Obrazy na stronie
PDF
ePub

certosque nuntios, ex quibus intelleximus, inveniri isthic nonnullos, qui apud populum curis vestris concreditum fovere omni ope nituntur omnimodam mixtarum nuptiarum libertatem, atque ad eam facilius promovendam opiniones disseminant catholicae veritati contrarias. Scilicet ipsi, ut accepimus, affirmare audent catholicos posse libere ac licite matrimonia cum heterodoxis 5 contrahere, non modo non impetrata ecclesiae dispensatione (quae iuxta notas regulas in singulis casibus ab hac apostolica sede imploranda est), sed praetermissis etiam debitis, quas supra memoravimus, cautelis, illa praesertim, quae est de prole universa catholice educanda. Quin imo eo res devenit, ut iidem mixta illa connubia tunc quoque probanda esse contendant, cum haeretica pars habeat priorem alium coniugem adhuc viventem, a quo divortio discesserit; ad haec et graves 10 poenarum minas adhiberi curarunt, quibus inducantur animarum pastores, ut mixtas nuptias in ecclesia coram catholico populo proclament et postea assistant actui, quo illae contrahantur, vel saltem contracturis dimissoriales, quemadmodum appellant, litteras concedant. Denique nec desunt ex ipsorum illorum numero, qui sibi aliisque persuadere conantur, non in catholica solum religione salvari hominem, sed eos 15 quoque, qui haeretici sint atque in haeresi moriantur, ad aeternam vitam posse pertingere.. Ignotum vobis non est, ven. fr., quam impenso constantique studio maiores nostri inculcaverint eum ipsum, quem illi negare audent, fidei articulum, qui est de catholicae fidei atque unitatis necessitate ad consequendam salutem. . Quae quidem catholicae unitatis tenendae necessitas, ubi fuerit impressa in cunctis Bavarorum fidelium animis 20 alteque defixa, haud facile deinceps irrita erunt monita atque adhortationes, quibus ipsos avertere conabimini a nuptiarum foedere cum haereticis coniungendo; aut si aliqua interdum gravis causa interveniat, quae mixtas huiusmodi nuptias suadere videatur, ut illas non aliter contrahant, nisi impetrata ecclesiae dispensatione et conditionibus, quae, ut supra diximus, praescribi ab illa solent, religiose servatis. Vestrum scilicet officium est, ut fideles mixta illa connubia inire cupientes 25 (uti et eorum genitores, aliive, sub quorum cura sunt) edoceantur sedulo, quaenam circa eam rem canonum sententia sit, graviterque moneantur, ne eos in perniciem animarum suarum perfringere audeant. . At vero si nonnunquam contigerit, quod Deus avertat, ut monita et adhortationes huiusmodi in irritum cadant et catholicus aliquis vir mulierve recedere nolit a perverso suo consilio ineundi mixtas nuptias non petita seu non impetrata ecclesiae dispensatione, vel debitis 30 cautionibus, seu earum aliqua praetermissa, tunc sane sacri pastoris officium erit, abstinere non solum a matrimonio ipso sua praesentia honestando, sed etiam a praemittendis eidem proclamationibus atque a dimissorialibus litteris concedendis. Vestrum est autem, ven. fr., admonere parochos ac rite ab iisdem exigere, ut ab omni huiusmodi actu se abstineant. Enimvero animarum curator, 35 qui se aliter gereret, in praesentibus praesertim Bavariae adiunctis, approbare quodammodo illicitas illas nuptias facto suo videretur, et illarum libertatem animarum saluti, imo et fidei causae perniciosam sua ipse opera foveret.

487. 2. Zölibat; der Wahnsinn, allgemeine Gewissensfreiheit zu fordern. Enzyklika „Mirari vos“, 15. Aug. 1832: Acta Gregorii XVI. I 171. 172. FAUATHEINER, D. 40 Einführung d. erzwungenen Ehelosigkeit, Altenb 1828, 2 Bde; Carové, Ueber d. Zölibatsgesetz, Frk 1832. 1833. PFENDER, Lamennais, RE XI 231 ff.; ABoutard, Lamennais, sa vie et ses doctrines, 2 vols, P 05. 08; DEGERT, Catholic Encyclopaedia VIII 762 ff. Hic autem vestram volumus excitatam pro religione constantiam adversus foedissimam in clericalem coelibatum coniurationem, quam nostis effervescere in dies 45 latius, connitentibus cum perditissimis nostri aevi philosophis nonnullis, etiam ex ipso ecclesiastico ordine, qui personae obliti munerisque sui, ac blanditiis abrepti voluptatum, eo licentiae proruperunt, ut publicas etiam atque iteratas aliquibus in locis ausi sint adhibere principibus postulationes ad disciplinam illam sanctissimam perfringendam.

Nunc persequimur causam malorum uberrimam, quibus afflictari in praesens complo50 ramus ecclesiam indifferentis mum scilicet seu pravam illam opinionem, quae improborum fraude ex omni parte percrebuit, qualibet fidei professione aeternam posse animae salutem comparari, si mores ad recti honestique normam exigantur. At facili sane negotio in re perspicua planeque evidenti, errorem exitiosissimum a populis vestrae curae concreditis propelletis.

[ocr errors]

Atque ex hoc putidissimo indifferentismi fonte absurda illa fluit ac erronea sententia seu potius deliramentum, asserendam esse a c vindicandam cuiuslibet libertatem conscientiae. Cui quidem pestilentissimo errori viam sternit plena illa atque immoderata libertas opinionum, quae in sacrae et civilis rei labem late grassatur, dictantibus per summam impudentiam nonnullis, aliquid ex ea 5 commodi in religionem promanare. Inde enim animorum immutationes, inde adolescentium in deteriora corruptio, inde in populo sacrorum rerumque ac legum sanctissimarum contemptus, inde uno verbo pestis reipublicae prae qualibet capitalior, cum experientia teste vel a prima antiquitate notum sit, civitates, quae opibus, imperio, gloria floruere, hoc uno malo concidisse, libertate immoderata 10 opinionum, licentia concionum, rerum novandarum cupiditate.

Huc spectat deterrima illa ac numquam satis exsecranda et detestabilis libertas artis librariae ad scripta quaelibet edenda in vulgus, quam tanto convicio audent nonnulli efflagitare ac promovere. Perhorrescimus, venerabiles fratres, intuentes, quibus 15 monstris doctrinarum seu potius quibus errorum portentis obruamur, quae longe ac late ubique disseminantur ingenti librorum multitudine libellisque et scriptis mole quidem exiguis, malitia tamen permagnis, e quibus maledictionem egressam illacrymamur super faciem terrae.

Kölner Kirchenstreit.

(BUNSEN), Darlegung d. Verfahrens d. preuß. Regierung gegen d. Erzbischof v. Köln, B 38; (VIALE), Urkundl. Darstellung der Tatsachen, welche der gewaltsamen Wegführung d. hochw. Freiherrn v. Droste, EB von Köln, vorausgegangen u. gefolgt sind, R 38; Lit.: CMIRBT, Droste

Vischering, RE V 23 ff.

20

488. 1. Instruktion des Grafen Spiegel, EB von Köln, an das General-Vikariat 25 v. 22. Okt. 1834 über die Ausführung des Breves Pius VIII. betr. die Mischehen. Instruktion: Darlegung, Beilage G, die Konvention mit Bunsen v. 19. Juni 1834: ebend. Beilage E, 15 f., 9 ff. HÜBLER 58; ABECK, D. Kirchenpolitik d. EB v. Köln, Joh. Kardinal v. Geissel, Gi 05.

In dem Sinne des päpstlichen Breves v. 25. März 18301 ist die Behandlung der ge- 30 mischten Ehen durch das Rundschreiben vom 13. d. M. den Pfarrern überlassen worden. Diesem nach brauchen dieselben fortan nicht mehr über jeden einzelnen Fall zuvor erst zu berichten, und hört an Seiten der geistlichen Behörde die Prüfung der Sachverhältnisse und die Ertheilung der Erlaubniss der ehelichen Einsegnung auf.

1. Die Kirchendisciplin in Betreff der gemischten Ehen ist aus Rücksicht auf das 35 allgemeine Wohl der Kirche vom apostolischen Stuhle so gemildert worden, dass die K abinetsordre von 18252) über diesen Gegenstand befolgt werden kann und die bisherigen Beschwernisse in Behandlung dieser Sache möglichst beseitigt sind. - 2. Daher kann von Seiten der Pfarrgeistlichen nicht bloss alles vorgenommen oder zugelassen werden, was in dem Breve nicht ausdrücklich unter- 40 sagt oder als zu beachten bestimmt ist angegeben worden; sondern die einzelnen Bestimmungen sind auch jedesmal mildernd zu erklären und anzuwenden. - 3. Vor allem müssen sie sich liebevolle Belehrung und Ermahnung und gründlichen Religionsunterricht im Allgemeinen sowohl als im Besonderen ernstlich angelegen sein lassen. Dadurch muss auf die religiöse Gesinnung des katholischen Theils eingewirkt werden, so dass er geneigt 45 und gestimmt wird, nicht nur seinem Glauben treu zu bleiben sondern auch aus und nach

[blocks in formation]

-

diesem Glauben seine Pflichten in Betreff der Kindererziehung... nach Kräften zu erfüllen. 5. Von der Abnahme oder dem Abgeben des Versprechens rücksichtlich der Erziehung der Kinder in der Religion des einen oder des andern Ehetheils ist Abstand zu nehmen. 6. Auch sind ferner die Fälle, wann die

5 assistentia passiva Statt haben soll, möglichst zu beschränken.. Wenn der katholische Theil von der akatholischen Erziehung der Kinder gewiss ist, und bei dieser Gewissheit zugleich eine sträfliche Leichtfertigkeit (= inexcusabilis temeritas, die mildernde Umstände ausschliesst) aus Gleichgültigkeit gegen sein Religions-Bekenntniss und seine künftigen religiösen Elternpflichten, bei Eingehung der ehelichen Verbindung 10 an den Tag giebt: so soll die assistentia passiva eintreten. 7. Sie kann im Pfarrhause oder in der Sakristei geleistet werden. 9. In allen Fällen, wo die assistentia passiva nicht eintritt, werden die üblichen kirchlichen Feierlichkeiten vorgenommen. 11. Den katholischen Wöchnerinnen in gemischten Ehen ist die Aussegnung niemals zu verweigern. 489. 2. Brief Clemens Frh. Droste zu Vischering, Weihbischofs von Münster, an Domherrn Schmülling daselbst, vom 5. Sept. 1835 betr. die gemischten Ehen. Darlegung, Beilage K, 19.

15

Was nun die gemischten Ehen betrifft, so habe ich schon lange her sehnlich gewünscht, es möge sich ein Weg finden lassen, diesen so überaus schwierigen Gegenstand zu beseitigen, habe daher mit Freuden die Erfüllung meines Wunsches vernommen, und Ew. Hochwürden 20 wollen so gütig sein, Sr. Excellenz den Herrn Minister zu versichern, dass ich mich wohl hüten werde, jene, gemäss dem Breve vom Papste Pius VIII. darüber getroffene und in den benannten vier Sprengeln zur Vollziehung gekommene Vereinbarung nicht aufrecht zu halten, oder gar, wenn solches tunlich wäre, anzugreifen oder umzustossen, und dass ich dieselbe nach dem Geiste der Liebe, der Friedfertigkeit anwenden werde. 25 490. 3. Uebereinkommen zwischen Graf Brühl und Kardinal Lambruschini, Rom den 24. Sept. 1841, betr. die Beilegung des Kölner Streites. (Baudri), D. kirchlichen Zustände in Preußen usw., Fr 80, 182. EFRIEDBERG, Grundlagen d. preuß. Kirchenpolitik unter König Friedrich Wilhelm IV., L 82, 31 ff. 1-4. Stellung des Bischofs Geissel v. Speier als künftigen Koadjutors und Admini30 strators für Köln, während Erzb. Droste das Erzbistum behält und eine öffentliche Ehrenerklärung von dem König v. Preussen erhält. 5. Freier Verkehr der Bischöfe mit dem hl. Stuhl. 6. Fortdauer der Bulle de salute animarum 2 und des Breves Pius VIII. betr. die Bischofswahlen 3. 7. La manière de traiter les mariages mixtes dépendra uniquement de la décision des évêques, et le gouvernement s'abstiendra d'y inter35 venir. 8. Keinerlei Begünstigungen der Lehre des Hermes durch die preussische Regierung.

40

Papst Gregor XVI.

491. 4. Verdammung der Werke von Georg Hermes 1. Breve,,Dum acerbissimas", 26. Sept. 1835: Acta Gregorii XVI, 11 85 ff.

[ocr errors]

KWERNER, Gesch. d. kath. Theologie, M 66, 405 ff.; JFRIEDRICH, Gesch. d. Vat. Konzils I, Bonn 77, 210 ff.; PTSCHACKERT, RE VII 750 ff.; KESSEL, KL V 1875 ff.

Dum acerbissimas ingemiscimus catholicae religionis calamitates. . ad augendas, quibus diu noctuque ob id premimur, angustias, illud etiam calamitosissimum ac summopere deplorandum accedit, quod inter eos, qui pro religione editis operibus certant, nonnulli simulate se intrudere audeant, qui similiter pro eadem videri volunt et ostentant se dimicare, ut retenta religionis specie, 45 veritate autem despecta, facilius possint per philosophiam seu per vanas eorum philosophicas commentationes et in a nem fallaciam incautos seducere atque pervertere, hinc

1 v. Altenstein.

2 oben Nr. 479.

3 oben Nr. 483.

4 gest. 26. Mai 1831.

et populos decipere, fidentiusque inimicis palam saevientibus adiutrices porrigere manus. Quapropter, ut nobis impiae et insidiosae quorundam horum scriptorum molitiones innotuerunt, non distulimus per nostras encyclicas aliasque apostolicas litteras callida eorum et prava denuntiare consilia erroresque damnare, simul et exitiales patefacere fraudes, quibus divinam ecclesiae constitutionem et ecclesiasticam disciplinam, immo et totum ipsum publicum ordinem funditus 5 evertere vaferrime contendunt. Et quidem tristissimo facto comprobatum est, eos, deposito tandem simulationis velo, perduellionis vexillum contra quamcunque a Deo constitutam potestatem alte iam extulisse. Verum non haec sola subest gravissima lugendi causa. Praeter enim eos, qui omnium catholicorum scandalo se perduellibus devoverunt, ad amaritudinum nostrarum cumulum in theologicum etiam stadium prodire videmus, qui novitatis cupidine et aestu semper 10 discentes et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes1, magistri existunt erroris, quia veritatis discipuli non fuerunt. Peregrinis quippe improbandisque doctrinis sacra ipsi inficiunt studia et publicum etiam, si quod tenent in scholis et academiis, docendi magisterium profanare non dubitant, ipsumque, quod tueri se iactant, sacratissimum adulterare dignoscuntur fidei depositum. Atque inter huiusmodi erroris magistros ex constanti et fere communi per Germaniam fama 15 adnumeratur Georgius Hermes, utpote qui audacter a regio, quem universa traditio et s. patres in exponendis ac vindicandis fidei veritatibus tramite stravere deflectens, quin et superbe contemnens et damnans, tenebrosam ad errorem omnigenum viam moliatur in dubio positivo tamquam basi omnis theologicae inquisitionis et in principio, quod statuit, rationem principem normam ac unicum medium esse, quo homo assequi possit supernaturalium veritatum cognitionem. Quae 20 cum ex plurium Germaniae theologorum sacrorumque ecclesiae pastorum denuntiationibus, reclamationibus et expostulationibus ad nostras pervenerunt aures ne credito nobis apostolatus officio ac sacrosancti fidei depositi custodiendi muneri deessemus, statim curavimus, ut Hermesii opera ad s. sedem mitterentur examinanda; quod et factum est. Sunt autem sequentia: Einleitung i. d. Christkatholische Theologie, T. 1 u. 2, Münster 1819. 1829; 25 Christkathol. Dogmatik, T. 1, n. s. Tod hrsg. v. JHACHTERFELDT, ib. 18342.

Hos igitur libros tradi iussimus theologis Germanicae linguae peritissimis omni ex parte diligentissime perscrutandos. . Tandem rem totam ex integro discutiendam et examinandam voluimus ad v. fr. nostros s. r. e. cardinales in tota republica christiana inquisitores generales. Hi autem omni studio, prout rei gravitas postulabat, cuncta et singula expendentes, post ma- 30 turam discussionem in congregatione coram nobis habita diiudicarunt, evanescere auctorem in cogitationibus suis pluraque in dictis operibus contexere absurda et a doctrina catholicae ecclesiae aliena; praesertim vero circa naturam fidei et credendorum regulam; circa sacram scripturam, traditionem, revelationem et ecclesiae magisterium; circa motiva credibilitatis; 35 circa argumenta, queis existentia Dei adstrui confirmarique consuevit; circa ipsius Dei essentiam, sanctitatem, iustitiam, libertatem, eiusque finem in operibus, quae a theologis vocantur ad extra; necnon circa gratiae necessitatem, eiusdemque ac donorum distri butionem, retributionem praemiorum, et poenarum inflictionem; 40 circa proto parentum statum, peccatum originale, ac hominis lapsi vires; eosdemque libros tamquam continentes doctrinas et propositiones respective falsas, temerarias, captiosas, in scepticismum et indifferentismum inducentes, erroneas, scandalosas, in catholicas scholas iniuriosas, fidei divinae eversivas, haeresim sapientes ac alias ab ecclesia damnatas, prohibendos et damnandos esse censuerunt.

45

Nos itaque auditis praefatorum cardinalium suffragiis et omnibus plene perpensis, de eorum consilio ac etiam motu proprio et ex certa scientia ac matura deliberatione nostris deque apostolicae potestatis plenitudine, praedictos libros, ubicunque et quocunque idiomate, seu quavis editione aut versione hucusque impressos, aut in posterum, quod absit, imprimendos, tenore praesentium damnamus et reprobamus ac in indicem librorum prohibitorum 50 referri mandamus; hortantes et obtestantes in domino v. fr. patriarchas, archiepiscopos et episcopos aliosque locorum ordinarios . . nedum memoratos libros a scholis repellere verum etiam proprias oves ab huiusmodi venenatis pascuis omni cura et sollicitudine avertere satagant.

1 II Ti 3 1.

2 Teil 2 u. 3 verdammt durch Dekret der congregatio indicis v. 7. Jan. 1836: GFHRHEINWALD, Acta historico-ecclesiastica saec. XIX., Jahrg. 1836, Hamb 39, 3 f.

492. 5. Bibelübersetzungen (1836).

Dekret der Indexkongregation v. 7. Jan. 1836. Analecta iuris pontificii II, Rom 57, 2662; OSCHMID, KL II 682.

Censuit s. congregatio, revocanda iterum esse in omnium memoriam, quae alias 5 decreta (sunt)1, vernaculas nimirum bibliorum versiones non esse permittendas, nisi quae fuerint ab apostolica sede approbatae aut editae cum adnotationibus desumptis ex sanctis ecclesiae patribus vel ex doctis catholicisque viris.

10

493. 6. Die Wahl eines Bischofs von Posen-Gnesen.

Breve an d. Domkapitel von Gnesen-Posen, 10. April 1844: E. Friedberg, Staat und Bischofswahlen 365, Aktenstücke Nr. 59, 163, vgl. Lit. Nr. 479.

Iuxta haec igitur in Borussiae regno ad capituli cuiusque partes spectat suum eligere archiepiscopum vel episcopum non quidem ex illorum numero, quos regium gubernium nominatim eligendos permiserit, sed ex viris ecclesiasticis quos capitula ipsa tum virtutibus reliquis, tum prudentiae etiam laude praestantes inveniant, et regi serenissimo 15 minus gratos non esse censeant, sive ea ipsa scilicet personarum indole et conditione sive ex praecedentibus gubernii factis sive aliis adhibitis modis ad rem cognoscendam idoneis. 494. 7. Bibelgesellschaften; evang. Heidenmission; evang. Allianz. Enzyklika,,Inter praecipuas", 8. Mai 1844: Acta Gregorii XVI, III 332 ff. Acta s. sedis IX 620 ff.

20 1. Inter praecipuas machinationes, quibus nostra hac aetate acatholici diversorum nominum insidiari cultoribus catholicae veritatis eorumque animos a sanctitate fidei avertere connituntur, haud ultimum tenent locum societates biblicae, quas in Anglia primum institutas ac longe hinc lateque diffusas facto veluti agmine in id conspirare conspicimus, ut divinarum scripturarum libros vulgaribus quibusque linguis inter25 pretatos permagno edant exemplarium numero eosque inter christianos iuxta atque infideles nullo delectu disseminent, et horum quemlibet ad illos nullo duce legendos alliciant.. si modo legere norint, cuiusque conditionis hominibus communem faciunt artem scripturarum sine magistro intelligendarum: imo quod longe absurdissimum, peneque inauditum est, ne ipsas quidem infidelium plebes ab eiusmodi intelligentiae communione 30 excludunt. -- Es folgt 2. 3. 4. 5. 6. eine längere Verteidigung d. hl. Stuhles gegen den Vorwurf quasi a pluribus iam saeculis fidelem populum a sacrarum scripturarum cognitione arcere conetur. -7. Est autem cur vobis summopere gratulemur, v. fr., quod . . haudquaquam neglexistis commonere ubi opus fuit catholicas oves, ut ab insidiis caverent, quae sibi a biblicis sociis struebantur. Ex hisce autem episcoporum studiis 35 cum supremae huius Petri sedis sollicitudine conspirantibus, benedicente domino factum est, ut incauti quidam catholici homines, qui biblicis societatibus imprudenter favebant, perspecta subinde fraude, ab eisdem recesserint, et reliquus fidelium populus immunis ferme a contagione permanserit, quae inde illi imminebat.

[ocr errors]

8. Ea interim spe tenebantur sectarii biblici, ut magnam se consecuturos laudem 40 non ambigerent ex infidelibus ad christiani nominis professionem utcunque inducendis per lectionem sacrorum codicum vulgari ipsorum lingua editorum, quos ingenti plane exemplarium copia missionariis, seu excursoribus a se destinatis per illorum regiones distribui, ac vel nolentibus obtrudi curabant. Sed hominibus christianum nomen praeter regulas a Christo ipso institutas propagare 45 Conantibus nihil paene ex sententia contigit, nisi quod potuere interdum nova creare impedimenta catholicis sacerdotibus, qui ad gentes ipsas ex sanctae huius sedis

1 vgl. Dekret der congregatio indicis v. 13. Juni 1757, oben Nr. 473. S. 333 Anm. 2.

« PoprzedniaDalej »