Obrazy na stronie
PDF
ePub

Clemens XI. und die Erhebung Preussens zum Königreich (1701). Clementis XI. opera omnia, Frankf 1729, P. I 2. Epistolae et brevia selectiora 45 ff. MLEHMANN, Preussen u. d. kath. Kirche seit 1640 (= Publikationen a. d. k. preuss. Staatsarchiven I) I, L 78, 380 Anm. 1. Ueber die Verhandlungen betr. Anerkennung der Königswürde durch 5 die Kurie vgl. LEHMANN II–VI. Erst am 10. Jan. 1787 konnte der preuss. Agent Ciofani dem Staatsminister Hertzberg aus Rom melden, daß der päpstl. Almanach dem Hause Brandenburg den Königstitel zugestehe, cf. LEHMANN VI Nr. 32. 57; PSTETTINER, Z. Gesch. d. pr. Königstitels I, Kgsbg 1900; WFRIEDENSBURG, D. röm. Kurie u. d. Annahme d. pr. Königswürde durch Kurf. Friedrich III. v. Brandenburg: HZ 87 (1901), 407–432.

10

448. 1. Clemens XI. an König Ludwig v. Frankreich, 16. April 1701. Etsi nobis persuasum sit, maiestatem tuam nullo modo probare consilium, deterrimo in christiana republica exemplo, a Friderico marchione Brandeburgensi susceptum, dum regium nomen publice usurpare praesumpsit; in eo tamen, quod factum huiusmodi apostolicarum sanctionum dispositioni contrarium et huius sanctae sedis auc15 toritati iniuriosum esse dignoscitur, ex quo scilicet sacrae regalis dignitatis insignia ab acatholico principe non sine ecclesiae contemptu assumuntur et idem marchio se regem dicere non dubitat eius partis Prussiae, quae ad militarem Teutonicorum ordinem antiquo iure pertinet, nos rem silentio praeterire non possumus, ne muneri nostro deesse videamur. Quod itaque a perspecta animi tui magni20 tudine alienum esse satis superque cognoscimus, ab hoc ut nostro quoque hortatu temperare velis, expetimus, ne videlicet regios honores illi tribuas, qui illorum numero nimis incaute se iunxit, quos increpat simul et reprobat sermo ille divinus: Ipsi regnaverunt et non ex me, principes extiterunt et non cognovi etc. 1.

25

449. 2. Clemens XI. an Kardinal Primas Michael Radziejowski v. Gnesen, 16. April 1701.

Etsi . . arbitremur te probe intelligere, in magnum catholicae religionis dedecus verti indebitos honores, qui acatholicis principibus deferuntur, cum eorum, qui a vera fide dissident, consortium frequentare, nedum ambitum fovere, ab ecclesiasticae disciplinae legibus districte prohibeatur, tibi tamen reticere nequaquam debemus, quod coram 30 ipso cardinalium collegio in proxime habito secreto consistorio, pontificia vigilantia nos admonente, duximus esse explicandum: nos videlicet pro muneris nostri ratione dissimulare nequaquam posse illud, quod publice attentatum fuerat a Friderico marchione Brandeburgensi, qui se regem Prussiae dicere tantaeque dignitatis, quae ut singulare Dei munus agnosci veraeque columen religionis atque ornamentum esse debet, nomen 35 et insignia assumere atque usurpare praesumpserat. Deinde vero, prout rei momentum exposcebat, late prosecuti sumus, quanta inde orthodoxi nominis et apostolicae sedis dignitati illata fuisset iniuria.

40

450. 3. Ansprache Clemens XI. an die Kardinäle, 18. April 1701.
Clementis XI. Orationes consistoriales l. c. P. I 5 f.

Innotuit nobis dudum, imo et terrarum ubique iam fama percrebuit, Fridericum marchionem Brandeburgensem nomen et insignia regis Prussiae, profano prorsus ac forte inaudito hactenus apud christianos more, omni ecclesiae Dei auctoritate contempta nec sine gravi antiqui iuris, quod in ea provincia sacro et militari Teutonicorum ordini competit, violatione sibi publice arrogasse; illorumque proinde numero se nimis incaute 45 iunxisse, quos increpat simul et reprobat sermo ille divinus 2: Ipsi regnaverunt etc. Hoc sane factum, quantum apostolicae sedi iniuriosum, quantum

[blocks in formation]

sacris canonibus, quibus haereticum principem antiquis potius cadere quam novis augeri honoribus constitutum est1, adversum fuerit, egregiae pietati ac perspecto zelo vestro explicare supervacaneum ducimus. Scire tamen vos volumus, nos illud minime dissimulasse, quinimo, ut muneri nostro, quantum in nobis erat, hac in re satisfaceremus, audax 5 et irreligiosum eius modi facinus datis ad catholicos principes literis aperte damnasse simulque illos serio admonuisse, ne praesumptos a praefato marchione honores ullo officii genere approbantes, venerabilem sacramque regiam dignitatem, quae ut Dei singulare munus agnosci veraeque columen religionis atque ornamentum esse debet, in a catholico principe vilescere patiantur. 10 Verdammung der von den Jesuiten in Indien geduldeten heidnischen Gebräuche (1704).

451.

Dekret des Kardinals Tournon, Pondichery d. 23. Juni 1704, aufgenommen in die wichtige, den indischen Akkomodationsstreit abschließende, Bulle Benedikts XIV. :,,Omnia sollicitudinem" v. 12. Sept. 1744, BR XVI, 230 ff.; auch abgedr.: Bullarium pontificum s. congregationis de 15 propaganda fide III, Rom 40, 133 ff. MMÜLLBAUER, Gesch. d. kath. Missionen in Ostindien, M 51, 264 ff.; HENRION IV 202 ff., 320 ff.; Gesch. d. Streitigkeiten üb. d. chines. Gebräuche, 3. Bd., Augsb 1792, 307 ff.; REUSCH, Index II 771 ff.; MEJER, Propaganda I 307 ff.; 354 ff.; KIRSCH, Benedikt XIV. u. s. Bullen bezüglich d. chines. u. malebar. Gebräuche, ThQ 1901,

374 ff.; HERGENRÖTHER III 582 ff.; LAUNAY, Hist. des missions de l'Inde, P 98.

20

(I. De baptis m o.) 1. Districte prohibemus, ne in baptizandis tam pueris quam adultis cuiuscunque sexus et conditionis omittantur sacramentalia sed omnia palam adhibeantur et signanter saliva, sal, et insufflatio, quae ex apostolica traditione catholica ecclesia recepit ac ob recondita in his sacris caeremoniis divinae erga nos bonitatis mysteria sancte et inviolabiliter custodivit. 2. Item praecipimus, ut iuxta lauda- 25 bilem ecclesiae consuetudinem semper imponatur baptizando a baptizante nomen alicuius sancti in martyrologio Romano descripti, omnino interdictis nominibus idolorum vel falsae religionis paenitentium, quibus gentiles utuntur, et neophytae hactenus appellari consueverant, antequam essent per baptismum divinae gratiae renati. 3. Nec parochis seu missionariis sub quovis praetextu liceat, crucis, sanctorum, 30 et rerum sacrarum nomina per translata immutare, nec ea ullo idiomate explicare, nisi Latino vel saltem Indico, quatenus voces Indicae regionis latinae significationi liquido et adamussim respondeant. 4. Et quia audivimus, ba ptismum infantium ex christianis parentibus ortorum, eorundem incuria saepe saepius diu protrahi, non sine maximo dictorum infantium salutis discrimine, 35 monemus evangelicos operarios, ut sacrorum canonum memores terminum breviorem, quam fieri possit, attentis circumstantiis, genitoribus praefigant, graviter conscientiam eorum onerantes, nisi filios intra praefixum tempus ad ecclesiam deferant sacro fonte abluendos.

(II. De matrimonio.) 5. Praeterea cum moris huius regionis sit, ut in fantes 40 sex vel septem annorum, interdum etiam in teneriore aetate, ex genitorum consensu matrimonium indissolubile de praesenti contrahant per impositionem Tally seu aureae tesserae nuptialis, uxoris collo pensilis; missionariis mandamus, ne huiusmodi irrita matrimonia inter christianos fieri permittant, nec sponsos sic coniunctos cohabitare sinant, donec completa legitima aetate et explorato eorum consensu, in faciem ecclesiae 45 iuxta formam a sacro concilio Tridentino praescriptam, verum et canonicum matrimonium 1 Die Worte: Sane factum constitutum est, auch in dem Schreiben Clemens' XI. an Kaiser Leopold, 16. April 1701, 1. c. P. II 43.

[ocr errors]
[ocr errors]

contraxerint. Et quoniam apud peritiores impiae illius religionis sectatores Tally prae se fert imaginem, licet informem, Pulleyaris sive Pyllajaris idoli nuptialibus caeremoniis praepositi, cumque dedeceat, christianas mulieres talem effigiem collo deferre in signum matrimonii, districte prohibemus, ne in posterum audeant Tally cum hac effigie 5 collo appendere et, ne uxores innuptae videantur, poterunt uti alio Tally vel sanctissimae crucis vel domini nostri Iesu Christi vel beatissimae virginis vel alia quavis religiosa imagine ornato. 7. Et cum superstitione non careat funiculus centum et octo filis compositus, et croceo succo delinitus, quo plerique dictum Tally appendunt, prohibemus etiam dictorum filiorum numerum et unctionem. - 8. 9. Hochzeitsgebräuche.

10 (III. De mulieribus.) 10. Nullus rite et sufficienter dispositus arceatur a sacramento poenitentiae, ad peccatorum remissionem tamquam instrumento divinae misericordiae a Christo domino instituto, et signanter mulieres menstruali morbo laborantes non attentis diebus purificationis iuxta morem gentilium. .; praeterea non liceat.. dictis mulieribus prohibere accessum ad ecclesiam vel ad confessarium. 4. Dedecet etiam 15 christianae virginis honestatem prima vice dicto morbo laborantis, illum cognatis, vicinis et amicis notum facere ac inverecunde publicare iisque ethnicorum more et ritu in eius domum collectis super re tam sordida festum instituere.

(IV. De Pareis.) 12. Ferre pariter non possumus, quod a medicis spiritualibus pro animarum salute ea caritatis officia denegentur, quae medici gentiles, nobilis etiam 20 generis seu castae, pro corporis salute praestare non dedignantur infirmis etiam abiectae et infimae conditionis, vulgo dictis Pareis. Quapropter districte mandamus missionariis, ut, quantum in ipsis erit, nemini e christianis aegrotis, quantumvis Pareis, et vilioris, si adessent, generis hominibus, desideranda relinquatur in infirmitate copia confessarii; et ne ingravescentibus morbis, cum gravissimo vitae tempo25 ralis periculo, aeternae consulere cogantur, iisdem missionariis praecipimus, ut infirmos huiusmodi conditionis ad ecclesiam deferendos exspectent, sed consultius domos, ubi aegrotant, pro viribus petant, ad eos invisendos ac piis sermonibus et precibus, sacramentorumque pabulo recreandos atque demum eos in extremo vitae discrimine constitutos sancto infirmorum oleo deliniant, absque personarum aut sexus acceptione, 30 expresse damnantes quamcunque praxim huic christianae pietatis officio contrariam. (V. De christianis tibicinibus in pago di s.) 13. Non sine maximo animi nostri moerore accepimus etiam, christianos tympanorum pulsatores, tibicines aut alterius cuiuscunque musici instrumenti sonatores ad idolorum festivitates et sacrificia accersiri ad ludendum.

35

(VI. De lavacris et ablutionibus.) 14. Declaramus praeterea pontificiam constitutionem Gregorii p. XV. incipientem,,Romanae sedis antistes", ad petitionem patrum societatis Iesu editam, qua indigenis Christi fidelibus lavacra non alia occasione et fine, quam corporis reficiendi et a naturalibus sordibus mundandi, ab apostolica sede permittuntur, interdictis tempore et modo, quibus a gentilibus adhiberi solent, 40 aeque afficere evangelicos operarios, quibus propterea non liceat sub quacunque alia causa et fine, etiam ad effectum, ut existimentur Sanias seu Brahmanes, prae caeteris dediti huiusmodi ablutionibus, illis uti, praesertim statutis eorum horis, et ante vel immediate post quamcunque sacram functionem.

(VII. De usu cinerum.) 15. Cineres itidem ex vaccae stercore 45 confectos et impiam gentilium poenitentiam a Rutren institutam redolentes benedicere eosque fronti sacro chrismate delinitae impingere sive alia quaecunque signa albi vel rubri coloris, quibus Indi superstitiosissimi in fronte vel in pectore aut in alia

quavis corporis parte utuntur, deferre prohibemus; mandantes, ut sanctae ecclesiae consuetudo piique ritus cineres benedicendi illisque christianorum caput cruce signandi, ad humanae infirmitatis memoriam recolendam, religiose serventur, tempore ac modo ab ecclesia praescripto, scilicet feria quarta cinerum et non alias.

(VIII. De libris gentiliu m.) 16. Magnopere commendantes zelum ac stu- 5 dium missionariorum, qui libros sacram ecclesiae catholicae doctrinam rerumque sacrarum monumenta continentes, pro Indorum Christi fidelium eruditione in linguam Malabaricam seu Tamulicam transtulere vel novos pro illorum commodo et institutione composuerunt; iisdem Christi fidelibus expresse interdicimus fabulosos gentilium libros eosque legere et retinere prohibemus.

452. Clemens XI.: Verdammung von Sätzen des Paschasius Quesnel (1713).

10

Bulle,,Unigenitus" v. 8. Sept. 1713: BR XXI 567 ff., bestätigt durch die Bulle Clemens XI.:
„Pastoralis officii“ v. 28. Aug. 1718, Innocenz XIII. Decr. v. 8. Jan. 1722, Benedikts XIV. Encykl.
,,Ex omnibus christiani orbis" v. 16. Okt. 1756. CHRMPFAFFII Hist. constitutionis Unig., 15
Tüb 1721; DERSELBE, Nova editio actorum public. const. Unig., Tü 1723, 10 ff.; LAFITAU,
Hist. de la Constitution Unig., 2 vols, 1733; ASCHILL, D. Konstitution Unig., Fr 76; ALEROY,
La France et Rome de 1700 à 1715, Hist. diplomatique de la bulle Unig. jusqu'à la mort de Louis
XIV, P 92; REUSCH, Index II 724 ff.; DÖLLINGER-REUSCH, Moralstreitigkeiten I 327 ff.;
RE XII 456 ff.; KL X 678 f.; HERGENRÖTHER III 466 ff.

20

1. Quid aliud remanet animae, quae Deum atque ipsius gratiam amisit, nisi peccatum et peccati consecutiones, superba paupertas et segnis indigentia, hoc est generalis impotentia ad laborem, ad orationem et ad omne opus bonum?-2. Iesu Christi gratia, principium efficax boni cuiuscunque generis, necessaria est ad omne opus bonum; absque illa non solum nihil fit, sed nec fieri potest. 3. In vanum, domine, 25 praecipis, si tu ipse non das, quod praecipis. 4. Ita, domine, omnia possibilia sunt ei, cui omnia possibilia facis, eadem operando in illo. 5. Quando Deus non emollit cor per interiorem unctionem gratiae suae, exhortationes et gratiae exteriores non inserviunt, nisi ad illud magis obdurandum. 6. Discrimen inter foedus iudaicum et christianum est, quod in illo Deus exigit fugam peccati et implementum legis a peccatore, relinquendo 30 illum in sua impotentia; in isto vero Deus peccatori dat quod iubet, illum sua gratia purificando. 7. Quae utilitas pro homine in veteri foedere, in quo Deus illum reliquit eius propriae infirmitati, imponendo ipsi suam legem? Quae vero felicitas non est admitti ad foedus, in quo Deus nobis donat quod petit a nobis? - 8. Nos non pertinemus ad novum foedus, nisi in quantum participes sumus ipsius novae gratiae, quae operatur in 35 nobis id, quod Deus nobis praecipit. 9. Gratia Christi est gratia suprema, sine qua confiteri Christum nunquam possumus, et cum qua nunquam illum abnegamus. —- 10. Gratia est operatio manus omnipotentis Dei, quam nihil impedire potest aut retardare. - 11. Gratia non est aliud, quam voluntas omnipotentis Dei iubentis et facientis quod iubet. 12. Quando Deus vult salvare animam, quocunque tempore, quocunque loco effec- 40 tus indubitabilis sequitur voluntatem Dei. 13. Quando Deus vult animam salvam facere, et eam tangit interiore gratiae suae manu, nulla voluntas humana ei resistit. 14. Quantumcunque remotus a salute sit peccator obstinatus, quando Iesus se ei videndum exhibet lumine salutari suae gratiae, oportet ut se dedat, accurrat, sese humiliet et adoret salvatorem suum. 15. Quando Deus mandatum suum et suam externam locu- 45 tionem comitatur unctione sui spiritus et interiore vi gratiae suae, operatur illam in corde obedientiam, quam petit. 16. Nullae sunt illecebrae, quae non cedant illecebris gratiae; quia nihil resistit omnipotenti. - 17. Gratia est vox illa patris, quae homines interius

Mirbt, Quellen. 3. Auflage.

[ocr errors]

20

-

docet, ac eos venire facit ad Iesum Christum; quicunque ad eum non venit, postquam audivit vocem exteriorem filii, nullatenus est doctus a patre. 18. Semen verbi, quod manus Dei irrigat, semper affert fructum suum. 19. Dei gratia nihil aliud est, quam eius omnipotens voluntas; haec est idea, quam Deus ipse nobis tradit in omnibus 5 suis scripturis. 20. Vera gratiae idea est, quod Deus vult sibi a nobis obediri, et obeditur; imperat, et omnia fiunt; loquitur tamquam dominus, et omnia sibi submissa sunt. 21. Gratia Iesu Christi est gratia fortis, potens, suprema, invincibilis, utpote quae est operatio voluntatis omnipotentis, sequela et imitatio operationis Dei, incarnantis et resuscitantis filium suum. - 22. Concordia omnipotentis operationis Dei in corde 10 hominis cum libero ipsius voluntatis consensu demonstratur illico nobis in incarnatione, veluti in fonte atque archetypo omnium aliarum operationum misericordiae et gratiae, quae omnes ita gratuitae atque ita dependentes a Deo sunt, sicut ipsa originalis operatio. 23. Deus ipse nobis ideam tradidit omnipotentis operationis suae gratiae, eam significans per illam, quae creaturas e nihilo producit et mortuis reddit vitam. 24. Iusta 15 idea, quam centurio habet de omnipotentia Dei et Iesu Christi in sanandis corporibus solo motu suae voluntatis, est imago ideae, quae haberi debet de omnipotentia suae gratiae in sanandis animabus a cupiditate. 25. Deus illuminat animam et eam sanat aeque ac corpus sola sua voluntate; iubet, et ipsi obtemperatur. - 26. Nullae dantur gratiae, nisi per fidem. 27. Fides est prima gratia et fons omnium aliarum.

20

[ocr errors]
[ocr errors]

28. Prima gratia, quam Deus concedit peccatori, est peccatorum remissio. 29. Extra ecclesiam nulla conceditur gratia. 30. Omnes, quos Deus vult salvare per Christum, salvantur infallibiliter. 31. Desideria Christi semper habent suum effectum; pacem intimo cordium infert, quando eis illam optat. 32. Iesus Christus se morti tradidit ad liberandum pro semper suo sanguine primogenitos, id est electos, de manu angeli exter25 minatoris. 33. Proh! quantum oportet bonis terrenis et sibimetipsi renuntiasse, ad hoc, ut quis fiduciam habeat sibi, ut ita dicam, appropriandi Christum Iesum, eius amorem, mortem et mysteria; ut facit sanctus Paulus dicens: Qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me1. - 34. Gratia Adami non producebat nisi merita humana. - 35. Gratia Adami est sequela creationis, et erat debita naturae sanae et integrae. 36. Differentia 30 essentialis inter gratiam Adami et status innocentiae ac gratiam christianam est, quod primam unusquisque in propria persona recepisset; ista vero non recipitur, nisi in persona Iesu Christi resuscitati, cui nos uniti sumus. – 37. Gratia Adami, sanctificando illum in semetipso, erat illi proportionata; gratia christiana, nos sanctificando in Iesu Christo, est omnipotens et digna filio Dei. 38. Peccator non est liber, nisi ad malum, sine gratia 35 liberatoris. 39. Voluntas, quam gratia non praevenit, nihil habet luminis, nisi ad aberrandum; ardoris, nisi ad se praecipitandum; virium, nisi ad se vulnerandum; est capax omnis mali et incapax ad omne bonum. 40. Sine gratia nihil amare possumus, nisi ad nostram condemnationem. 41. Omnis cognitio Dei, etiam naturalis, etiam in philosophis ethnicis, non potest venire nisi a Deo, et sine gratia non producit nisi praesump40 tionem, vanitatem et oppositionem ad ipsum Deum, loco affectuum adorationis, gratitudinis et amoris. 42. Sola gratia Christi reddit hominem aptum ad sacrificium fidei; sine hoc nihil nisi impuritas, nihil, nisi indignitas. 43. Primus effectus gratiae baptismalis est, facere ut moriamur peccato adeo, ut spiritus, cor, sensus non habeant plus vitae pro peccato, quam homo mortuus habeat pro rebus mundi. 44. Non sunt, nisi 45 duo amores, unde volitiones et actiones omnes nostrae nascuntur; amor Dei, qui omnia agit propter Deum, quemque Deus remuneratur; et amor, quo nos ipsos ac mundum diligimus, 1 Gal 2 20.

[ocr errors]

« PoprzedniaDalej »