Obrazy na stronie
PDF
ePub

mestica vero atque civilis ipsa societas, quae ob perversarum opinionum pestem quanto in discrimine versetur, universi perspicimus, profecto pacatior multo et securior consisteret, si in academiis et scholis sanior traderetur et magisterio ecclesiae conformior doctrina, qualem Thomae Aquinatis volumina complectuntur. Demum cunctae humanae disciplinae spem 5 incrementi praecipere plurimumque sibi debent praesidium polliceri ab hac, quae nobis est proposita, disciplinarum philosophicarum instauratione. Etenim a philosophia tamquam a moderatrice sapientia, sanam rationem rectumque modum bonae artes mutuari ab eaque, tamquam vitae communi fonte, spiritum haurire consueverunt. Facto et constanti experientia comprobatur, artes liberales tum maxime floruisse, cum incolumis 10 honor et sapiens iudicium philosophiae stetit; neglectas vero et prope obliteratas iacuisse, inclinata atque erroribus vel ineptiis implicita philosophia. Quapropter etiam physicae disciplinae, quae nunc tanto sunt in pretio, et tot praeclare inventis, singularem ubique cient admirationem sui ex restituta veterum philosophia non modo nihil detrimenti sed plurimum praesidii sunt habiturae.

Vos omnes, ven. fratres, quam enixe hortamur, ut ad catholicae fidei tutelam et decus, ad societatis bonum, ad scientiarum omnium incrementum auream s. Thomae sapientiam restituatis et quam latissime propagetis.

15

520. Leo XIII. 2. Katholische und evangelische Mission. Leo XIII. Enzyklika „Sancta Dei civitas“, 3. Dez. 1880: AKR 45, 198 ff. Das Institut d. Pro- 20 paganda empfohlen durch d. Enzyklika ..Christi nomen et regnum", 24. Dez. 1894: AE III 8; vgl. Lit. oben Nr. 350.

Sancta Dei civitas, quae est ecclesia, cum nullis regionum finibus contineatur, hanc habet vim a conditore suo inditam, ut in dies magis dilatet. Haec autem christianarum gentium incrementa, quamvis intimo s. spiritus afflatu auxilioque praecipue fiant, extrin- 25 secus tamen hominum opera humanoque more perficiuntur. Primae quidem partes eorum sunt, qui praedicant verbum Dei. -- His porro operae studiique non parum afferunt qui vel auxilia in rebus externis posita suppeditare vel fusis ad deum precibus caelestia charismata conciliare solent. - Duo haec munia quae in largiendo supplicandoque consistunt, cum perutilia sunt ad regni caelorum fines latius proferendos, tum illud habent 30 proprium. ut ab hominibus cuiuslibet ordinis expleri facile queant.

(Dem warmen Lob der zur Unterstützung der Mission gegründeten Vereine, speziell der Gesellschaft zur Verbreitung des Glaubens in Lyon, des Vereines der hl. Kindheit Iesu und des Vereins für die Schulen des Orients, folgt dann die Klage:) Multiplex gravisque necessitas apostolicas missiones premit atque urget, cum sacrorum operariorum copia 35 efficiatur quotidie minor; neque abreptis morte, senio confectis, labore attritis praesto sunt qui succedant pares numero et virtute. Religiosas enim familias, unde plures ad sacras missiones prodibant, infensis legibus dissociatas cernimus, clericos ab aris avulsos et onus militiae subire coactos, bona utriusque cleri fere ubique publicata et proscripta. Interim aditu ad alias plagas patefacto quae videbantur imperviae, crescente locorum et 40 gentium notitia, aliae atque aliae quaesitae sunt expeditiones militum Christi, novaeque stationes constitutae ideoque plures desiderantur, qui se iis missionibus devoveant, et tempestiva conferant sub-idia.

Difficultates omittimus et impedimenta a contradictionibus aborta. Saepe enim viri fallaces, satores errorum, simulant apostolos Christi 45 humanisque praesidiis affatim instructi munus catholicorum sacerdotum praevertunt, vel deficientium loco sub

378

[194

Leo XIII.: Wesen des Staates; das hl. röm. Reich; die Reformation. repunt, vel posita ex adverso cathedra docentis obsistunt, satis se assecutos rati, si audientibus verbum Dei aliter ab aliis explicari ancipitem faciunt salutis viam. Utinam non aliquid artibus suis proficerent! Illud certe deflendum, quod ii vel ipsi, qui tales magistros 5 aut fastidiunt aut prorsus non noverunt puramque veritatis lucem inhiant, saepe hominem non habeant, a quo sana doctrina erudiantur et ad ecclesiae sinum invitentur. Certa fiducia nitimur, ven. fratres, eos omnes qui catholico gloriantur nomine, haec reputantes animo et hortationibus vestris incensos, minime defuturos huic quod nobis tantopere cordi est, pietatis officio; neque passuros studia sua in amplificando Iesu Christo regno, 10 eorum sedulitate et industria vinci, qui dominatum principis tenebrarum propagare nituntur.

15

521. Leo XIII. 3. Das Wesen des Staates; das heil. römische Reich eine Schöpfung der Päpste; die Folgen der Reformation. Leo XIII. Enzyklika „Diuturnum illud“, 29. Juni 1881: Acta s. sedis XIV 4. 5. 11. 12. Vgl. Leo XIII. Enzyklika,,Immortale Dei miserentis", 1. Nov. 1885, ib. XVIII 161 ff. Praeesse aliquos in omni consociatione hominum et communitate cogit ipsa necessitas, ne principio vel capite, quo regatur, destituta societas dilabatur et finem consequi prohibeatur, cuius gratia nata et constituta est. Verum si fieri non potuit, ut e mediis civitatibus politica potestas tolleretur, certe libuit, omnes artes adhibere ad vim 20 eius elevandam maiestatemque minuendam, dque maxime saeculo XVI. cum infesta opinionum novitas complures infatuavit. Post illud tempus non solum ministrari sibi libertatem largius, quam par esset multitudo contendit, sed etiam originem constitutionemque civilis hominum societatis visum est pro arbitrio confingere. Immo recentiores perplures, eorum vestigiis ingredientes qui sibi superiore saeculo philosophorum nomen 25 inscripserunt, omnem inquiunt potestatem a populo esse, quare qui eam in civitate gerunt, ab iis non uti suam geri, sed ut a populo sibi mandatam, et hac quidem lege, ut populi ipsius voluntate, a quo mandata est, revocari possit. Ab his vero dissentiunt catholici homines, qui ius imperandi a Deo repetunt, velut a naturali necessarioque principio. Neque hic quaeritur de rerum publicarum modis. Nihil enim est, cur non ecclesiae pro30 betur aut unius aut plurium principatus, si modo iustus sit, et in communem utilitatem intentus. Quamobrem, salva iustitia, non prohibentur populi illud sibi genus comparare reipublicae, quod aut ipsorum ingenio aut maiorum institutis moribusque magis apte conveniat.

Quo autem tempore civilis hominum societas, tamquam e ruinis excitata imperii 35 Romani, in spem christianae magnitudinis revixit, pontifices Romani, instituto imperio sacro, politicam potestatem singulari ratione consecraverunt. Maxima quidem ea fuit nobilitatis ad principatum accessio, neque dubitandum quin magnopere illud institutum et religiosae et civili societati semper fuisset profuturum, si quod ecclesia spectabat, idem principes et populi semper 40 spectavissent. Et sane quietae res et satis prosperae permanserunt quamdiu inter utramque potestatem concors amicitia permansit.

Contra inventae a recentioribus de potestate politica doctrinae magnas iam acerbitates hominibus attulerunt, metuendumque ne extrema malorum afferant in posterum. Etenim ius imperandi nolle ad Deum referre auctorem 1, nihil est aliud quam politicae 45 potestatis et pulcherrimum splendorem velle deletum et nervos incisos. Quod autem

[blocks in formation]

inquiunt ex arbitrio illam pendere multitudinis, primum opinione falluntur, deinde nimium levi ac flexibili fundamento statuunt principatum. His enim opinionibus quasi stimulis incitatae populares cupiditates sese efferent insolentius, magnaque cum pernicie reipublicae ad caecos motus, ad apertas seditiones proclivi cursu et facile delabentur. Revera illam, quam reformationem vocant, cuius adiutores et duces sacram civilemque 5 potestatem novis doctrinis funditus oppugnaverunt, repentini tumultus et audacissimae rebelliones, praesertim in Germania, consecutae sunt; idque tanta cum domestici deflagratione belli et caede, ut nullus paene locus expers turbarum et cruoris videretur. — Ex illa haeresi ortum duxit saeculo superiore falsi nominis philosophia, et ius quod appellant novum, et imperium populare, et modum nesciens licentia, quam plurimi solanı 10 libertatem putant. Ex his ad finitimas pestes ventum est, scilicet ad communismum, ad socialismum, ad nihilismum, civilis hominum societatis teterrima portenta ac paene funera.

Missionare.

522. Leo XIII. 4. Die Sammlung ethnographischer Gegenstände durch kathol. Erlaß der Congregatio de propaganda fide, 20. Okt. 1882: AKR 49, 142.

15

Quamvis hoc sacrum consilium vel a suis exordiis ad assequendum propositum sibi finem christiani scilicet nominis per universum orbem propagandi assidua sollicitudine adlaboraverit, haud tamen omisit satagere ut evangelii praecones per diversas gentium terras dispersi, ubi opportunitas sese obtulisset, inspectis aut conquisitis monumentis aliisque rebus nedum ad religionis ipsius 20 incrementum, sed etiam ad scientiarum artiumque progressum promovendum idoneis civilis etiam societatis bono plane utilem navarent operam. Atque huius quidem studiosae voluntatis argumenta exstant profecto plurima. Non semel enim colligendis vetustis codicibus doctissimos homines praesertim ad Orientis regiones mittere non dubitavit quibus ad historicam populorum notitiam acquirendam, ad refutandos errores, ac libros liturgicos recensendos uteretur. Quod 25 occasione legationis Gabrielis Evae monachi Maronitae Libanensis in Aegyptum ad patriarcham Coptorum superiore saeculo, auspice s. mem. Clemente XI. maxime factum est; quo auctore deinceps iterum ad Sectense monasterium aliaque Orientis loca missus est Ioseph Assemannus vir eruditissimus, qui peragratis iisdem regionibus bibliothecam Vaticanam pretiosis codicum thesauris ditavit, ac doctissima bibliothecae orientalis volumina eiusdem s. congregationis typis 30 edidit; perillustre sane monumentum orientalium literarum studiis maxime accomodatum. Ac ipsa quidem s. congregationis typographia vel ab anno 1626 ad opera Latina, Graeca, Arabica, Chaldaica, Armena et Illirica tum e tenebris vindicata tum conscripta recentius cudenda constituta est.

Ad haec addenda, quae s. congregatio assidue a missionariis expostulare nullo non tempore 35 consuevit, cum circa geographicas et chorographicas chartas ad obscuras barbarorum regiones cognoscendas perutiles, tum circa omnigena documenta ad eorum mores, consuetudines, praesertim religionem addiscendam, maxime vero Indorum ac Sinensium literas et leges interpretandas conferre poterant.

Aufforderung an die oben genannten Beamten: ut siquae ad cuiusque regionis 40 geographiam adhuc accuratius describendam, populorum historiam, artes, mores, consuetudines, religionem potissimum illustrandam plane singularia deprehenderint quaeque gentium vel progressum in societate innuere noverit, ea conquirere studeant; addant vero quae ad historiam naturalem regionis cog- 45 noscendam, botanicam nimirum, mineralogiam et zoologiam prodesse videantur, et ad s. congregationem pro opportunitate mittant (zum Zweck der Aufnahme in das Musaeum Borgianum).

5. Leo XIII. als Schiedsrichter in dem Streit zwischen Deutschland und Spanien um die Karolineninseln (1885).

Die offiziellen Aktenstücke zur Karolinenfrage: Staatsarchiv Bd. 46; der von Bismarck ausgehende Vorschlag, die Entscheidung des Papstes anzurufen: ebend. Nr. 8811; der Vermittlungs5 vorschlag des Papstes v. 22. Okt. 1885: Nr. 8812; dessen Annahme durch Protokoll v. 17. Dez. 1885: Nr. 8814. Die Karolinen wurden damals Spanien zugesprochen, aber nach dem spanischamerikanischen Kriege 1899 durch Deutschland gegen Zahlung der Summe von 162, Millionen Mark erworben.

10

523. a) Die Verleihung des Christusordens an Bismarck durch Leo XIII., 31. Dez.1885. Reichsanzeiger 8. Jan. 1886. HKOHL, Fürst Bismarck. Regesten II, L 92, 385.

Leo p.p. XIII. Excelso viro Othoni Bismarck principi, imperii Germanici magno cancellario salutem. Cum de Carolinis insulis in eas, quae a nobis propositae fuerant, conditiones auspicato convenerit, laetum ea re animum nostrum serenissimo Germaniae imperatori significandum curavimus. Sed eadem animi sensa declarare tibi quoque 15 volumus, amplissime princeps, qui, ut illa nobis controversia ad componendum proponeretur, tuo fuisti iudicio tuaque sponte auctor. Immo profiteri libet, id quod res est, si varias difficultates, inter curam negotii, expedire licuit, magna quidem ex parte studio constantiaeque tribuendum tuae, cum obsequi operae nostrae ab initio ad extremum perrexeris. Itaque gratam tibi voluntatem testamur, quod tuo potissimum consilio 20 oblata nobis occasio est peropportuna ad exequendum, concordiae gratia, munus valde nobile. Tu quidem iudicium tuum libere secutus, et rem ex veritate magis, quam ex aliorum opinione aut more aestimans, nihil sane dubitavisti, quin aequitati nostrae confideres. Qua in re apertam aut tacitam approbationem virorum incorrupte iudicantium visus es habere comitem: libentibus nominatim toto orbe catholicis, quos certe mire capere 25 habitus parenti ac pastori suo debuit honos. Civilis prudentia tua plurimum sane valuit ad pariendam tantam imperio Germanico magnitudinem, quantam agnoscunt et fatentur universi; illud autem, quod consentaneum est, hoc tempore spectas, ut stet et floreat quotidie magis imperium, potentia ad diuturnitatem opibusque munitum. Sed minime fugit sapientiam tuam, quantum virtutis ad incolumitatem ordinis publici rerumque 30 civilium in ea potestate resideat, quae geritur a nobis, maxime si fuerit, omni amoto impedimento, ad agendum libera. Liceat igitur praecipere cogitatione futura, et ex iis, quae acta sunt, auspicium capere reliquorum. Interea, aliquod ut habeas a nobismet ipsis cum facti, tum voluntatis nostrae testimonium, te per has litteras renuntiamus equitem ordinis militiae Christi, cuius insignia dignitatis una cum 35 his ipsis litteris ad te perferre, iussimus. Denique fausta tibi omnia ex animo adprecamur. Datum Romae apud s. Petrum die XXXI. Decembris Anno MDCCCXXXV, pontificatus nostri octavo. (m. p.) Leo p.p. XIII.

40

524. b) Dankschreiben Bismarcks an Leo XIII. v. 13. Jan. 1886.

[ocr errors]

Staatsarchiv Bd. 46, ib. Nr. 8819.

Sire, La gracieuse lettre dont votre sainteté m'a honoré, ainsi que la haute décoration qui l'accompagnait, m'ont causé une grande joie, et je prie votre sainteté de daigner recevoir l'expression de ma profonde gratitude. Toute marque d'approbation se rattachant à une oeuvre de paix à laquelle il m'avait été donné de collaborer est pour moi d'autant plus précieuse, en raison de la haute satisfaction qu'elle cause à sa majesté, 45 mon auguste maître. Votre sainteté a dit dans sa lettre que rien ne répond mieux à l'esprit et à la nature du pontificat que la pratique des oeuvres de paix. C'est par cette même pensée que j'ai été guidé en priant votre sainteté d'accepter le noble emploi d'arbitre du différend pendant entre l'Allemagne et l'Espagne, et en proposant au gouvernement

espagnol de nous en remettre de part et d'autre à la décision de votre sainteté. La considération du fait que les deux nations ne se trouvent pas dans une situation analogue par rapport à l'église, qui venère en votre sainteté son chef suprème, n'a jamais affaibli ma ferme confiance dans l'élévation des vues de votre sainteté, qui m'assurait la plus juste impartialité de son verdict. Les relations de l'Allemagne avec l'Espagne sont 5 telles, par leur nature, que la paix qui règne entre ces pays n'est menacée par aucune divergence permanente de leur intérêts ni par des rancunes résultant de leur passé ou des rivalités inhérentes à leur situation géographique. Leurs bonnes relations habituelles ne sauraient être troublées, sinon par des causes fortuites ou par des malentendus. Il y a donc tout lieu d'espérer que l'action pacifique de votre sainteté aura des effets durables, 10 et parmi ceux-ci je compte en première ligne le souvenir reconnaissant que les deux parties garderont envers l'auguste médiateur. En ce qui me concerne, je saisirai toujours et avec empressement toute occasion que l'accomplissement de mes devoirs envers mon maître et envers ma patrie me fournira pour témoigner à votre sainteté ma vive reconnaissance et mon très-humble dévouement. Je suis, avec le sentiment du plus profond 15 respect, Sire, de votre sainteté le très humble serviteur. v. Bismarck.

525. c) Leo XIII. Allokution über die Karolinenfrage (13. Jan. 1886). AKR 55, 460–462.

Venerabiles fratres! Etsi res, de qua dicere instituimus, in communi iam cognitione versatur, tamen quia cum publico gentium bono coniungitur et morem aposto - 20 licae sedi perhonorificum cumque iamdiu intermissum renovavit, idcirco dignam iudicavimus, de qua ad vos in hoc amplissimo loco per nosmetipsos referatur. Superiore mense septembri, cum a nobis Germaniae imperator et Hispaniae rex simul petissent, et in controversia de Carolinis insulis auctores transigendi negotii nos fieri placeret, delatum fidei nostrae perofficiose munus grata libentique voluntate rece- 25 pimus, quia prodesse aliquid opera nostra concordiae et humanitati posse videbatur. Itaque adlata ultro citroque momenta rationum iudicio sincero et aequo perpendimus; brevique licuit quaedam constituendae concordiae velut fundamenta indicare, quae utrisque probabilia confidebamus futura.

Hispania quidem ius suum in dissitas illas Micronesiae regiones multimodis tuebatur: 30 natione eorum, qui ad ea litora primi appulissent; testimonio scriptorum de re geographica gravissimorum; nomine ipso Carolinarum Hispanica origine; denique et illud afferebat, apostolicos viros illuc plus semel ab regibus suis missos. Cuius postremae rei cum rebus gestis pontificatus Romani est nexa et iugata memoria. Exstat enim epistola Clementis XI., decessoris nostri, ad Philippum V. data 35 a. 1706, qua regem collaudat, quod navigium pro traiectu resque omnes necessarias missionariis commodasset ad eas insulas transmissuris; praetereaque hortatur, ut christianum propagare nomen, et saluti tot hominum sempiternae opitulari perseveret. Idem pontifex a Ludovico XIV. rege Galliarum per litteras rogavit ne gravaretur a Philippo V. nepote suo contendere, ut bene coepta bene vellet perficere. Huc accedit, Philippum 40 ipsum in tuitionem sacrae eius expeditionis annuos reditus addixisse ad duo milia numerum; insuper in instituendis ad religionem incolis Hispanorum hominum operam singularem fuisse, interveniente nemine; postremo quod est de vita cognitum moribusque insulanorum, id apostolicis viris cognitum esse auctoribus.

Ex hac serie rerum, si modo ad praescripta examinentur iuris publici, quod tunc 45 valebat cum illae res agerentur, eminere satis certam Hispaniae in Carolinas insulas aucto

« PoprzedniaDalej »