Obrazy na stronie
PDF
ePub

cuius vi omnino assentimur iis, quae tradita sunt divinitus. Hanc autem ad salutem consequendam esse necessariam, nemo iure dubitabit, praesertim cum scriptum sit 1: Sine fide impossibile est placere Deo. Cum enim finis, qui ad beatitudinem homini

propositus est, altior sit, quam ut humanae mentis acie perspici possit: necesse ei erat, 5 ipsius a Deo cognitionem accipere. Haec vero cognitio nihil aliud est, nisi fides, cuius

virtus efficit, ut id ratum habeamus, quod a Deo traditum esse sanctissimae matris ecclesiae auctoritas comprobarit.

[ocr errors]

15

25

Pars I cap. 1, quaestio 4. Cum multa in christiana religione fidelibus proponantur, quorum singulatim vel 10 universe certam et firmam fidem habere oportet, tum vero illud primo ac necessario

omnibus credendum est, quod veluti veritatis fundamentum ac summa de divinae essentiae unitate et trium personarum distinctione earumque actionibus, quae praecipua quadam ratione illis attribuuntur, Deus ipse nos docuit, huius mysterii doctrinam breviter in symbolo apostolorum comprehensam esse, parochus docebit.

398. 2. Entstehung des Symbolum Apostolicum.

Pars I cap. 1 quaestio 2. Lit. oben Nr. 16. Quae igitur primum christiani homines tenere debent, illa sunt, quae fidei duces doctoresque sancti apostoli, divino spiritu afflati, duodecim symboli articulis distin

xerunt. Nam cum mandatuni? a domino accepissent, ut, pro ipso legatione fungentes, 20 in universum mundum proficiscerentur, atque omni creaturae evangelium praedicarent,

christianae fidei formulam componendam censuerunt, ut scilicet id ipsum omnes sentirent ac dicerent 3, neque ulla essent inter eos schismata, quos ad fidei unitatem vocassent, sed essent perfecti in eodem sensu et in eadem sententia.

399. 3. Das Wesen der Kirche. Pars I. cap. 10, quaestio 2. Communi . . sacrarum scripturarum consuetudine haec vox (ecclesia) ad rempublicam christianam fideliumque tantum congregationes significandas usurpata est, qui scilicet ad lucem veritatis et Dei notitiam per fidem vocati sunt, ut reiectis ignorantiae et errorum tenebris, Deum verum et vivum pie et sancte colant,

illique ex toto corde inserviant atque, ut unico verbo haec res tota absolvatur, „Eccle30 sia, ut ait s. Augustinus 4, est populus fidelis per universum bem dispers us“.

I 10, 5. Ecclesiae autem dua e potissimum sunt partes, quarum altera triumphans altera militans vocatur. Triumphans est coetus ille clarissimus

et felicissimus beatorum spirituum et eorum, qui de mundo, de carne, de iniquissimo 35 daemone triumpharunt, et ab huius vitae molestiis liberi ac tuti aeterna beatitudine fruuntur.

Militans vero ecclesia est coetus omnium fidelium, qui adhuc in terris vivunt; quae ideo militans vocatur, quod illi cum immanissimis hostibus, mundo, carne, satana, perpetuum sit bellum. Proprietates ecclesiae: 1. I 10, 10 una; - 2. I 10, 13 sancta;

- 3. I 10, 14 catholica, nempe universalis. Quae appellatio vere illi tributa est, quo40 niam, ut testatur s. Augustinus 5, a solis ortu usque ad occasum unius fidei splendore

diffunditur. Neque enim, ut in humanis rebus publicis aut haereticorum conventibus, unius tantum regni terminis, aut uno hominum genere ecclesia definita est; verum omnes homines, sive illi barbari sint sive Scythae, sive servi sive liberi, sive masculi sive feminae, caritatis sinu complectitur .. Praeterea omnes fideles, qui ab Adam in hunc usque diem

or

i llbr 11 6.

2 Mt 28 19.

3 cf. I Ko 1 10.

4 in Ps 149.

5 Sermo 242.

fuerunt, quive futuri sunt, quamdiu mundus exstabit, veram fidem profitentes, ad eandem ecclesiam pertinent.. Universalis etiam ob eam causam dicitur, quod omnes, qui salutem aeternam consequi cupiunt, eam tenere et amplecti debeant. - 4. a postolica.

I 10, 16. Sed quemadmodum haec una ecclesia errare non potest in fidei ac morum disciplina tradenda, cum a spiritu sancto gubernetur, 6 ita ceteras omnes, quae sibi ecclesiae nomen arrogant, ut quae diaboli spiritu ducantur, in doctrinae et morum perniciosissimis erroribus versari necesse est.

[ocr errors]

400. 4. Die Haeretiker. I 10, 1. Si quis hanc veritatem (art. 9 des Glaubensbekenntnisses: credo sanctam ecclesiam catholicam) firmo animo conceptam habuerit, facile horrendum haeresis peri- 10 culum effugiet. Non enim, ut quisque primum in fide peccarit, haereticus dicendus est, sed qui ecclesiae auctoritate neglecta impias opiniones pertinaci animo tuetur. Cum igitur fieri non possit, ut aliquis se haeresis peste commaculet, si iis fidem adhibeat, quae in hoc articulo credenda proponantur, curent omni studio pastores, ut fideles cognito hoc mysterio contra adversarii artes muniti in fidei veritate perseverent. 15

I 10, 8. Ex quo fit, ut tria tantummodo hominum genera ab ea (sc. ab ecclesia militante) excludantur: primo infideles, deinde haeretici et schismatici, postremo excommunicati. Ethnici quidem, quod in ecclesia nunquam fuerunt, neque eam unquam cognoverunt, nec ullius sacramenti participes in populi christiani societate facti sunt. Haeretici vero atque schismatici, quia ab ecclesia 20 desciverunt. Neque enim illi magis ad ecclesiam spectant, quam transfugae ad exercitum pertineant, a quo defecerunt. Non negandum tamen, quin in ecclesia e potestate sint, ut qui ab ea in iudicium vocentur, puniantur et anathema te da mnentur. Postremo etiam excommuni. cati, quod, ecclesiae iudicio ab ea exclusi, ad illius communionem non pertineant, donec 25 resipiscant. De caeteris autem, quamvis improbis et sceleratis hominibus, adhuc eos in ecclesia perseverare dubitandum non est; idque fidelibus tradendum assidue, ut, si forte ecclesiae antistitum vita flagitiosa sit, eos tamen in ecclesia esse, nec propterea quicquam de eorum potestate detrahi, certo sibi persuadeant.

IV 13, 18. Magnum est desperatae salutis argumentum, cum (homines) vel non 20 quaerunt verbum dei vel, si adsit, non sustinent et illam impietatis vocem in deum effundunt 2: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. In hoc furore animi et mentis caecitate versantur illi, qui neglectis iis, qui legitime eis praesunt, catholicis et episcopis et sacerdotibus, et a sancta Romana ecclesia desciscentes corruptoribus dei verbi haereticis se in disciplinam tradiderunt.

IV 15, 10. In malam partem tentantur homines, cum ad peccatum aut exitium impelluntur, quod proprium diaboli officium est. . . Nonnumquam habet (di a bolu s) emissarios et excursores perditos homines imprimisque haereticos, qui sedentes in cathedra pestilentiae, malarum doctrinarum mortifera semina dispergunt, ut illos, qui nullum delectum aut discrimen habent virtutis et vitiorum, 40 homines, per se proclives ad malum, nutantes ac praecipitantes impellant.

35

401. 5. Der römische Bischof. I 10, 10. Unus est eius (sc. ecclesia e) rector ac gubernator, invisibilis quidem Christus, quem aeternus pater dedit?: „caput super omnem ecclesiam, quae

[blocks in formation]
[ocr errors]

est corpus eius.“ Visibilis autem is, qui Romanam cathedra m Petri a postolorum principis legitimus successor tenet.

I 10, 11. De quo (sc. de Romano pontifice) fuit illa omnium patrum ratio et sententia consentiens, hoc visibile caput ad unitatem ecclesiae con5 stituend a m et conservandam necessarium fuisse. Quod praeclare vidit et scripsit s. Hieronymus ?. ., Irenaeus? . ., Cyprianus 3 ... Optatus Milevitanus *..,

1
2

, 4 Basilius 5 Ambrosius.

II 7, 25. Qui (sc. ordo sacerdotii) tametsi unus est, varios tamen dignitatis et potestatis gradus habet. Primus est eorum, qui sacerdotes simpliciter vocantur . . secundus 10 est episcoporum .. tertius est archiepiscoporum. In quarto gradu patriarchae collocantur,

id est primi supremique patres. Olim in universa ecclesia, praeter summum Romanum pontificem, quatuor tantum patriarchae numerabantur neque omnes tamen dignitate pares; nam Constantinopolitanus, etsi ad eum post omnes alios hic honos delatus est,

tamen ob imperii maiestatem altiorem locum obtinuit. Proximus est Alexandrinus, cuius 15 ecclesiam Marcus evangelista iussu principis apostolorum funda vit.

Tertius Antiochenus, ubi Petrus sedem primo locavit. Extremum gradum habet Hierosolymitanus, quam ecclesiam Iacobus frater domini rexit. Praeter hos omnes catholica ecclesia Romanum pontificem maximum, quem in Ephesina

synodo Cyrillus Alexandrinus archiepiscopum, totius orbis terrarum patrem et patriarcham 20 appellat, semper venerata est. Cum enim in Petri apostolorum principis cathedra sedeat, in qua usque ad vitae finem sedisse constat: summum

eo dignitatis gradum et iurisdictionis amplitudinem, non quidem ullis synodicis aut aliis humanis constitutionibus, sed divinitus datam

agnoscit. Quamobrem omnium fidelium et episcoporum caeterorumque antistitum, 25 quocunque illi munere et potestate praediti sint, pater ac moderator, universali

ecclesiae, ut Petri successor Christique domini verus et legitimus vicarius praesidet.

[ocr errors]
[ocr errors]

in

402. 6. Die Sakramente. II 1, 19. Atque hi quidem ministri, quoniam in sacra illa functione non suam sed 30 Christi personam gerunt, ea re ut sive boni sive mali sint, ea modo forma et ma

teria utantur, quam ex Christi instituto semper ecclesia catholica servavit, idque facere proponant, quod ecclesia in ea administratione facit, vere sacramenta conficiant et conferant, ita ut gratiae fructum nulla res impedire possit,

nisi, qui ea suscipiunt, se ipsos tanto bono fraudare et spiritui sancto velint obsistere... 35 Quemadmodum arboribus nihil obest eorum improbitas, quorum manu satae sunt, ita

nihil vitii aliena culpa contrahi illis posse, qui malorum hominum ministerio Christo insiti sunt. Quare, ut ex d. Iohannis evangelio (4, 2) sancti patres nostri docuerunt, Iudas etiam Iscariotes plures baptizavit, ex quibus tamen neminem iterum baptizatum fuisse legimus.

403. 7. Ketzertaufe. II 2, 23. Cogente necessitate sine solemnibus caeremoniis baptizare possunt.. omnes, etiam de populo, sive mares sive feminae, quamcunque illi sectam profiteantur. Nam et Iudaeis quoque et infidelibus et haereticis, cum necessitas cogit, hoc munus

1 c. Iovinianum 1 26; ep. 15 ad Damasum. 2 adv. haeres. III 3 cf. oben Nr. 28 S. 13. 3 de unitate 4 cf. oben Nr. 56 S. 22. 4 de schismat. Donat. II cf. oben Nr. 125 S. 48. 5 homil. 29 de poenitentia.

40

1

20

permissum est, si tamen id efficere propositum eis fuerit, quod ecclesia catholica in eo administrationis genere efficit.

Baptismus conditionalis: II 2, 55. Neque vero quisquam putet, eum (sc. baptismum) ab ecclesia iterari, cum adhibita huiusmodi verborum formula aliquem abluit, de quo incertum est, an baptizatus prius fuerit: ,,Si baptizatus es, te iterum 5 non baptizo; si vero nondum baptizatus es, ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti“. Ita enim non impie iterari, sed sancte cum adiunctione baptismum administrari dicendum est. II 2, 56. Qua in re tamen diligenter a pastoribus aliqua providenda sunt, in quibus fere quotidie non sine maxima sacramenti iniuria peccatur. Neque enim desunt, qui nullum scelus admitti posse arbitrentur, si quemvis sine delectu cum adiunctione 10 illa baptizent; quare si infans ad eos deferatur, nihil prorsus quaerendum putant, an is prius ablutus fuerit, sed statim ei baptismum tribuunt, quin etiam, quamvis exploratum habeant, domi sacramentum administratum esse, tamen sacram ablutionem in ecclesia adhibita solemni caeremonia cum adiunctione repetere non dubitant, quod quidem sine sacrilegio facere non possunt, et eam maculam suscipiunt, quam divinarum rerum scriptores 15 irregularitatem vocant. Nam ea baptismi forma ex Alexandri papae 1 auctoritate in illis tantum permittitur, de quibus re diligenter perquisita dubium relinquitur, an baptismum rite susceperint; aliter vero nunquam fas est etiam cum adiunctione baptismum alicui iterum administrare.

404. 8. Das Priestertum. II 7, 2. Primum fidelibus tradendum est, quanta sit huius instituti, si summum eius gradum, hoc est sacerdotium spectemus, nobilitas et excellentia. Nam cum episcopi et sacerdotes tanquam Dei interpretes et internuntii quidam sint, qui eius nomine divinam legem et vitae praecepta homines edocent, et ipsius Dei personam in terris gerunt, perspicuum est, eam esse illorum functionem, qua nulla maior excogitari 25 possit, quare merito non solum angeli, sed dii etiam, quod Dei immortalis vim et numen apud nos teneant, appellantur.

II 7, 6 (Potestas ecclesiastica) duplex est: ordinis et iurisdictionis. Ordinis potestas ad verum Christi domini corpus in sacrosancta eucharistia refertur. Iurisdictionis vero potestas tota in Christi corpore mystico versatur. Ad eam 30 enim spectat, christianum populum gubernare et moderari et ad aeternam coelestemque beatitudinem dirigere. 11 7, 7. Verum ordinis potestas non solum consecrandae eucha

II ristiae vim et potestatem continet sed ad eam accipiendam hominum animos praeparat et idoneos reddit, caeteraque omnia complectitur, quae ad eucharistiam quovis modo referri possunt.

Papst Pius V. (1566-1572). 405. 1. Verurteilung von 79 Sätzen aus Schriften des Michael Bajus. Bulle Ex omnibus afflictionibus, 1. Okt. 1567, der authentische Text in der Bulle ,,Provisionis nostrae“ Gregors XIII., 28. Januar 1579: BR VIII, 315 ff.; Collectio iudiciorum de novis erroribus, qui ab initio XII. saeculi usque ad a. 1735 proscripti sunt; opera Caroli Duplessis D'Argentré, 40 t. III, P 1736, II 109 ff.; wiederholt in Urbans VIII. Konstitution ,,In eminenti“ 19. Juni 1643: ib. III 2, 245 f., BRXV 92 ff. — FXLINSENMANN, Mich. Bajus, Tü 67; SCHEEBEN, KL I 1852 ff.;

HERGENRÖTHER III 382 ff.; SEEBERG, RE II 363 ff.; HARNACK, DG III 735 ff.

8. In redemptis per gratiam Christi nullum inveniri potest bonum meritum, quod non sit gratis indigno collatum. – 10. Solutio poenae temporalis, quae peccato dimisso 45

35

1 c. 2 X de bapt. III 42.

saepe manet, et corporis resurrectio proprie nonnisi meritis Christi adscribenda est. - 20. Nullum est peccatum ex natura sua veniale, sed omne peccatum meretur poenam aeternam.

- 25. Omnia opera infidelium sunt peccata, et philosophorum virtutes sunt vitia. — 26. Integritas primae creationis non fuit indebita humanae naturae exaltatio, sed naturalis 5 eius conditio. -- 27. Liberum arbitrium, sine gratiae Dei adiutorio, nonnisi ad peccandum

valet. - 28. Pelagianus est error, dicere, quod liberum arbitrium valet ad ullum peccatum vitandum. -- 35. Omne quod agit peccator vel servus peccati, peccatum est. — 45. Sacri

. ficium missae non alia ratione est sacrificium, quam generali illa, qua omne opus, quod

fit, ut sancta societate Deo homo inhaereat. — 51. Concupiscentia, sive lex membrorum, 10 et prava eius desideria, quae inviti sentiunt homines, sunt vera legis inobedientia.

58. Peccator poenitens non vivificatur ministerio sacerdotis absolventis, sed a solo Deo, qui poenitentiam suggerens et inspirans vivificat eum et resuscitat; ministerio autem sacerdotis solum reatus tollitur. – 59. Quando per eleemosynas aliaque poenitentiae

opera Deo satisfacimus pro poenis temporabilus, non dignum pretium Deo pro peccatis 15 nostris offerimus, sicut quidam errantes autumant, nam alioquin essemus, saltem aliqua

ex parte, redemptores, sed aliquid facimus, cuius intuitu Christi satisfactio nobis applicatur et communicatur. 60. Per passiones sanctorum in indulgentiis communicatas non proprie redimuntur nostra delicta, sed per communionem caritatis nobis eorum passiones

impartiuntur, ut digni simus, qui pretio sanguinis Christi a poenis pro peccatis debitis 20 liberemur. — 73. Nemo, praeter Christum, est absque peccato originali: hinc beata virgo

mortua est propter peccatum ex Adam contractum, omnesque eius afflictiones in hac vita sicut et aliorum iustorum fuerunt ultiones peccati actualis vel originalis. - 76. Quamdiu aliquid concupiscentiae carnalis in diligente est, non facit praeceptum 1: Diliges

dominum deum tuum ex toto corde tuo. 77. Satisfactiones laboriosae iustificatorum 25 non valent expiare de condigno poenam temporalem restantem post culpam condonatam.

§ 2. Quas quidem sententias stricto coram nobis examine ponderatas, quamquam nonnullae aliquo pacto sustineri possent 2 in rigore et proprio verborum sensu ab assertoribus intento haereticas erroneas suspectas temerarias scandalosas et impias in aures offen

sionem immittentes respective ac quaecunque super iis verbo scriptoque emissa praesentium 30 auctoritate damnamus.

35

406. 2. Macht des Papstes über Völker und Länder; Absetzung der Königin

Elisabeth von England; Entbindung ihrer Untertanen vom Treueid. Bulle Regnans in excelsis“, 25. Febr. 1570: BR VII 810 ff. RANKE, Päpste II 485; REUSCH, Beitr. z. Gesch. d. Jes.ordens 254 ff. über Mordanschläge auf Elisabeth; DÖLLINGER-REUSCH, Bellarmin 306 ff.; HOENSBROECH, Papsttum I 3 201 ff.; MÖLLER-KAWERAU KG III 308 ff.

Regnans in excelsis, cui data est omnis in coelo et in terra potestas, unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam, extra quam nulla est salus, uni soli in terris, videlicet apostolorum principi Petro Petrique successori Romano

pontifici in potestatis plenitudine tradidit guberna nd a m. 40 Hunc unum super omnes gentes et omnia regna principem constituit, qui evellat, destruat, dissipet, disperdat, plantet et aedificet...

1... Impiorum numerus tantum potentia invaluit, ut nullus iam in orbe locus sit relictus, quem illi pessimis doctrinis corrumpere non tentarint, adnitente inter caeteros flagitiorum serva Elisabeth, praetenta Angliae regina, ad

1 Mt 22 37.

2 An den Umstand, daß die Bulle keine Interpunktionszeichen hatte, knüpfte der Streit über das Comma Pianum an, ob nämlich das Komma nach possent (so die herkömmliche Interpunktion von röm.-kath. Seite) oder nach intento zu setzen ist.

« PoprzedniaDalej »