Obrazy na stronie
PDF
ePub

c. 30. An papa haereticus deponi possit? Sunt de hac re quinque opiniones: Prima est Alberti Pighii lib. 4 c. 8,,Hierarchiae ecclesiasticae", ubi contendit papam non posse esse haereticum, proinde nec deponi in ullo casu. Quae sententia probabilis est et defendi potest facile, quia tamen non est certa et communis opinio est in con5 trarium. -- Est secunda opinio, papam eo ipso, quo in haeresim incidit, etiam interiorem tantum, esse extra ecclesiam et depositum a Deo. Quo circa ab ecclesia posse iudicari, id est, declarari depositum iure divino. Haec est Ioannis de Turrecremata, Summa de ecclesia lib. 4 part. 2 c. 20, sed mihi non probatur. Nam iurisdictio datur quidem pontifici a deo sed hominum opera concurrente, ut patet. Quia ab hominibus habet iste homo, 10 qui antea non erat papa, ut incipiat esse papa, igitur non aufertur a Deo nisi per hominem. At haereticus occultus non potest ab homine iudicari, nec ipse sponte eam potestatem vult relinquere. Adde, quod fundamentum huius opinionis est, quod haeretici occulti sint extra ecclesiam. Tertia opinio est in altero extremo, nimirum papam neque per haeresim occultam neque per manifestam esse depositum aut deponi posse. Sane est opinio valde 15 improbabilis. Quarta opinio est Caietani in Tract. de auctoritate papae et concilii c. 20 und 21, ubi docet, papam haereticum manifestum non esse ipso facto depositum, sed posse ac debere deponi ab ecclesia. Quae sententia meo iudicio defendi non potest. Est ergo quinta opinio vera, papam haereticum manifestum per se desinere esse papam et caput, sicut per se desinit esse christianus et membrum corporis ecclesiae; quare ab 20 ecclesia posse eum iudicari et puniri.

[ocr errors]

c. 31. Ex nominibus episcopi Romani, quae sunt quindecim: papa, pater patrum, christianorum pontifex, summus sacerdos, princeps sacerdotum, vicarius Christi, caput corporis ecclesiae, fundamentum aedificii ecclesiae, pastor ovilis domini, pater et doctor omnium fidelium, rector domus Dei, custos vineae dei, sponsus ecclesiae, apostolicae sedis 25 praesul, episcopus universalis . . aperte colligitur eius primatus.

lib. IV. De potestate spirituali summi pontificis.

[ocr errors]

c. 2. Proponitur quaestio: sitne certum papae iudicium? Quatuor remanent diversae sententiae. Prima est, pontificem etiam ut pontificem, etiamsi cum generali concilio definiret aliquid, posse esse haereticum in se et docere alios haeresim et de 30 facto aliquando ita accidisse. Secunda sententia est, pontificem etiam ut pontificem, posse esse haereticum et docere haeresim, si absque generali concilio definiat, et de facto aliquando accidisse. Tertia sententia est in alio extremo, pontificem non posse ullo modo esse haereticum nec docere publice haeresim, etiamsi solus rem aliquam definiat. Quarta sententia est quodammodo in medio, pontificem, sive haereticus esse possit sive 35 non, non posse ullo modo definire aliquid haereticum, a tota ecclesia credendum. Haec est communissima opinio fere omnium catholicorum. - Ex his quatuor sententiis prima est haeretica; secunda non est proprie haeretica; tertia probabalis est, non tamen certa; quarta certissima est et asserenda.

c. 3. De infallibili iudicio summi pontificis. Sit igitur propositio prima: Summus 40 pontifex, cum totam ecclesiam docet, in his quae ad fidem pertinent, nullo casu errare potest. Haec est contra primam et secundam opinionem pro quarta. Et probatur primo ex promissione illa domini Luc. 22 32. Qui locus tribus modis exponi solet. Prima expositio est, quod dominus hic oraverit pro ecclesia universali sive pro Petro, ut totius ecclesiae figuram gerebat; 45 et hoc impetrasse, ut fides ecclesiae catholicae numquam deficiat. Altera expositio est: dominum orasse pro perseverantia solius Petri in gratia Dei usque ad finem. Est tertia expositio vera, quod dominus duo privilegia Petro impetraverit. Unum, ut ipse non

89]

Bellarmin: Infallibilität des Papstes und der römischen Kirche.

273

posset unquam veram fidem amittere, quantumvis tentaretur a diabolo. Alterum est, ut ipse tamquam pontifex non posset unquam docere aliquid contra fidem, sive, ut in sede. eius nunquam inveniretur, qui doceret contra veram fidem. Ex quibus privilegiis primum fortasse non manavit (!) ad posteros, at secundum sine dubio manavit ad posteros sive successores. - Secundo, probatur eadem conclusio ex promissione facta Petro M a t t h. 16 16 5 Tertia probatur ex Joh. 21. Solum Petrum vocavit petram et fundamentum non Petrum cum concilio. Ex quo apparet, totam firmitatem conciliorum legitimorum esse a pontifice, non partim a pontifice partim a concilio. Deinde, saepe non potest cogi generale concilium, sicut non potuit primis 300 annis, ergo debet esse in ecclesia etiam sine generali concilio aliquis iudex, qui errare non possit. Denique, quid si in tali 10 concilio dissiderent patres a praeside suo i. e. concilium a pontifice summo praesente et praesidente, quid tunc fieret? non esset remedium ullum? certe aliquis iudex esse deberet. Non autem in eo casu esset concilium iudex, quia concilia, cum a pontifice dissentiunt, errare possunt et errant de facto, ut diximus de Ephesino II. et aliis. Restat igitur, ut papa sit iudex et proinde non possit errare. Quarto probatur ex testamento 15 veteri. Quinto probatur ab experimento eoque duplici. Nam in primis constat, omnes patriarchales sedes defecisse a fide ita, ut haeretici et haeresim profitentes ac docentes in illis sederint, excepta Romana sede. - Alterum experimentum est, quoniam plurimas haereses Romanus pontifex sine concilio generali damnavit, ut Pelagii, Priscilliani, Ioviniani, Vigilantii aliorumque multorum.

20

c. 4. De Romana ecclesia particulari. Secunda propositio: Non solum pontifex Romanus non potest errare in fide, sed neque Romana particularis ecclesia. - Ecclesiam Romanam non posse deficere est quidem pia et probabilissima sententia, non tamen adeo certa, ut contraria dici possit haeretica vel manifeste erronea. Quod non sit omnino de fide, a Romana eccle- 25 sia non posse separari apostolicam sedem, patet, quia neque scriptura neque traditio habet, sedem apostolicam ita fixam esse Romae, ut inde auferri non possit. Etiamsi constaret, Christum imperasse Petro, ut Romae sedem collocaret, non tamen continuo sequeretur, iussisse, ut eam immobiliter ibi collocaret. Quoniam ergo non constat, quomodo Christus iusserit Petro, ut Romae sedem collocaret, ideo non est 30 de fide, divino et immutabili praecepto Romae sedem esse constitutam, sed tamen est probabilissimum et pie credendum. Neque obstat, quod tempore antichristi Roma desolanda et cremanda videatur (Apoc. 17). Nam hoc non fiet nisi in fine mundi, et praeterea tunc etiam summus pontifex Romanus pontifex dicetur.

errare

c. 5. De decretis morum. Tertia propositio: Non solum in decretis fidei 35 non potest summus pontifex sed neque in praeceptis morum, quae toti ecclesiae praescribuntur et quae in rebus necessariis ad salutem vel in iis, quae per se bona vel mala sunt, versantur. Non potest fieri, ut pontifex erret, praecipiendo aliquod vitium, ut usuram, vel prohibendo virtutem, ut restitutionem, quia haec sunt 40 per se bona vel mala. Nec potest fieri, ut erret praecipiendo aliquid contra salutem, ut circumcisionem vel sabbatum vel prohibendo aliquid necessarium ad salutem, ut baptismum aut eucharistiam. Ut autem iubeat aliquid, quod non est bonum neque malum ex se neque contra salutem, sed tamen est inutile vel sub poena nimis gravi illud praecipiat, non est absurdum dicere posse fieri, quamquam non est subditorum 45 de hac re iudicare sed simpliciter obedire. Si autem papa erraret praecipiendo vitia vel prohibendo virtutes, teneretur

Mirbt, Quellen. 3. Auflage.

18

ecclesia credere vitia esse bona et virtutes malas, nisi vellet contra conscientiam peccare. Tenetur enim in rebus dubiis ecclesia acquiescere iudicio summi pontificis et facere quod ille praecipit, non facere, quod ille prohibet. 5 Ac ne forte contra conscientiam agat, tenetur credere bonum esse, quod ille praecipit, malum quod ille prohibet.

c. 6. De pontifice ut est particularis quaedam persona. Quarta propositio: Probabile est pieque credi potest, summum pontificem non solum ut pontificem errare non posse sed etiam ut particu10 larem personam haereticum esse non posse, falsum aliquid contra fidem pertinaciter credendo. Probatur primo, quia id videtur requirere suavis dispositio providentiae dei. . Secundo probatur ab eventu, nam hactenus nullus fuit haereticus, vel certe de nullo probari potest, quod haereticus fuerit (!). Ergo signum est non posse esse.

15

c. 8 ff. Verteidigung der wegen Haerese verdächtigen römischen Bischöfe (c. 11. Honorius I.).

c. 15. In ecclesia catholica semper creditum est, episcopos in suis dioecesibus et Romanum pontificem in tota ecclesia esse veros principes ecclesiasticos, qui possint sua auctoritate etiam sine plebis consensu vel presbyterorum consilio 20 leges ferre, quae in conscientia obligent, iudicare in causis ecclesiasticis more aliorum iudicum, ac demum punire.

c. 22. Restat postrema quaestio de derivatione potestatis ecclesiasticae a summo pontifice ad episcopos caeteros. Sciendum est, triplicem esse in pontifice aliisque episcopis potestatem: unam ordinis, alteram iurisdictionis interioris, 25 tertiam iurisdictionis exterioris. Quarum prima refertur ad sacramenta conficienda et ministranda, altera ad populum christianum regendum in foro interiore conscientiae, tertia ad eundem populum regendum in foro exteriore. De prima certum est apud omnes, illam aeque immediate habere a deo episcopos ac ipsum summum pontificem. At quaestio est, an episcopi canonice electi accipiant a deo suam iurisdictionem, sicut eam 30 accipit summus pontifex, an vero a pontifice. Sunt autem tres de hac re theologorum sententiae. Prima eorum, qui volunt, tam apostolos quam caeteros episcopos immediate a deo accepisse et accipere iurisdictionem . . Altera est eorum, qui volunt, apostolos non a Christo sed a Petro et episcopos non a Christo sed a Petri successore accepisse vel accipere iurisdictionem. . . Tertia est media eorum, qui volunt, apostolos quidem a c35 cepisse a Christo immediate omnem suam auctoritatem, tamen episcopos non a Christo sed a summo pontifice eam accipere.. quae sententia verissima est.

lib. V. De potestate pontificis temporali.

c. 1. (De potestate pontificis temporali) tres inveniuntur sententiae. Prima est, 40 summum pontificem iure divino habere plenissimam potestatem in universum orbem terrarum, tum in rebus ecclesiasticis tum in politicis (Augustinus Triumphus etc.). . Altera non tam sententia quam haeresis in altero extremo posita duo docet. Primo, pontificem ut pontificem et ex iure divino nullam habere temporalem potestatem nec posse ullo modo imperare principibus saecularibus, nedum eos regnis et principatu privare, etiamsi illi 45 privari alioqui mereantur. Secundo docet, non licuisse pontifici aliisque episcopis accipere temporale dominium, quod nunc habent in quasdam urbes et provincias, sive eiusmodi dominium donatum eis fuerit sive illud usurpaverint. Prohibet enim ius divinum, uni

homini gladium spiritualem et temporalem simul committi. . Tertia sententia media et catholicorum theologorum communis, pontificem ut pontificem non habere directe et immediate ullam temporalem potestatem sed solum spiritualem; tamen ratione spirituali habere saltem indirecte potestatem quandam eamque summam in temporalibus.

I. These: Pontificem iure divino non habere directe tem- 5 poralem potestatem. c. 2. Papam non esse dominum totius mundi; c. 3. Papam non esse dominum totius orbis christiani; c. 4. Papam non habere ullam mere temporalem iurisdictionem directe iure divino.

[ocr errors]

II. These: Pontificem habere aliquo modo i. e. ratione suae spiritualis monarchiae summam potestatem etiam tem po- 10 ralem. c. 6. Asserimus, pontificem ut pontificem, etsi non habeat ullam mere temporalem potestatem, tamen habere in ordine ad bonum spirituale summam potestatem disponendi de temporalibus rebus omnium christianorum. Politica potestas habet suos principes, leges, iudicia etc. et similiter ecclesiastica suos episcopos, canones, iudicia. Illa habet pro fine temporalem pacem, ista salutem aeternam. Inveniuntur quandoque 15 separatae, ut olim tempore apostolorum, quandoque coniunctae, ut nunc. Quando autem sunt coniunctae, unum corpus efficiunt ideoque debent esse connexae et inferior superiori subiecta et subordinata. Itaque spiritualis non se miscet temporalibus negotiis sed sinit omnia procedere sicut antequam essent coniunctae, dummodo non obsint fini spirituali aut non sint necessaria ad eum consequendum. Si autem tale quid accidat, spiritualis 20 potestas potest et debet coercere temporalem omni ratione a via, quae ad id necessaria esse videbitur. Non potest p a pa, ut papa, ordinarie temporales principes deponere, etiam iusta de causa, eo modo, quo deponit episcopos i. e. tamquam ordinarius iudex, tamen potest mutare regna et uni auferre atque alteri co nferre, tamquam summus princeps spiritualis, si id neces- 25 sarium sit ad animarum salutem. Quantum non potest papa, ut papa, ordinarie condere legem civilem vel confirmare aut infirmare leges principum, quia non est ipse princeps ecclesiae politicus, tamen potest omnia illa facere, si aliqua lex civilis sit necessaria ad salutem animarum et tamen reges non velint eam condere aut si alia sit noxia animarum saluti et tamen reges non 30 velint eam abrogare.

c. 7. Begründung der summa potestas temporalis indirecta: 1. Potestas civilis subiecta est potestati spirituali, quando utraque pars est eiusdem reipublicae christianae; ergo potest princeps spiritualis imperare principibus temporalibus et disponere de temporalibus rebus in or- 35 dine ad bonum spirituale. Omnis enim superior imperare potest inferiori suo. 2. Respublica ecclesiastica debet esse perfecta et sibi sufficiens in ordine ad suum finem; ergo debet habere omnem potestatem necessariam ad suum finem consequendum. Sed necessaria est ad finem spiritualem potestas utendi et disponendi de temporalibus rebus, quia alioqui possent mali principes impune fovere haereticos 40 et evertere religionem, igitur et hanc potestatem habet. 3. Non licet christianis tolerare regem infidelem aut haereticum, si ille conetur pertrahere subditos ad suam haeresim vel infidelitatem, at iudicare, an rex pertrahat ad haeresim necne, pertinet ad pontificem, cui est commissa cura religionis; ergo pontificis est iudicare, regem esse deponendum vel non deponendum. Non tenentur christiani, immo 45 nec debent cum evidenti periculo religionis tolerare regem infidelem. Nam quando ius divinum et ius humanum pugnant, debet servari ius divinum, omisso humano.

415. 3. Die Konzile.

II. tomus. Controversia I. De conciliis et ecclesia.

lib. II. De conciliorum auctoritate. c. 2. Concilia generalia a pontifice confirmata errare non posse; c. 3. Concilia particularia a summo pontifice confirmata in fide et mo5 ribus errare non posse; c. 15. Romanus pontifex est pastor et caput non solum omnium ecclesiarum particularium sed etiam totius universalis ecclesiae simul congregatae a Christo immediate constitutus; summa potestas ecclesiastica non est in ecclesia vel concilio, remoto papa, aut formaliter aut suppletive; c. 17. Summus pontifex simpliciter et absolute est supra ecclesiam universam et supra concilium generale, ita ut nullum in terris supra 10 se iudicium agnoscat; c. 18. Summus pontifex non potest committere neque concilio neque ulli homini supra se iudicium coactivum sed tantum discretivum.

416. 4. Die Kirche.

lib. III. De ecclesia militante. c. 2. Nostra sententia est, ecclesiam unam tantum esse non duas; et illam unam et veram esse coetum hominum eiusdem chri15 stianae fidei professione et eorundem sacramentorum communione colligatum, sub regimine legitimorum pastorum ac praecipue unius Christi in terris vicarii, Romani pontificis. Ex qua definitione facile colligi potest, qui homines ad ecclesiam pertineant, qui vero ad eam non pertineant. Tres enim sunt partes huius definitionis. Professio 20 verae fidei, sacramentorum communio et subiectio ad legitimum pastorem, Romanum Romanum pontificem. Ratione primae partis excluduntur omnes infideles, tam qui nunquam fuerunt in ecclesia, ut Iudaei, Turcae, pagani, quam qui fuerunt et recesserunt, ut haeretici et apostatae. Ratione secundae excluduntur catechumeni et excommunicati, quoniam illi non sunt admissi ad sacramento25 rum communionem, isti sunt dimissi. Ratione tertiae excluduntur schismatici, qui habent fidem et sacramenta, sed non subduntur legitimo pastori et ideo foris profitentur fidem et sacramenta percipiunt. Includuntur autem omnes alii, etiamsi reprobi, scelesti et impii sint. Atque hoc interest inter sententiam nostram et alias omnes, quod omnes aliae requirunt internas virtutes ad constituendum aliquem in ecclesia et propterea ecclesiam 30 veram invisibilem faciunt, nos autem et credimus in ecclesia inveniri omnes virtutes, fidem, spem, caritatem et caeteras, tamen ut aliquis aliquo modo dici possit pars verae ecclesiae, de qua scripturae loquuntur, non putamus requiri ullam internam virtutem, sed tantum externam professionem fidei et sacramentorum communionem, quae sensu

ipso percipitur. Ecclesia enim est coetus hominum it a visi25 bilis et palpabilis, ut est coetus populi Romani vel regnum Galliae aut respublica Venetorum.

35

c. 14. Nostra sententia est, ecclesiam absolute non posse errare, nec in rebus absolute necessariis nec in aliis, quae credenda vel facienda nobis proponit, sive habeantur expresse in scripturis sive non, et cum dicimus, ecclesiam non posse errare, 40 id intelligimus tam de universitate fidelium quam de universitate episcoporum, ita ut sensus sit eius propositionis, ecclesia non potest errare, i. e., id quod tenent omnes fideles tamquam de fide, necessarium est et de fide; et similiter id, quod docent omnes episcopi, tamquam ad fidem pertinens, necessario est verum et de fide.

lib. IV. De notis ecclesia e. c. 4. Prima nota,,catholicae" ecclesiae nomen. 45 At, inquiunt, vos vocamini passim papistae, Romani vel Romanenses. Respondeo, etiam olim fuisse vocatos catholicos homousianos, sed ista ipsa nomina veritati attestantur..

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »