Obrazy na stronie
PDF
ePub

sane intelligitur sub consuetis conditionibus; quare si miles iuberetur aliquid facere, quod ita verisimiliter esset iniustum, ut obedientiam detrectare posset, aut si eiusmodi animae periculis, culpa ducis, exponeretur, ut potius militia deserenda esset, quam occasio proxima peccandi producenda: iuramenti obligatio 5 non obstaret, quominus militiae valedicere posset vel pro adiunctis de beret. Immo si quis cogitur ad suscipiendam militiam, etiam videri debet, utrum coactio iusta sit, an propter iniustam coactionem iuramentum vel infirmum reddatur, vel gravis causa sive ad restrictionem sive ad fictionem in ipso 10 iuramento praestito impulerit.

De bello (Nr. 858): In bello iniusto duces obnoxii sunt certo restitutioni omnium damnorum ab exercitu illatorum: singuli milites saltem quoad ea damna, quae ipsi intulerunt, aut ad quae inferenda positive excitaverunt alios. Circa reliqua damna communi actione illata, saltem tenentur pro rata; in solidum eos de toto damno teneri, saepe negari 15 debet, cum in totum damnum efficacem influxum non exercuerint.

In bello iniusto milites, etsi coacti, non possunt hostem occidere, aut actiones periculosas contra eum exercere, sed aërem verberare debent; immo si in pugna invaduntur ab adversario, cruente se defendere nequeunt.

De militia atque conscriptione (Nr. 986): I. Ad militiam non tenentur vi iustitiae 20 commutativae, nisi milites conducti. Quare ab aliis, qui se subducunt, per se solum laeditur iustitia legalis atque obedientia legibus debita, si iustae fuerint; potest autem per accidens iustitia commutativa laedi erga alios, qui loco eorum, qui se subduxerunt, assumuntur. II. Ut aliquis per iustitiam legalem ad militiam sive conscriptionem sequendam teneatur, necesse est, ut lex conscriptionis 25 sit iusta: iusta autem est in genere, si adest necessitas belli iusti atque necessaria ad illud praeparatio. Contra certos autem iuvenum ordines, si ipsi quoque ad militiam sequendam cogantur, iniustitia eo ipso committitur; eiusmodi sunt clerici et communiter etiam ii, qui familiae alendae prorsus sunt necessarii. - III. Qui igitur iuste ad militiam conscripti, postea desertores existunt, per se ad castra redire tenentur 30 ex iustitia legali, immo si libero contractu se locaverunt, ex commutativa iustitia; quibus adde obligationem religionis ex iuramento praestito: attamen per accidens excusari possunt; quae causae excusantes quousque et quando existant, confessarii est expendere, scilicet: 1) propter gravissimam poenam, qua plecterentur, si redirent; 2) si in bello iniusto militare coguntur, 35 non solum non tenentur redire, sed potius tenentur aufu gere; 3) si in castris aut inter sodales graviori animae periculo exponuntur, quod nequeunt removere, aut si de cura animarum non est provisum, per se aufugere licet, vel immo fieri potest, ut propter nimia fidei et morum pericula aufugiendi obligatio oriatur. Simul tamen considera, num aufugiendo non gravi40 oribus etiam animae periculis, id quod potest accidere, exponantur.

VII. Aus dem Pontificale Romanum und dem Rituale Romanum.

605. 1. Der dem Papst zu leistende Obedienzeid des Bischofs. Pontificale Romanum summorum pontificum iussu editum a Benedicto XIV. et Leone XIII. pont. max. recognitum, R 1891, 38 f. Pars I. De consecratione electi in episcopum. HINSCHIUS III 205 ff., JFRV SCHULTE, Denkschrift üb. d. Verh. d. Staats zu d. Sätzen d. päpstl. Constitution v. 18. Juli 1870, Pr 71, 43 ff.; VERING § 83, 455.

Forma iuramenti: Ego N. electus ecclesiae N. ab hac hora in antea fidelis et obe

diens ero beato Petro apostolo sanctaeque Romanae ecclesiae, domino nostro N. papae N. suisque successoribus canonice intrantibus. Non ero in consilio aut consensu vel facto, ut vitam perdant aut membrum seu capiantur mala captione, aut in eos violenter manus quomodolibet ingerantur, vel iniuriae aliquae inferantur quovis quaesito colore. Consilium vero, quod mihi credituri sunt per se aut nuntios suos seu literas, ad eorum dam- 5 num me sciente nemini pandam. Papatum Romanum et regalia s. Petri adiutor eis ero ad retinendum et defendendum salvo meo ordine contra omnem hominem. Legatum apostolicae sedis in eundo et redeundo honorifice tractabo et in suis necessitatibus adiuvabo. Iura, honores, privilegia et auctoritatem s. Romanae ecclesiae domini nostri papae et successorum praedictorum conservare, defendere, augere et pro- 10 movere curabo. Neque ero in consilio vel facto seu tractatu, in quibus contra ipsum dominum nostrum vel eandem Romanam ecclesiam aliqua sinistra vel praeiudicialia personarum, iuris, honoris, status et potestatis eorum machinentur. Et si talia a quibuscunque tractari vel procurari novero, impediam hoc pro posse, et quanto citius potero, significabo eidem domino nostro, vel alteri, per quem possit ad ipsius notitiam pervenire. 15 Regulas sanctorum patrum, decreta, ordinationes seu dispositiones, reservationes, provisiones et mandata apostolica totis viribus observabo et faciam ab aliis observari. Hac reticos, schismaticos et rebelles eidem domino nostro vel successoribus praedictis pro posse persequar et impugnabo1. Vocatus ad synodum veniam, nisi praepeditus fuero canonica praepeditione, apostolorum limina 20 singulis trienniis personaliter per me ipsum visitabo, et domino nostro ac successoribus praefatis rationem reddam de toto meo pastorali officio, ac de rebus omnibus ad meae ecclesiae statum, ad cleri et populi disciplinam, animarum denique, quae meae fidei traditae sunt, salutem quovis modo pertinentibus, et vicissim mandata apostolica humiliter recipiam et quam diligentissime exequar. Quodsi legitimo impedimento detentus fuero, 25 praefata omnia explebo per certum nuntium ad hoc speciale mandatum habentem, de gremio mei capituli, aut alium in dignitate ecclesiastica constitutum seu alias personatum habentem, aut his mihi deficientibus per dioecesanum sacerdotem, et clero deficiente omnino per aliquem alium presbyterum saecularem vel regularem spectatae probitatis et religionis, de supradictis omnibus plene instructum. De huiusmodi autem impedimento 30 docebo per legitimas probationes ad sanctae Romanae ecclesiae cardinalem proponentem in congregatione sacri concilii per supradictum nuntium transmittendas. Possessiones vero ad mensam meam pertinentes non vendam, nec donabo neque impignorabo, nec de novo infeudabo vel aliquo modo alienabo, etiam cum consensu capituli ecclesiae meae, inconsulto Romano pontifice. Et si ad aliquam alienationem devenero, poenas in 35 quadam super hoc edita constitutione contentas eo ipso incurrere volo. Sic me Deus adiuvet et haec sancta evangelia.

[blocks in formation]

Pontificale Romanum 1 96 ff. Nach Entscheidung Clemens VIII v. 10. Febr. 1596 darf an den Riten des Pontificale Romanum ohne Erlaubnis des Papstes nichts geändert werden: AKR 2, 340. 40 Die Feierlichkeit wird eingeleitet durch die Bitte eines Bischofs an den die Krönung vollziehenden Metropoliten: Reverendissime pater, postulat sancta mater ecclesia, ut praesentem egregium militem ad dignitatem regiam sublevetis. Dieser

1 Die Worte,,Haereticos impugnabo" fehlen in den Eidesformeln der preußischen, hannoverschen, irischen, russischen Bischöfe vgl. EFRIEDBERG, D. Staat u. d. Bischofswahlen in Deutschland, L 74, 385. 418 u. Aktenstücke 226; SÄGMÜLLER, KR 254; OMEJER, Z. Gesch. d. röm.-deutschen Frage II 2, 141.

fragt: Scitis illum esse dignum et utilem ad hanc dignitatem? Der Bischof antwortet: Et novimus, et credimus eum esse dignum, et utilem ecclesiae Dei et ad regimen huius regni.

Aus der Ermahnung des Metropoliten an den König: Christianam religionem ac 5 fidem catholicam, quam ab incunabilis professus es, ad finem usque inviolatam retinebis, eamque contra omnes ad versantes pro viribus defendes. Ecclesiarum ac reliquis sacerdotibus condignam reverentiam exhibebis. Ecclesiasticam libertatem non conculcabis.

Aus dem Gebet nach der Salbung: Constitue, domine, principatum super humerum 10 eius, ut sit fortis, iustus, fidelis, providus et indefessus regni huius, et populi tui gubernator, infidelium expugnator, iustitiae cultor, meritorum et demeritorum remunerator, ecclesiae tuae sanctae et fidei christianae defensor ad decus et laudem tui nominis gloriosi.

Bei der Uebergabe des Schwerts: Accingere gladio tuo super femur tuum, poten15 tissime, ut in hoc per eundem vim aequitatis exerceas, molem iniquitatis potenter destruas, et sanctam Dei ecclesiam eiusque fideles propugnes ac protegas; nec minus sub fide falsos quam christiani nominis hostes exsecreris ac dispergas.

[blocks in formation]

20 Pontificale Romanum III, ib. 262 ff. FKOBER, Deposition u. Degradation, Tü 67, 234. (Nach Schilderung der Vorbereitungen): Hora congruenti ducitur degradandus, sive sit archiepiscopus, sive quicunque alius, quotidiano suo habitu indutus super dictum locum ad hoc praeparatum; ubi cum fuerit, solvitur, et liber ibidem manet. Tum a clericis induitur omnibus paramentis sui ordinis, ut praemittitur supra 25 credentiam ordine suo positis; incipiendo a superpelliceo, et continuando usque ad ultimum paramentum sui ordinis. Quo sic induto, pontifex degradator indutus amictu, alba, cingulo, stola, et pluviali rubeis, ac mitra simplici, baculum pastoralem in sinistra tenens, ascendit ad locum praedictum, et ibidem sedet in faldistorio, in convenienti loco sibi parato, versus ad populum, astante sibi iudice sae30 culari. Tum degradandus, sive archiepiscopus fuerit, sive alius, omnibus sui ordinis vestibus sacris indutus, et singulis ornamentis ornatus, habens in manibus ornamentum ad ordinem suum spectans; ac si deberet in suo officio ministrare, adducitur ante pontificem, coram quo genuflectit. Tum pontifex ut supra sedens, populo in vulgari notificat degradationis huiusmodi causam; deinde contra degradandum 35 sententiam fert in haec verba, si sit sacerdos, aut diaconus, aut subdiaconus, vel clericus, et prius huiusmodi sententia lata non sit.

In nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Amen. Quia nos N., Dei et apostolicae sedis gratia episcopus N., per viam accusationis vel denuntiationis aut inquisitionis cognoscentes de crimine N. contra N. presbyterum vel diaconum vel subdiaconum seu cleri40 cum propter ipsius confessionem vel legitimas probationes, evidenter invenimus eum ipsum crimen commisisse, quod cum non solum grande, sed etiam damnabile, et damnosum sit, et adeo enorme, quod exinde non tantum divina maiestas offensa, sed et universa civitas commota est, et ob hoc indignus officio, et beneficio ecclesiastico sit redditus, idcirco nos auctoritate Dei omnipotentis, patris, et filii, et spiritus sancti, et nostra, 45 ipsum omni huiusmodi officio, et beneficio ecclesiastico sententialiter perpetuo privamus in his scriptis, ipsumque ab illis verbo deponimus, et pronuntiamus realiter et actualiter secundum traditionem canonum deponendum, et degradandum.

Qua sententia sic, ut praefertur, lata, pontifex degradator aufert ab illo singula ornamenta sibi iuxta ordinem suum tradita, inchoando ab ultimo ornamento, et descendendo gradatim, continuans usque ad primum, quod in prima tonsura sibi datum fuit, hoc ordine.

Degradatio ab ordine pontificali.

5

Si degradandus sit archiepiscopus, pontifex degradator aufert ab eo pallium, sic dicendo: Praerogativa pontificalis dignitatis, quae in pallio designatur, te exuimus, quia male usus es ea. Deinde, vel si degradandus sit episcopus tantum, pontifex degradator amovet ei mitram, dicendo: Mitra pontificalis dignitatis videlicet ornatu, quia eam male praesidendo foedasti, tuum caput denudamus. Deinde unus ex ministris 10 tradit degradando librum evangeliorum, quem pontifex degradator aufert de manibus degradandi, dicens: Redde evangelium; quia praedicandi officio, quo spreta Dei gratia te indignum fecisti, te iuste privamus. Deinde pontifex degradator amovet annulum de digito degradandi, sic dicens: Annulum, fidei scilicet signaculum, tibi digne subtrahimus, quia ipsam sponsam Dei ecclesiam temere violasti. Tum unus ex ministris tradit de- 15 gradando in manus baculum pastoralem, quem mox pontifex degradator tollit de manibus degradandi, dicens: Auferimus a te baculum pastoralem, ut inde correctionis officium, quod turbasti, non valeas exercere. Deinde extractis sibi per ministros chirothecis, pontifex degradator abradit degradando pollices et manus leviter cum cultello, aut vitro, dicens: Sic spiritualis benedictionis, et delibutionis mysticae gratia, 20 quantum in nobis est, te privamus, ut sanctificandi et benedicendi perdas officium, et effectum. Post haec pontifex cum eodem cultello aut vitro abradit leviter caput degradandi, dicens: Consecrationem et benedictionem atque unctionem tibi traditam radendo delemus, et te ab ordine pontificali, quo inhabilis es redditus, abdicamus. Tum degradando per ministros extrahuntur sandalia.

(Es folgt die Degradatio ab ordine presbyteratus, a. o. diaconatus, a. o. subdiaconatus, a. o. acolythatus, a. o. exorcistatus, a. o. lectoratus, a. o. ostiariatus, a prima tonsura.)

608. 4. Ordo excommunicandi et absolvendi.

Pontificale Romanum III, ib. 268 ff. FKOBER, D. Kirchenbann n. d. Grundsätzen d. kanon. Rechts, Tü 57, 40. 201.

Notandum quod excommunicatio triplex est, videlicet minor, maior et anathema. Minor excommunicatio contrahitur per solam participationem cum excommunicato, et a tali potest simplex sacerdos absolvere absque iuratoria cautione (folgt Formel). Maior vero excommunicatio, quam pontifex per sententiam scriptam legendo promulgat, hoc modo profertur (folgt Formel).

Quando vero anathema, id est, solemnis excommunicatio pro gravioribus culpis fieri debet, pontifex paratus amictu, stola, pluviali violaceo et mitra simplici, assistentibus sibi duodecim presbyteris candelas ardentes in manibus tenentibus, sedet super faldistorium ante altare maius, aut alio loco publico, ubi magis sibi placebit, et ibi pronuntiat et profert anathema, hoc modo.

25

30

35

40

Quia N. diabolo suadente, christianam promissionem, quam in baptismo professus est, per apostasiam postponens, ecclesiam Dei devastare, ecclesiastica bona diripere ac pauperes Christi violenter opprimere non veretur; idcirco solliciti, ne per negligentiam pastoralem pereat, pro qua in tremendo iudicio ante principem pastorum dominum nostrum Iesum Christum rationem reddere compellamur, iuxta quod dominus ipse terribiliter 45 comminatur dicens: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem eius

de manu tua requiram 1, monuimus eum canonice, primo, secundo, tertio, et etiam quarto ad eius malitiam convincendam, ipsum ad emendationem, satisfactionem, et poenitentiam invitantes, et paterno affectu corripientes. Ipse vero, proh dolor, monita salutaria spernens, ecclesiae Dei, quam laesit, superbiae spiritu inflatus, satisfacere dedi5 gnatur. Sane praeceptis dominicis atque apostolicis informamur, quid de huiusmodi praevaricatoribus agere nos oporteat. (Es folgen die Stellen: Mt 18 8; I Ko 5 13. 11; II Io 10; Rö 25). Idcirco eum cum universis complicibus fautoribusque suis iudicio Dei omnipotentis patris, et filii, et spiritus sancti, et beati Petri principis apostolorum, et omnium sanctorum, necnon et mediocritatis nostrae auctoritate, et potestate ligandi 10 et solvendi in coelo et in terra nobis divinitus collata, a pretiosi corporis et sanguinis domini perceptione, et a societate omnium christianorum separamus, et a liminibus sanctae matris ecclesiae in coelo et in terra excludimus, et excommunicatum et anathematizatum esse decernimus; et damnatum cum diabolo, et angelis eius, et omnibus reprobis in ignem aeternum iudicamus; donec a diaboli laqueis resipiscat, et ad emendationem, et poeni15 tentiam redeat, et ecclesiae Dei quam laesit satisfaciat; tradentes eum satanae in interitum carnis, ut spiritus eius salvus fiat in die iudicii.

Et omnes respondent: Fiat. Fiat. Fiat.

Quo facto, tam pontifex, quam sacerdotes debent proiicere in terram candelas ardentes, quas in manibus tenebant. Deinde epistola presbyteris per parochias, 20 et etiam vicinis episcopis mittatur, continens nomen excommunicati, et excommunicationis causam; ne quis per ignorantiam ulterius illi communicet, et ut excommunicationis occasio omnibus auferatur.

25

609.

5. Ordo ad reconciliandum apostatam, schismaticum vel haereticum. Pontificale Romanum III, 274 ff.

Vor der Kirche Abfragung des Apostolicums und Exorcismus, darauf Einführung des Uebertretenden in die Kirche, Wiederholung des Glaubensbekenntnisses und Abrenuntiation. Frage des pontifex: Homo, abrenuntias satanae et angelis eius? Antwort: Abrenuntio. - Fr. Abrenuntias etiam omni sectae gentilitatis vel haereticae pravitatis sive iudaicae superstitionis? Antw. Abrenuntio. - Fr. Vis esse et vivere in unitate 30 sanctae fidei catholicae? Volo. Dann folgt die professio und abiuratio.

[ocr errors]

Ego N. comperto divisionis laqueo quo tenebar diutina mecum deliberatione pertractans, prona et spontanea voluntate ad unitatem sedis apostolicae, divina gratia duce, reversus sum: ne vero non pura mente seu simulata reversus existimer, spondeo sub ordinis mei casu, et anathematis obligatione, atque promitto tibi 35 tali episcopo, et per te sancto Petro apostolorum principi, atque sanctissimo in Christo patri, et domino nostro, domino N. papae N. et successoribus suis, me nunquam quorumlibet suasionibus, vel quocunque alio modo, ad schisma, de quo redemptoris nostri gratia liberante ereptus sum, reversurum, sed semper in unitate ecclesiae catholicae, et in communione Romani pontificis per omnia permansurum: unde iurans 40 dico per Deum omnipotentem, et sancta Dei evangelia, me in unitate et communione praemissis inconcusse mansurum. Etsi (quod absit) ab hac me unitate aliqua occasione vel argumento divisero, periurii reatum incurrens aeternae obligatus poenae inveniar, et cum auctore schismatis habeam in futuro saeculo portionem.

1 cf. Ez. 3 19. 20.

« PoprzedniaDalej »