN, D. Lehre v. der

Fides implicita I, L 03, 33 ff. 4. In catholica enim ecclesia, ut omittam sincerissimam sapientiam, ad cuius cognitionem pauci spirituales in hac vita perveniant, ut eam ex minima quidem

[ocr errors]
[ocr errors]

45

« PoprzedniaDalej »