Obrazy na stronie
PDF
ePub

tione, baptismum probari unico teste, et quamvis filii hebraeorum non possint invitis parentibus baptizari, si tamen de facto baptizentur, valet baptismus et character imprimitur; filiam baptizatam penes christianos alendam; mulierem baptizantem acriter monendam, ut in posterum caveat a similibus; notificandum vero populo, non licere invitis 5 parentibus filios hebraeorum baptizare1, quia licet finis sit bonus media autem non licita, potissimum stante bulla Iulii III. imponente poenam 1000 ducatorum et suspensionis baptizantibus filios hebraeorum invitis parentibus. 23. Juli 1639 (AE II 408).

10

124. Baptismus male collatus reiteratur, sed si tamen dubitatur an sit male collatus reiteratur sub conditione. 25. Jan. 1607 (AE II 409).

125. Baptizati ab haereticis in forma ecclesiae non rebaptizantur, sed supplentur defectus, ut orationes, exorcismi et unctiones, et muniuntur sacramento confirmationis quatenus non fuerint confirmati. 8. Febr. 1597 (AE II 409).

140. Nobilis Gallus baptizatus ab haereticis Calvinistis et 15 petens rebaptizari sub conditione et suppleri solemnitates exorcismorum, ssmus auditis votis, dixit non esse rebaptizandum et ei signanter mandavit ut scrupula deponat. 5. März 1606 (AE II 410).

424. Papst Paul V.: Verurteilung der Lehre des Kopernikus. Dekret der congr. indicis 5. März 1616: J. B. Riccioli, Almagestum novum, Bononiae 1651, t. 20 I p. II 496. KVGEBLER, Galileo Galilei u. d. röm. Curie, St 76, 401 cf. 105; FHREUSCH, D. Process Galilei's u. d. Jesuiten, Bonn 79, 110, 442; LPROWE, Nicolaus Coppernicus, 2 Bde., B 83. 84; MCANTOR, Gesch. d. Mathematik II, L 1900, 470; SCHANZ: KL III 1079.

[ocr errors]

Extractus decreti s. congregationis eminent. s. r. e. cardinalium sub Paulo V. - Et quia etiam ad notitiam praefatae congregationis pervenit, falsam illam doctrinam Pytha25 goricam, divinaeque scripturae omnino adversantem, de mobilitate terrae et immobilitate solis, quam Nicolaus Copernicus 2 de revolutionibus orbium coelestium et Didacus a Stunica in Job 3 etiam docent, iam divulgari et a multis recipi, sicut videre est ex epistola quadam impressa cuiusdam patris Carmelitae, cui titulus: Lettera del R. P. Maestro Paolo Antonio Foscarini Carmelitano, sopra l'opinione de i Pittagorici, et del 30 Copernico della mobilità della terra, et stabilità del sole et il nuovo Pittagorico sistema del mondo, in Napoli per Lazzaro Scorriggio 1615. In qua dictus pater ostendere conatur, praefatam doctrinam de immobilitate solis in centro mundi et mobilitate terrae consonam esse veritati et non adversari sacrae scripturae. Ideo ne ulterius huiusmodi opinio in perniciem catholicae veritatis serpat, cen35 suit dictos Nicolaum Copernicum de revolutionibus o rbium et Didacum a Stunica in Job suspendendos esse donec corrigantur, librum vero P. Pauli Antonii Foscarini Carmelitae omnino prohibendum atque damnandum, aliosque omnes libros pariter idem do

1 cf. Resolutio s. officii v. 16. Apr. 1625, AE II 408 Nr. 119.

2 Gest. Frauenburg 24. Mai 1543. In demselben Jahr erschien in Nürnberg das, bereits 1530 vollendete, Werk: De revolutionibus orbium caelestium libri VI.

3 DIDACUS A STUNICA, commentaria in Iob, Toledo 1584.

1620 wurde ein Monitum s. congregationis ad Nicolai Copernici lectorem eiusque emendatio, permissio et correctio (RICCIOLI 496) für Neudrucke des kopernikanischen Werks veröffentlicht, demzufolge Kopernikus seine Ansicht nur ,,ex hypothesi" vertritt. Bis 1757 wurden dann in den Indices verboten: libri omnes docentes mobilitatem terrae et immobilitatem solis; erst durch das von Pius VII. bestätigte Dekret der Indexkongregation v. 11. Sept. 1822 ist die literarische Vertretung der kopernikanischen Lehre direkt freigegeben worden, cf. REUSCH, Index II 1, 395. 400.

centes, prohibendos, prout praesenti decreto omnes respective prohibet, damnat atque suspendit.

Papst Urban VIII. (1623—1644). 425. 1. Kanonisation des Ignatius v. Loyola. Bulle,,Rationi congruit“ v. 6. Aug. 1623: BR XIII 23 ff.

314 ff.

DÖLLINGER-REUSCH, Bellarmin 5

Dudum siquidem fel. rec. Gregorius papa XV. praedecessor noster, pie attendens quod ineffabilis dei bonitas et misericordia . . novissimis temporibus, cum... veterem autem religionem omnemque illius sanctitatem ac perfectioris vitae professionem Lutherus, monstrum teterrimum, aliaeque detesta- 10 biles pestes blasphemis eorum linguis in septentrionis partibus corrumpere et depravare ac sedis apostolicae auctoritati detrahere conarentur, excitavit spiritum Ignatii Loiola e, qui ex medio honorum cursu et a saeculari et terrena militia admirabili quadam ratione vocatus, ita se divino imperio regendum et formandum tradidit, 15 ut demum nova societatis Iesu, quae inter alia pietatis et caritatis opera gentilibus convertendis, haereticis ad fidei veritatem revocandis, et Romani pontificis potestati tuendae ex instituto se totam impendit1, religione fundata vitam admirabili sanctitate traductam sanctissimo pariter concluserit exitu ac plurimis sit 20 miraculis illustratus, eiusdem Ignatii catalogo sanctorum adscriptioni, de qua dudum agebatur, decrevit intendere.

426. 2. Die Bulle „In coena domini“ nach d. Konstitution,,Pastoralis Romani pontificis" v. 1. April 1627. BR XIII 530 ff. LUTHER, Bulla coenae domini, d. i. die Bulla vom Abendfressen des aller- 25 heiligsten Herrn, des Papstes, 1522; LUTHERS WW, WA. VIII 688 ff.; LEBRET, Pragmat. Gesch. der Bulle in coena domini2 (1769), Frankf 1772; cf. unten Pius IX. Konstitution,,Apostolicae sedis moderationi convenit" v. 12. Okt. 1869 über die Zensuren latae sententiae u. die dem Papst reservierten Zensuren Nr. 507: EFRIEDBERG, Samml. d. Aktenstücke z. ersten vat. Concil, Tü 72, 403 ff.; JPENNACHI, commentaria in constit.,,apost. sedis", t. I, Rom 83, Beil. 2 zu Acta s. sedis, 30 59 ff.; REUSCH, Index I, 71 ff.; DÖLLINGER, Papsttum 215 ff.; JACOBSON-EFRIEDBERG, RE III 535 f.; DIENDORFER, KL I 1125 ff.

§ 1. Excommunicamus et anathematizamus ex parte dei omnipotentis, patris, filii et spiritus sancti, auctoritate quoque beatorum apostolorum Petri et Pauli, ac nostra, quoscunque Hussitas, Wichlefitas, Lutheranos, Zvinglianos, Calvinistas, Ugonottos Anabaptistas, Trinitarios et a chri- 35 stiana fide apostatas, ac omnes et singulos alios haereticos, quocunque nomine censeantur, et cuiuscunque sectae existant, ac eis credentes, eorumque receptatores, fautores et generaliter quoslibet illorum defensores, ac eorundem libros haeresim continentes, vel de religione tractantes, sine auctoritate nostra et sedis apostolicae scienter legentes, aut retinentes, imprimentes, seu quomodolibet defendentes, ex quavis causa, publice vel occulte, quovis ingenio 40 vel colore, necnon schismaticos, et eos, qui se a nostra et Romani pontificis pro tempore existentis obedientia pertinaciter subtrahunt vel recedunt.

§ 2. Item excommunicamus et anathematizamus omnes et singulos, cuiuscunque status, gradus seu conditionis fuerint (universitates vero, collegia et capitula, quocunque nomine nuncupentur, interdicimus), ab ordinationibus seu mandatis nostris ac Romanorum pontificum pro 45 tempore existentium ad universale futurum concilium appellantes nec non eos, quorum auxilio, consilio vel favore appellatum fuerit.

§ 3. Item excommunicamus et anathematizamus omnes piratas, curssarios a c la trunculos maritimos, discurrentes mare nostrum, praecipue a monte Argentario usque ad Terracinam, ac omnes eorum fautores, receptatores et defensores.

1 vgl. Breviarium Rom. 31. Juli, Fest des Ignatius v. Loyola, Lect. V.

50

10

§ 5. Item excommunicamus et anathematizamus omnes, qui in terris suis nova pedagia seu gabellas, praeterquam in casibus sibi a iure seu ex speciali sedis apostolicae licentia permissis, imponunt, vel augent, seu imponi vel augeri exigunt.

§ 6. Item excommunicamus et anathematizamus omnes falsarios literarum apo5 stolicarum, etiam in forma brevis ac supplicationum, gratiam vel iustitiam concernentium, per Romanum pontificem, vel sanctae Romanae ecclesiae vicecancellarios, seu gerentes vices eorum, aut de mandato eiusdem Romani pontificis signatarum, necnon falso fabricantes literas apostolicas, etiam in forma brevis, et etiam falso signantes supplicationes huius modi sub nomine Romani pontificis, seu vicecancellarii, aut gerentium vices praedictorum.

§ 7. Item excommunicamus et anathematizamus omnes illos, qui ad Saracenos, Turcas, et alios christiani nominis hostes et inimicos, vel haereticos, per nostras sive huius sanctae sedis sententias expresse et nominatim declaratos, deferunt seu transmittunt equos, arma ferrum, filum ferri, stannum, chalybem, omniaque alia metallorum genera, atque bellica instrumenta, lignamina, canapem, funes, tam ex ipso canape, quam alia quacunque materia, 15 et ipsam materiam, aliaque huiusmodi, quibus christianos et catholicos impugnant, nec non illos, qui per se vel alios de rebus statum christianae reipublicae concernentibus, in christianorum perniciem et damnum, ipsos Turcas et christianae religionis inimicos, necnon haereticos, in damnum catholicae religionis certiores faciunt, illisque ad id auxilium, consilium vel favorem quomodolibet praestant.

20

§ 8. Item excommunicamus et anathematizamus omnes impedientes seu invadentes eos, qui victualia seu alia ad usum Romanae curiae necessaria adducunt, ac etiam eos, qui ne ad Romanam curiam adducantur vel afferantur, prohibent, impediunt seu perturbant, seu haec facientes defendunt per se vel alios, cuiuscunque fuerint ordinis, praeeminentiae, cor ditionis et status, etiamsi pontificali seu regali, aut alia quavis ecclesiastica 25 vel mundana praefulgeant dignitate.

cam

§ 9. Item excommunicamus et anathematizamus omnes illos, qui ad sedem apostolivenientes et recedentes ab eadem, sua vel aliorum opera interficiunt, mutilant, spoliant, capiunt, detinent, nec non illos omnes, qui iurisdictionem ordinariam, vel delegatam a nobis, vel nostris iudicibus non habentes, illam sibi temere vindicantes, similia contra morantes in eadem 30 curia audent perpetrare.

35

40

§ 10. Item excommunicamus et anathematizamus omnes interficientes, mutilantes, vulnerantes, detinentes, capientes, seu depraedantes Romipetas seu peregrinos ad Urbem causa devotionis seu peregrinationis accedentes et in ea morantes, vel ab ipsa recedentes, et in his dantes auxilium, consilium vel favorem.

§ 11. Item excommunicamus et anathematizamus omnes interficientes, mutilantes, vulnerantes, percutientes, capientes, carcerantes, detinentes, vel hostiliter in sequentes s. r. e. cardinales, patriarchas, archiepiscopos, episcopos sedisque apostolicae legatos, vel nuntios, aut eos a suis dioecesibus, territoriis, terris seu dominiis eiicientes, necnon ea mandantes, vel rata habentes, seu praestantes in eis auxilium, consilium vel favoreni.

§ 12. Item excommunicamus et anathematizamus omnes illos, qui per se, vel per alios, personas ecclesiasticas quascunque vel saeculares ad Romanam curiam super eorum causis et negotiis recurrentes, ac illa in eadem curia prosequentes aut procurantes negotiorunque gestores, advocatos, procuratores et agentes, seu etiam auditores vel iudices super dictis causis vel negotiis deputatos, occasione causarum vel negotiorum huiusmodi occidunt, seu quoquomodo 45 percutiunt, bonis spoliant..

50

§ 13. Item excommunicamus et anathematizamus omnes tam ecclesiasticos, quam saeculares, cuiuscunque dignitatis, qui praetexentes frivolam quandam appellationem a gravamine vel futura executione literarum apostolicarum, . . ad curias saeculares et laicam potestatem recurrunt..

§ 16. Nec non qui archiepiscopos, episcopos, aliosque superiores et inferiores pra elatos, et omnes alios quoscunque iudices ecclesiasticos ordinarios, quomodolibet hac de causa directe vel indirecte carcerando vel molestando eorum agentes, procuratores, familiares, necnon consanguineos et affines, aut alias impediunt, quominus sua iurisdictione ecclesiastica contra quoscunque utantur, secundum quod canones et sacrae 55 constitutiones ecclesiasticae et decreta conciliorum generalium et praesertim Tridentini statuunt; ac etiam eos, qui post ipsorum ordinariorum vel etiam ab eis delegatorum quorumcunque sententias et decreta, aut alias fori ecclesiastici iudicem eludentes, ad cancellarias et alias curias saec u

lares recurrunt, et ab illis prohibitiones et mandata etiam poenalia, ordinariis et delegatis praedictis decerni et contra illos exequi procurant, eos quoque, qui haec decernunt et exequuntur, seu dant auxilium, consilium, patrocinium et favorem in eisdem.

§ 17. Quive iurisdictiones seu fructus, redditus et proventus ad nos et sedem apostolicam, et quascunque ecclesiasticas personas, ratione ecclesiarum, monasteriorum et aliorum 5 beneficiorum ecclesiasticorum pertinentes, usurpant, vel etiam quavis occasione vel causa, sine Romani pontificis vel aliorum ad id legitimam facultatem habentium expressa licentia seque

strant.

§ 18. Quive collectas, decimas, talleas, praestantias et alia onera clericis praefatis et aliis personis ecclesiasticis ac eorum et ecclesiarum, monasteriorum et aliorum beneficiorum 10 ecclesiasticorum bonis, illorumque fructibus, redditibus et proventibus huiusmodi absque simili Romani pontificis speciali et expressa licentia, imponunt, et diversis etiam exquisitis modis exigunt, aut sic imposita etiam a sponte dantibus et concedentibus recipiunt. Necnon qui per se vel alios directe vel indirecte praedicta facere, exequi vel procurare, aut in eisdem auxilium, consilium vel favorem praestare non verentur, cuiuscunque sint praeeminentiae, dignitatis, ordinis, 15 conditionis aut status, etiam si imperiali aut regali praefulgeant dignitate, seu principes, duces, comites, barones et alii potentatus, quicunque etiam regnis, provinciis, civitatibus et terris quoquomodo praesidentes, consiliarii et senatores aut quavis etiam pontificali dignitate insigniti. Innovantes decreta super his per sacros canones, tam in Lateranensi novissime celebrato, quam conciliis generalibus edita, etiam cum censuris et poenis in eis contentis.

quo

20

§ 19. Item excommunicamus et anathematizamus omnes et quoscunque magistratus et iudices, notarios, scribas, executores, subexecutores, modolibet se interponentes in causis capitalibus seu criminalibus contra personas ecclesiasticas, illas processando, banniendo, capiendo, seu sententias contra illas proferendo vel exequendo, sine speciali, specifica, et expressa 25 huius sanctae sedis apostolicae licentia, quique huiusmodi licentiam ad personas et casus non expressos extendunt, vel alias illa perperam abutuntur, etiam si talia committentes fuerint consiliarii, senatores, praesidentes, cancellarii, vicecancellarii, aut quovis alio nomine nuncupati.

§ 20. Item excommunicamus et anathematizamus omnes illos, qui per se seu alios, directe vel indirecte, sub quocunque titulo vel colore invadere, destruere, occupare ac detinere 30 praesumpserint in totum vel in partem, almam Urbem, regnum Siciliae, insulas Sardiniae et Corsicae, . . et alias civitates, terras et loca, vel iura ad ipsam Romanam ecclesiam pertinentia, dictaeque Romanae ecclesiae mediate vel immediate subiecta, necnon supremam iurisdictionem in illis, nobis et eidem Romanae ecclesiae competentem, de facto usurpare, perturbare, retinere et vexare variis modis praesumunt, necnon adhaerentes, fautores, et defensores 35 corum, seu illis auxilium, consilium vel favorem quomodolibet praestantes.

§ 21. Volentes praesentes nostros processus ac omnia et quaecunque his literis contenta, quousque alii huiusmodi processus a nobis aut Romano pontifice pro tempore existente fiant aut publicentur, durare suosque effectus omnino sortiri.

§ 22. Caeterum a praedictis sententiis nullus per alium, quam per Romanum 40 pontificem, nisi in mortis articulo constitutus, nec etiam tunc, nisi de stando ecclesiae mandatis et satisfaciendo cautione praestita, absolvi possit etiam praetextu quarumvis facultatum et indultorum . .

§ 24. Declarantes et protestantes quamcunque absolutionem, etiam solemniter per nos faciendam, praedictos excommunicatos sub praesentibus comprehensos, nisi prius a praemissis cum 45 vero proposito ulterius similia non committendi, destiterint, ac quoad eos, qui contra ecclesiasticam libertatem, ut praemittitur, statuta fecerint nisi prius statuta, ordinationes, constitutiones pragmaticas et decreta huiusmodi publice revocaverint, et ex archiviis, seu capitularibus locis, aut libris, in quibus annotata reperiuntur, deleri et cassari, ac nos de revocatione huiusmodi certiores fecerint, eos non comprehendere, nec eis aliter suffragari, quin etiam per huiusmodi a b solutionem 50 aut quoscunque alios actus contrarios, tacitos vel expressos, ac etiam per patientiam et tolerantiam nostram vel successorum nostrorum quantocunque tempore continuatam in praemissis omnibus et singulis, ac quibuscunque iuribus sedis apostolicae ac sanctae Romanae ecclesiae undecunque et quandocunque quaesitis vel quaerendis, nullatenus praeiudicari posse aut debere. § 25. Non obstantibus privilegiis, indulgentiis, indultis et literis apostolicis generalibus vel 55 specialibus.

§ 26. Ut vero praesentes nostri processus ad publicam omnium notitiam facilius deducantur,

chartas seu membranas processus ipsos continentes, valvis ecclesiae S. Iohannis Lateranensis et basilicae principis apostolorum de Urbe appendi faciemus, ut ii, quos processus huiusmodi concernunt, quod ad ipsos non pervenerint, aut quod ipsos ignoraverint, nullam possint excusationem praetendere, aut ignorantiam allegare, cum non sit verisi5 mile, id remanere incognitum, quod tam patenter omnibus publicatur.

§ 27. Insuper ut processus ipsi et praesentes literae, ac omnia et singula in eis contenta, eo fiant notiora, quo in plerisque civitatibus et locis fuerint publicata, universis et singulis patriarchis, primatibus, archiepiscopis, episcopis et locorum ordinariis et praelatis ubilibet constitutis per haec scripta committimus et in virtute sanctae obedientiae districte praecipiendo mandamus, ut per se, 10 vel per alium seu alios pra e sentes literas, postquam eas receperint, seu earum habuerint notitiam, semel in anno, aut, si expedire viderint, etiam pluries in ecclesiis suis, dum in eis maior populi multitudo ad divina convenerint, solemniter publicent, et ad Christi fidelium mentes reducant, nuntient et declarent.

15

427. 3. Galileis Verurteilung und Abschwörung in Rom (22. Juni 1633). Lateinische Uebersetzung des in italienischer Sprache abgefassten Urteils: Riccioli, Almagestum novum t. I p. II 497 ff. 422 ff.; deutsche Uebers.: REUSCH, Prozess Galilaeis 323 ff.; GEBLER, Galilei 422 ff.; HGRISAR SJ, Galileistudien, R 82; SCHANZ, KL V 18 ff.; FXFUNK, KGesch. Abhandlungen II, Pad 99, 444 ff.; AMÜLLER SJ, G. Galilei; DERS., D. Galileiprozess, Fr 09: 20 Stimmen a. Maria Laach Heft 101. 102; EWOHLWILL, Galilei u. s. Kampf f. d. kopern. Lehre I, Hamb 09, vgl. oben Nr. 424; Sortais, Le procès de G., P05; GERARD, Cath. Encyclopaedia VI342 ff.

Die Sentenz der Inquisition, an deren Spitze 10 Kardinäle als Richter genannt werden, rekapituliert zunächst den Tatbestand der früheren Verhandlungen 1: Cum tu Galilaee, fili quondam Vincentii Galilaei Florentini, aetatis tuae annorum 702, denuntiatus fueris 25 anno 1615 in hoc s. officio, quod teneres tamquam veram, falsam doctrinam a multis traditam, solem videlicet esse in centro mundi et immobilem, et terram moveri motu etiam diurno; item quod haberes quosdam discipulos, quos docebas eandem doctrinam; item quod circa eandem servares correspondentiam cum quibusdam Germaniae mathematicis; item quod in lucem dedisses quasdam epistolas inscriptas de maculis solaribus, 30 in quibus explicabas eandem doctrinam tamquam veram; et quod obiectionibus, quae identidem fiebant contra te, sumptis ex s. scriptura, respondebas glossando dictam scripturam iuxta tuum sensum cumque deinceps coram exhibitum fuerit exemplar scriptionis in forma epistolae, quae perhibebatur a te scripta ad quendam discipulum olim tuum et in ea sectatus Copernici hypotheses contineas nonnullas propositiones contra verum 35 sensum et auctoritatem s. scripturae.

Volens proinde hoc s. tribunal prospicere inconvenientibus ac damnis, quae hinc proveniebant et increbrescebant in perniciem s. fidei, de mandato domini n. et eminentissimorum dd. cardinalium huius supremae ac universalis inquisitionis a qualificatoribus theologis qualificatae fuerunt duae propositiones de stabilitate solis et de motu terrae, 40 ut infra: Solem esse in centro mundi et immobilem motu locali, est propositio absurda et falsa in philosophia et formaliter haeretica, quia est expresse contraria s. scripturae. Terram non esse centrum mundi nec immobilem sed moveri etiam diurno, est item propositio absurda et falsa in philosophia et theologice considerata ad minus erronea in fide.

45

Sed cum placeret interim tum nobis tecum benigne procedere, decretum fuit in s. congregatione, habita coram d. n. die 25. Febr. a. 1616, ut eminentiss. d. card. Bellarminus tibi iniungeret, ut omnino recederes a praedicta falsa doctrina; et recusanti tibi a commissario s. officii praeciperetur, ut desereres dictam doctrinam neve illam posses alios docere nec defendere nec de illa tractare; cui praecepto si non acquiesceres, coniicere 1 REUSCH, Process 71. 2 Galilaei wurde 15. Febr. 1564 geboren.

« PoprzedniaDalej »