Obrazy na stronie
PDF
ePub

610. 6. Rituale Romanum: De exorcizandis obsessis a daemonibus. Rituale Romanum Pauli V. p. m. iussu editum et a Benedicto XIV. auctum et castigatum, Tit. X cap. 1, Ed. III, R 1882, 291 ff. Am Ausgange d. 19. Jahrhunderts. Eine Teufel-Austreibung zu Wemding (Reg. Bez. Schwaben-Neuburg) in Bayern a. 1891, Barmen. HOENSBROECH, Papsttum I 207 ff.

--

-

5

Sacerdos, seu quivis alius legitimus ecclesiae minister, vexatos a daemone exorcizaturus, ea qua par est pietate, prudentia, ac vitae integritate praeditus esse debet: qui non sua, sed divina fretus virtute, ab omni rerum humanarum cupiditate alienus, tam pium opus ex caritate constanter et humiliter exequatur. Hunc praeterea maturae aetatis esse decet, et non solum officio, sed etiam morum gravitate reverendum. - 2. Ut igitur suo munere recte fungatur, cum alia multa sibi 10 utilia documenta, quae brevitatis gratia hoc loco praetermittuntur, ex probatis auctoribus, et ex usu noscere studeat; tum haec pauca magis necessaria diligenter observabit. 3. In primis, ne facile credat, aliquem a daemonio obsessum esse, sed nota habeat ea signa, quibus obsessus dignoscitur ab iis, qui vel atra bile, vel morbo aliquo laborant. Signa autem obsidentis daemonis sunt: ignota lingua loqui pluribus verbis, vel loquentem intelligere; distantia et occulta pate- 15 facere; vires supra aetatis seu conditionis naturam ostendere, et id genus alia, quae cum plurima concurrunt, maiora sunt indicia. 4. Haec autem ut magis cognoscat, post unum aut alterum exorcismum interroget obsessum, quid senserit in animo, vel in corpore, ut sciat etiam, ad quaenam verba magis diaboli conturbentur, ut ea deinceps magis inculcet et repetat. 5. Advertat, quibus artibus ac deceptionibus utantur daemones ad exorcistam decipiendum; solent enim ut 20 plurimum fallaciter respondere, et difficile se manifestare, ut exorcista diu defatigatus desistat, aut infirmus videatur non esse daemonio vexatus. 6. Aliquando postquam sunt manifesti, abscondunt se et relinquunt corpus quasi liberum ab omni molestia, ut infirmus putet se omnino esse liberatum; sed cessare non debet exorcista, donec viderit signa liberationis. 7. Aliquando etiam daemones ponunt quaecunque possunt impedimenta, ne infirmus se subiiciat exorcismis, 25 vel conantur persuadere infirmitatem esse naturalem; interdum in medio exorcismi faciunt dormire infirmum, et ei visionem aliquam ostendunt, subtrahendo se, ut infirmus liberatus videatur. 8. Aliqui ostendunt factum maleficium, et a quibus sit factum, et modum ad illud dissipandum; sed caveat, ne ob hoc ad magos, vel ad sagas, vel ad alios, quam ad ecclesiae ministros confugiat, aut ulla superstitione, aut alio modo illicito utatur. 9. Quandoque diabolus infirmum 30 quiescere, et suscipere sanctissimam eucharistiam permittit, ut discessisse videatur. Denique innumerabiles sunt artes et fraudes diaboli ad decipiendum hominem, quibus ne fallatur, exorcista cautus esse debet. 10. Quare memor, dominum nostrum dixisse, genus esse daemoniorum, quod non eiicitur nisi per orationem et ieiunium (Matth. 17), haec duo potissimum remedia ad impetrandum divinum auxilium, daemonesque pellendos, exemplo sanctorum patrum, quoad 35 eius fieri poterit, tum per se, tum per alios curet adhiberi. - 11. In ecclesiam, si commode fieri potest, vel in alium religiosum et honestum locum seorsum a multitudine perductus energumenus exorcizetur; sed si fuerit aegrotus, vel persona nobilis, vel alia honesta de causa, in domo privata exorcizari poterit. — 12. Admoneatur obsessus, si mente et corpore valeat, ut pro se oret Deum, ac ieiunet, et s. confessione et communione saepius ad arbitrium sacerdotis se communiat; et 40 dum exorcizatur, totum se colligat, et ad Deum convertat ac firma fide salutem ab eo deposcat cum omni humilitate. Et cum vehementius vexatur, patienter sustineat, nihil diffidens de auxilio Dei. 13. Habeat prae manibus vel in conspectu crucifixum. Reliquiae quoque sanctorum, ubi haberi possint, decenter ac tuto colligatae, et coopertae, ad pectus vel ad caput obsessi reverenter admoveantur; sed caveatur, ne res sacrae indigne tractentur, aut illis a daemone ulla fiat 45 iniuria. Sanctissima vero eucharistia super caput obsessi, aut aliter eius corpori non admoveatur, ob irreverentiae periculum. - 14. Exorcista ne vagetur in multiloquio, aut supervacaneis vel curiosis interrogationibus, praesertim de rebus futuris et occultis, ad suum munus non pertinentibus, sed iubeat immundum spiritum tacere, et ad interrogata tantum respondere; neque ei credatur, si daemon simularet se esse animam alicuius sancti, vel defuncti, vel angelum bonum. 15. Necessariae vero interrogationes sunt, ut de numero et nomine spirituum obsidentium, de tempore quo ingressi sunt, de causa, et aliis huiusmodi. Caeteras autem daemonis nugas, risus, et ineptias exorcista cohibeat, aut contemnat, et circumstantes, qui pauci esse debent, admoneat, ne haec curent, neque ipsi interrogent obsessum, sed potius humiliter et enixe Deum pro eo precentur. 16. Exorcismum vero faciat ac legat cum imperio et auctoritate, magna fide et humilitate atque 55 fervore; et cum viderit spiritum valde torqueri, tunc magis instet et urgeat. Et quoties viderit obsessum in aliqua corporis parte commoveri, aut pungi, aut tumorem alicubi apparere, ibi faciat

[ocr errors]

50

[ocr errors]
[ocr errors]

signum crucis, et aqua benedicta adspergat, quam exorcizando in promptu habeat. - 17. Observet etiam ad quae verba daemones magis contremiscant, et ea saepius repetat; et quando pervenerit ad comminationem, eam iterum et saepius proferat, semper poenam augendo; ac si videat se proficere, in ipsa perseveret per duas, tres, quatuor horas, et amplius prout poterit, donec victoriam 5 consequatur. 18. Caveat proinde exorcista, ne ullam medicinam infirmo obsesso praebeat aut suadeat, sed hanc curam medicis relinquat. 19. Mulierem exorcizans, semper secum habeat honestas personas, quae obsessam teneant, dum exagitatur a daemonio; quae quidem personae sint patienti, si fieri potest, cognatione proximae; atque honestatis memor exorcista caveat ne quid dicat, vel faciat, quod sibi aut aliis occasio esse possit pravae cogitationis. — 20. Dum 10 exorcizat, utatur s. scripturae verbis potius quam suis aut alienis. Iubeatque daemonem dicere, an detineatur in illo corpore ob aliquam operam magicam, aut maleficia signa, vel instrumenta, quae si obsessus sumpserit, evomat, vel si alibi extra corpus fuerint, ea revelet; et inventa comburantur. Moneatur etiam obsessus, ut tentationes suas omnes exorcistae patefaciat. 21. Si vero obsessus liberatus fuerit, moneatur, ut diligenter 15 sibi caveat a peccatis, ne occasionem daemoni praebeat in ipsum revertendi, ne fiant novissima hominis illius peiora prioribus.

20

VIII. Aus dem Breviarium Romanum, dem Andachtsbuch d. röm.-kath. Priesters.

SBÄUMER, Gesch. d. Breviers, Fr 95; BATIFFOL, Hist. du bréviaire Romain 2, P 94; D. röm. Brevier i. deutscher Sprache hrsg. v. FJANNER, R 90; HEROLD, RE III 393 ff.

611.

1. Raben nähren den hl. Paulus von Theben und Löwen graben ihm das Grab. 15. Jan. festum s. Pauli Eremitae. In II. Nocturno, Lectio IV.

[ocr errors]

Paulus, eremitarum auctor et magister, apud inferiorem Thebaidum natus. . ab Antonio nonagenario Dei admonitu invisitur. Quibus inter se, cum antea non nossent, 25 proprio nomine consalutantibus, et multa de regno Dei colloquentibus, corvus, qui antea semper Paulo dimidiatum panem attulerat integrum detulit. - Lectio V. Diluculo Paulus de morte, quae sibi instaret, admonens Antonium hortatur, ut pallium, quod ab Athanasio acceperat, ad involvendum suum corpus afferret. Quo ex itinere rediens ille, vidit inter angelorum choros, inter prophetarum 30 et apostolorum coetus, Pauli animam in coelum ascendere. - Lectio VI. Cumque ad eius cellam pervenisset, invenit genibus complicatis, erecta cervice, extensisque in altum manibus corpus exanime: quod pallio obvolvens, hymnosque et psalmos ex christiana traditione decantans, cum sarculum, quo terram foderet, non haberet, du o leones ex interiore eremo rapido cursu ad beati senis corpus feruntur: ut facile intel35 ligeretur, eos, quo modo poterant, ploratum edere; qui certatim terram pedibus effodientes, foveam, quae hominem commode caperet, effecerunt.

612. 2. Der hl. Raimund von Pennaforte 1 wandelt über das Meer.
23. Januar festum s. Raymundi de Pennaforte, In II. Nocturno, Lectio VI.

Iacobo Aragoniae regi sacrae Inquisitionis officii suis in regnis insti40 tuendi auctor fuit. Multa patravit miracula; inter quae illud clarissimum, quod ex insula Baleari maiori Barcinonem reversurus, strato super aquas pallio, centum sexaginta milliaria sex horis confecerit, et suum coenobium ianuis clausis fuerit ingressus. Tandem prope centenarius, virtutibus et meritis cumulatus, obdormivit in domino, anno salutis millesimo 45 ducentesimo septuagesimo quinto, quem Clemens octavus in sanctorum numerum retulit.

[blocks in formation]

613. 3. Der römische Bischof Marcellin Apostat und Märtyrer. 26. April festum s. Cleti et Marcellini, In II. Nocturno, Lectio V. Marcellin, Bischof von Rom 296—304 (?), HARNACK, RE XII, 257.

15

Marcellinus, Romanus in immani illa Diocletiani imperatoris persecutione terrore perterritus deorum simulacris thus adhibuit; cuius peccati 5 mox illum tantopere poenituit ut Sinuessam ad concilium plurimorum episcoporum venerit cilicio indutus, ubi lacrymis profusis s celus suum palam confessus est. Quem tamen damnare ausus est nemo, sed omnes una voce clamarunt: Tuo te ore, non nostro iudicio iudica, nam prima sedes a nemine, iudicatur. Petrum quoque propter eamdem animi infirmitatem deliquisse et a Deo similibus lacrymis veniam im- 10 petrasse. - Lectio VI. Marcellinus Romam reversus imperatorem adiit, graviter eum accusans, quod se ad tantam impietatem impulisset. Quamobrem ille Marcellinum una cum tribus aliis christianis, Claudio, Cyrino et Antonino, capite plecti iubet. 614. 4. Johannes von Nepomuk, der Märtyrer des Beichtgeheimnisses 1. 16. Mai, festum s. Joannis Nepomuceni, In II. Nocturno, Lectio VI. Sacrilegium facinus clam patratum, et martyris gloriam insigne prodigium divinitus patefecit. Ubi enim exanime corpus secundo flumine vehi coepit, ardentes faces aquis supernatantes et discurrentes apparuerunt. Quamobrem ex arena postridie mane corpus elatum, canonici deinde, regis iram nihil timentes, in metropolitanam ecclesiam solemni pompa intulerunt, et sepulturae mandarunt. Cum autem in dies invicti sacerdotis me- 20 moria miraculis, et maxime fidelium, eorum praecipue, qui fama periclitantur, veneratione cresceret, post annos demum amplius tercentos, in iuridica recognitione corporis, quod sub humo tamdiu iacuerat, lingua eius incorrupta, et vivida reperta est: quae sexto post anno iudicibus a sede apostolica delegatis exhibita, novo prodigio repente intumuit, et subobscurum ruborem in purpureum commutavit. His itaque, aliisque signis rite 25 probatis, Benedictus decimus tertius pontifex maximus, die decimanona mensis Martii anno salutis millesimo septingentesimo vigesimo nono primum hunc sacramentalis sigilli assertorem, arcani fidem sanguine obsignantem, sanctorum Martyrum catalogo adscripsit.

615. 5. Die Absetzung Heinrichs IV. und die Lösung des Untertaneneides durch 30 Gregor VII 2.

25. Mai, festum s. Gregorii VII. papae et confessoris. In II. Nocturno Lectio V. VI. Contra Henrici imperatoris impios conatus fortis per omnia athleta impavidus permansit, seque pro muro domni Israel ponere non timuit, ac eundem Henricum in profundum malorum prolapsum, fidelium communione, regnoque privavit, atque subditos 35 populos fide ei data liberavit... Vir vere sanctus, criminum vindex, et acerrimus ecclesiae defensor.

616. 6. Das von Liebe glühende Herz des Philipp Neri sprengte die Rippen. 26. Mai festum s. Philippi Nerii conf. in II. Noct. lect. V.

Caritate Dei vulneratus languebat iugiter: tantoque cor eius aestuabat ardore, ut 40 cum intra fines suos contineri non posset, illius sinum, confractis atque elatis duabus costulis, mirabiliter dominus ampliaverit.

1

1 gest. 1583. GLOESCHE, RE IX, 309, 30:,,Für die Wissenschaft ist entschieden, daß der Generalvikar J. v. P. 1393 wegen der Abtswahl ersäuft ist, und die Kurie einen Mann, dessen Dasein unerweislich ist, mit Benützung einer gefälschten Biographie heilig gesprochen hat.“

2 Ueber die große Erregung inmitten der röm.-kath. Kirche aus Anlaß der Einführung des Festes Gregor VII. durch das Dekret Benedikt XIII. v. 25. Sept. 1728 und über die Verbote dieses Officiums durch röm.-kath. Bischöfe und Staatsbehörden in Frankreich, im Königreich Neapel, in Oberitalien, in Portugal, Spanien, in den Niederlanden und in Oesterreich cf. BÄUMER, 514ff.

617.

7. Die Virginität des Aloysius v. Gonzaga, der nicht einmal seine Mutter ansah. 21. Juni festum s. Aloisii Gowzagae conf. in II. Noct. lect. IV.

Aloisius... perpetuam virginitatem vovit eamque insigni Dei beneficio, nulla mentis, aut corporis pugna tentatam servavit. Reliquas animi perturbationes coepit aetate illa 5 tam fortiter comprimere, ut ne primo quidem earum motu deinde incitaretur. Sensus etiam, oculos praecipue, ita cohibuit, ut non modo illos nunquam infaciem intenderit Mariae Austriacae, quam plures annos inter honorarios Hispaniarum principis ephebos fere quotidie salutavit, sed a matris etiam vultu contineret. Homo propterea sine carne, aut angelus in carne merito appellatus.

10 618.

8. Der hl. Nikolaus, B. v. Myra in Lycien, fastete schon als Säugling. 6. Dec. festum s. Nicolai, ep. et conf. in II Noct. lect. IV.

Nicolaum, illustri loco Patarae in Lycia natum, parentes a Deo precibus impetrarunt. Cuius viri sanctitas quanta futura esset, iam ab incunabilis apparuit. Nam infans, cum reliquos dies lac nutricis frequens sugeret, quarta et sexta feria semel dumtaxat, idque 15 vesperi sugebat: quam ieiunii consuetudinem in reliqua vita semper tenuit.

619. 9. Die hl. Maria Magdalena von Pazzi1 lindert das Feuer göttlicher Liebe in ihrer Brust durch Aufschütten kalten Wassers; ihr Leichnam ist unverweslich. 27. Mai, festum S. Mariae Magdalenae de Pazzi virginis in II. Noct.

Lectio IV. Maria Magdalena, illustriori Pazziorum genere Florentiae nata, fere 20 ab incunabulis iter perfectionis arripuit. Decennis perpetuam virginitatem vovit susceptoque habitu in monasterio sanctae Mariae angelorum ordinis Carmelitarum se omnium virtutum exemplar exhibuit. Adeo casta fuit, ut quidquid puritatem laedere potest, penitus ignoraverit. Quinquennium, Deo iubente, solo pane et aqua transegit, exceptis diebus dominicis, quibus cibis quadragesimalibus vescebatur. Corpus suum 25 cilicio, flagellis, frigore, inedia, vigiliis, nuditate atque omni poenarum genere cruciabat. Lectio V. Tanto igne divini amoris aestuabat, ut ei ferendo impar, ingesta aqua pectus refrigerare cogeretur. Extra sensus frequenter rapta, diuturnas et admirabiles ecstases passa est, in quibus et arcana coelestia penetravit, et eximiis a Deo gratiis illustrata fuit. His autem munita longum certamen a principibus tenebrarum sustinuit, 30 arida, desolata, ab omnibus derelicta, variisque tentationibus vexata; Deo sic permittente, ut invictae patientiae ae profundissimae humilitatis exemplar praeberet.

Lectio VI. Caritate erga proximum singulariter enituit: nam saepe noctes ducebat insomnes, vel obeundis sororum ministeriis, vel inserviendo infirmis occupata, quarum aliquando ulcera lambens senavit. Infidelium et peccatorum perditionem amare deflens, 35 se ad quaelibet pro illorum salute tormenta paratam offerebat. Multis ante obitum annis, universis coeli deliciis, quibus copiose affluebat, heroica virtute renuntians, illud frequenter in ore habebat: Pati, non mori. Eam multis in vita et post mortem miraculis claram Clemens IX. sanctarum virginum numero adscripsit, cuius corpus in praesentem diem incorruptum conservatur.

[blocks in formation]

5

620. Die oekumenischen Konzile der römisch-katholischen Kirche. Das folgende Verzeichnis: HEFELE I 59 f.; SCHEEBEN, KL III 805 ff.; - die Zahl von 22 oekumenischen Konzilen wird erreicht durch die Aufnahme des Pisanum 1409 und die Zählung des Florentinum 1439 als besonderes Konzil. - VERING, KR § 58, PHILLIPS, KR II § 83 f., III § 156; SCHERER, KR § 24. 43; SÄGMÜLLER, KR 84 f.; DÖLLINGER-REUSCH, Bellarmin 225 ff. 1) Nicaenum I 325.-2) Constantinopolitanum I 381.-3) Ephesinum 431. —4) Chalcedonense 451.5) Constantinopolitanum II 553. - 6) Constantinopolitanum III (Trullanum) 680. -- 7) Nicaenum II 787.8) Constantinopolitanum IV 869.9) Lateranense I 1123.10) Lateranense II 1139. - 11) Lateranense III 1179. - 12) Lateranense IV 1215. 13) Lugdunense I 1245. 14) Lugdunense II 1274. - 15) Viennense 1311. 10 – 16) Constantiense 1414-1418. —17) Basileense 1431 ff.; Florentinum 1439. teranense V 1512—1517. — 19) Tridentinum 1545–1563. — 20) Vaticanum I 1869. 1870.

[ocr errors]
[ocr errors]

18) La

« PoprzedniaDalej »