Obrazy na stronie
PDF
ePub

sedi apostolicae proprie reservatis liberum ipsi concilio arbitrium per literas ad legatos nostros scriptas ultro permiserimus, quae de sacramentis et aliis rebus, quae quidem necessariae visae sint, tractanda, definienda et statuenda restabant, ad confutandas haereses, ad tollendos abusus, et emendandos mores, a sacrosancta synodo summa libertate diligentiaque tractata et accurate ac 5 mature admodum definita, explicata, statuta sunt. . . 2. Cum autem ipsa sancta s ynodus pro sua erga sedem apostolicam reverentia, antiquorum etiam conciliorum vestigiis inhaerens, decretorum suorum omnium, quae nostro et praedecessorum nostrorum tempore facta sunt, confirmationem a nobis petierit, decreto de ea re in publica sessione 10 facto, nos, ex legatorum literis prius, deinde post reditum eorum ex iis, quae synodi nomine diligenter retulerunt, postulatione ipsius synodi cognita, habita super hac re cum venerabilibus fratribus nostris sanctae Romanae ecclesiae cardinalibus deliberatione matura, sanctique spiritus in primis auxilio invocato, cum ea decreta omnia catholica et populo christiano utilia ac salutaria esse cognovissemus, ad dei omnipotentis laudem 15 de eorundem fratrum nostrorum consilio et assensu in consistorio nostro secreto illa omnia et singula auctoritate apostolica hodie confirmavimus, et ab omnibus Christi fidelibus suscipienda ac servanda esse decrevimus, sicut harum quoque literarum tenore ad clariorem omnium notitiam confirmamus, et suscipi observarique decernimus. . 5. Ad vitandum praeterea perversionem et confu- 20 sionem, quae oriri posset, si unicuique liceret, prout ei liberet, in decreta concilii commentarios et interpretationes suas edere, apostolica auctoritate inhibemus omnibus, tam ecclesiasticis personis, cuiuscunque sint ordinis, conditionis et gradus, quam laicis, quocunque honore ac potestate praeditis, praelatis quidem sub interdicti ingressus ecclesiae, aliis vero, quicunque fuerint, sub excommunicationis latae sententiae poenis, ne 25 quis sine auctoritate nostra audeat ullos commentarios, glossas, adnotationes, scholia, ullumve omnino interpretationis genus super ipsius concilii decretis quocunque modo edere, aut quicquam quocunque nomine, etiam sub praetextu maioris decretorum corroborationis aut executionis, aliove quaesito colore statuere. 6. Si cui vero 30 in eis aliquid obscurius dictum et statutum fuisse, eamque ob causam interpretatione aut decisione aliqua egere visum fuerit, ascendat ad locum, quem dominus elegit, ad sedem videlicet apostolicam, omnium fidelium magistram, cuius auctoritatem etiam ipsa sancta synodus tam reverenter agnovit. Nos enim difficultates et controversias, si quae ex eis decretis 35 ortae fuerint, nobis declarandas et decidendas, quemadmodum ipsa quoque sancta synodus decrevit, reservamus; parati, sicut ea de nobis merito confisa est, omnium provintiarum necessitatibus ea ratione, quae commodior nobis visa fuerit, providere; 7. decernences nihilominus irritum et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. 8. Ut haec autem ad omnium notitiam perveniant, 40 neve quis excusatione ignorationis uti possit: volumus et mandamus, ut hae literae per aliquos curiae nostrae cursores in basilica Vaticana principis apostolorum et in ecclesia Lateranensi tunc, cum in eis populus, ut missarum solemnibus intersit, congregari solet, palam et clara voce recitentur, et, postquam recitatae fuerint, ad valvas earum ecclesiarum, itemque 45 cancellariae apostolicae, et in loco solito Campi Florae affigantur; ibique, ut legi et omnibus innotescere possint, aliquantisper relinquan

Mirbt, Quellen. 3. Auflage.

17

tur; cum autem inde amovebuntur, relictis de more ibidem exemplis in alma Urbe ad impressionem tradantur, quo commodius per christianas provincias et regna devulgari possint.

395. 2. Professio fidei Tridentinae.

5 Bulle,,Iniunctum nobis“ v. 13. Nov. 1564: BR VII 327 ff. EKÖLLNER, Symbolik d. römkath. Kirche, Hamb 44, 141; GCHRFRMOHNIKE, Urkundl. Gesch. d. sog. Professio fidei Trid., Greifsw 22; THALHOFER, KL V 682 ff.; HAUCK, RE XVI 71 ff.

Iniunctum nobis apostolicae servitutis officium requirit, ut ea, quae dominus omnipotens ad providam ecclesiae suae directionem sanctis patribus in nomine suo congre10 gatis divinitus inspirare dignatus est, ad eius laudem et gloriam incunctanter exequi properemus. Cum itaque iuxta concilii Tridentini dispositionem omnes, quos deinceps cathedralibus et superioribus ecclesiis praefici, vel quibus de illarum dignitatibus, canonicatibus et aliis quibuscunque beneficiis ecclesiasticis, curam animarum habentibus, provideri continget, publicam orthodoxae fidei professionem facere, seque in Romanae 15 ecclesiae obedientia permansuros spondere et iurare teneantur: 7. Nos volentes, etiam per quoscunque, quibus de monasteriis, conventibus, domibus et aliis quibuscunque locis regularium quorumcunque ordinum, etiam militarium, quocunque nomine vel titulo providebitur, idem servari, et ad hoc, ut unius eiusdem fidei professio uniformiter ab omnibus exhibeatur, unicaque et certa illius forma cunctis innotescat, nostrae sollicitudinis 20 partes in hoc alicui minime desiderari, formam ipsam praesentibus adnotatam publicari, et ubique gentium per eos, ad quos ex decretis ipsius concilii et alios praedictos spectat, recipi et observari, ac sub poenis per concilium ipsum in contravenientes latis, iuxta hanc et non aliam formam, professionem praedictam solemniter fieri, auctoritate apostolica tenore praesentium districte praecipiendo mandamus, huiusmodi sub tenore:

25

,,Ego N. firma fide credo et profiteor omnia et singula, quae continentur in symbolo fidei, quo s. Romana ecclesia utitur, videlicet:,,Credo in unum Deum patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium; et in unum dominum Iesum Christum, filium Dei unigenitum, et ex patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine; Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem 30 patri; per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelo, et incarnatus est de spiritu sancto ex Maria virgine, et homo factus est; crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est; et resurrexit tertia die secundum scripturas, et ascendit in coelum, sedet ad dexteram patris, et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis; et in spiritum 35 sanctum, dominum et vivificantem, qui ex patre filioque procedit; qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per prophetas; et unam sanctam catholicam et apostolicam ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum, et exspecto resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi. Amen."

Apostolicas et ecclesiasticas traditiones1, reliquasque eiusdem ecclesiae 40 observationes et constitutiones firmissime admitto et amplector. Item sacram scripturam iuxta eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione sacrarum scripturarum, admitto, nec eam unquam nisi iuxta unanimem consensum patrum accipiam et interpretabor. Profiteor quoque septem esse vera et proprie sacramenta novae legis a Iesu Christo domino nostro instituta, 45 atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis necessaria, scilicet baptismum, confirmationem, eucharistiam, poenitentiam, extremam unctionem, ordinem et matri1 HJHOLTZMANN, Kanon u. Tradition, Ludwigsb 59, 253 ff.

monium, illaque gratiam conferre, et ex his baptismum, confirmationem et ordinem sine sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque et approbatos ecclesiae catholicae ritus in supradictorum omnium sacramentorum solemni administratione recipio et admitto. Omnia et singula, quae de peccato originali et de iustificatione in sacrosancta Tridentina synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio. Profiteor 5 pariter in missa offerri deo verum, proprium et propitiatorium sacrificium pro vivis et defunctis, atque in sanctissimo eucharistiae sacramento esse vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem, una cum anima et divinitate domini nostri Iesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem, quam conversionem catholica ecclesia transsubstantiationem appellat. Fateor 10 etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque sacramentum sumi. Constanter teneo purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis iuvari; similiter et sanctos una cum Christo regnantes venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas. Firmiter assero, imagines Christi ac deiparae semper virginis, nec non aliorum sanctorum, 15 habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venerationem impertiendam; indulgentiarum etiam potestatem a Christo in ecclesia relictam fuisse, illarumque usum christiano populo maxime salutarem esse affirmo.

1

Sanctam catholicam et apostolicam Romanam ecclesiam omnium ecclesiarum matrem et magistram agnosco; Romanoque pontifici, beati Petri apostolorum 20 principis successori ac Iesu Christi vicario, veram obedientiam spondeo ac iuro. Caetera item omnia a sacris canonibus et oecumenicis conciliis, ac praecipue a sacrosancta Tridentina synodo 1 tradita, definita et declarata 2 indubitanter recipio atque profiteor, simulque contraria omnia, atque haereses quascunque ab ecclesia damnatas et reiectas et anathematizatas ego pariter damno, reiicio et anathematizo. Hanc veram catho- 25 licam fidem, extra qua m nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eandem integram et immaculatam usque ad extremum vitae spiri um constantissime Deo adiuvante retinere et confiteri, atque a meis subditis, vel illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri et praedicari, quantum in me erit, curaturum, ego idem N. spondeo, voveo ac iuro. Sic me Deus 30 adiuvet et haec sancta Dei evangelia“.

396. 3. Zehn Regeln über die verbotenen Bücher. Bulle Dominici gregis custodiae" v. 24. März 1564: BR VII 281 ff. Uebersetzung: REUSCH, Index I 330 ff. HINSCHIUS § 54 I 452; DIENDORFER, KL VI 649; JHBANGEN, Röm. Curie, Mstr 54, § 44-48; GPHILLIPPS, Kirchenrecht VI § 324;

35

Regula I. Libri omnes, quos ante annum MDXV. aut summi potifices aut concilia oecumenica damnarunt, et in hoc indice non sunt, eodem modo damnati esse censeantur, sicut olim damnati fuerunt. II. Haeresiarcharum libri, tam eorum, qui post praedictum annum haereses invenerunt vel suscitarunt, quam qui haereticorum capita aut duces sunt vel fuerunt, quales sunt Lutherus, Zuinglius, Calvinus, Balthasar Pacimontanus 3, Swench- 40 feldius, et his similes, cuiuscunque nominis, tituli aut argumenti existant, omnino prohibentur. Aliorum autem haereticorum libri, qui de religione quidem ex professo tractant, omnino damnantur. Qui vero de religione non tractant, a theologis catholicis iussu episcoporum et inquisitorum exa1 Das Decretum s. congregationis concilii v. 20. Jan. 1877, de formula qua in futurum tempus professio fidei emittenda sit, hat an dieser Stelle die Worte eingeschoben: et ab oecumenico concilio Vaticano.

2 Zusatz des Dekrets (cf. n. 1): praesertim de Romani pontificis primatu et infallibili magisterio. Zugleich wurde verfügt, daß in Zukunft die Professio stets mit diesem Zusatz geleistet werden sollte. cf. AKR XXXVII, 466.

3 Hubmaier aus Friedberg bei Augsburg, gst. 1528.

minati et approbati permittuntur. Libri etiam catholici conscripti, tam ab illis, qui postea in haeresim lapsi sunt, quam ab illis, qui post lapsum ad ecclesiae gremium rediere, approbati a facultate theologica alicuius universitatis catholicae vel ab inquisitione generali permitti poterunt. III. Versiones scriptorum etiam ecclesiasticorum, quae hactenus editae 5 sunt a damnatis auctoribus, modo nihil contra sanam doctrinam contineant, permittuntur. Librorum autem veteris testamenti versiones viris tantum doctis et piis iudicio episcopi concedi poterunt, modo huiusmodi versionibus tanquam elucidationibus vulgatae editionis ad intelligendam sacram scripturam, non autem tanquam sano textu utantur. Versiones vero novi testamenti ab auctoribus primae classis huius indicis factae nemini concedantur, 10 quia utilitatis parum, periculi vero plurimum lectoribus ex earum lectione manare solet. Si quae vero annotationes cum huiusmodi, quae permittuntur, versionibus, vel cum vulgata editione circumferuntur, expunctis locis suspectis a facultate theologica alicuius universitatis catholicae aut inquisitione generali, permitti eisdem poterunt, quibus et versiones. Quibus conditionibus totum volumen bibliorum, quod vulgo biblia Vatabli1 dicitur, aut partes eius concedi viris piis et doctis 15 poterunt. Ex bibliis vero Isidori Clarii Brixiani prologus et prolegomena praecidantur; eius vero textum nemo textum vulgatae editionis esse existimet. IV. Cum experimento manifestum sit,

[ocr errors]

si sacra biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde ob hominum temeritatem detrimenti quam utilitatis oriri, hac in parte iudicio episcopi aut inquisitoris stetur, ut cum consilio parochi vel confessarii bibliorum a catholicis auctoribus versorum 20 lectionem in vulgari lingua eis concedere possint, quos intellexerint ex huiusmodi lectione non damnum, sed fidei atque pietatis augmentum capere posse; quam facultatem in scriptis habeant. Qui autem absque tali facultate ea legere seu habere praesumpserint, nisi prius bibliis ordinario redditis peccatorum absolutionem percipere non possit. Bibliopolae vero, qui praedictam facultatem non habenti biblia idiomate vulgari conscripta vendiderint vel alio quovis modo concesserint, libro25 rum pretium in usus pios ab episcopo convertendum amittant, aliisque poenis pro delicti qualitate eiusdem episcopi arbitrio subiaceant. Regulares vero non nisi facultate a praelatis suis habita ea legere aut emere possint. V. Libri illi, qui haereticorum auctorum opera interdum prodeunt, in quibus nulla aut pauca de suo apponunt, sed aliorum dicta colligunt, cuiusmodi sunt lexica, concordantiae, apophthegmata, similitudines, indices et huiusmodi, si quae habeant 30 admixta, quae expurgatione indigeant, illis episcopi et inquisitoris una cum theologorum catholicorum consilio sublatis aut emendatis, permittantur. VI. Libri vulgari idiomate de controversiis inter catholicos et haereticos nostri temporis disserentes non passim permittantur; sed idem de iis servetur, quod de bibliis vulgari lingua scriptis statutum est. Qui vero de ratione bene vivendi, contemplandi, confitendi ac similibus argumentis vulgari 35 sermone conscripti sunt, si sanam doctrinam contineant, non est cur prohibeantur, sicut nec sermones populares vulgari lingua habiti. Quod si hactenus in aliquo regno vel provincia aliqui libri sunt prohibiti, quod nonnulla continerent, quae sine delectu ab omnibus legi non expediat, si eorum auctores catholici sunt, postquam emendati fuerunt, permitti ab episcopo et inquisitore poterunt. VII. Libri, qui res lascivas seu obscoenas ex professo trac40 tant, narrant aut docent, cum non solum fidei, sed et morum, qui huiusmodi librorum lectione facile corrumpi solent, ratio habenda sit, omnino prohibentur, et qui eos habuerint severe ab episcopis puniantur. Antiqui vero ab ethnicis conscripti propter sermonis elegantiam et proprietatem permittuntur: nulla tamen ratione pueris praelegendi erunt. — VIII. Libri, quorum principale argumentum bonum est, in quibus tamen obiter aliqua 45 inserta sunt, quae ad haeresim seu impietatem, divinationem seu superstitionem spectant, a catholicis theologis inquisitionis generalis auctoritate expurgati concedi possint. Idem iudicium sit de prologis, summariis seu annotationibus, quae a damnatis auctoribus, libris non damnatis, appositae sunt. Sed posthac non nisi emendati excudantur. IX. Libri omnes et scripta geomantiae. hydromantiae, aëromantiae, 50 pyromantiae, oneiromantiae, chiromantiae, necromantiae, sive in quibus continentur sortilegia, veneficia, auguria, auspicia, incantationes artis magicae, prorsus reiiciuntur. Episcopi vero diligenter provideant, ne astrologiae iudiciariae libri, tractatus, indices legantur vel habeantur, qui de futuris contingentibus successibus, fortuitisve casibus, aut iis actionibus, quae

1 Fr. Vatablus gest. 1547 in Paris; HLSTRACK, RE XX 431; REUSCH I 162. 203.

2 Isidorus Clarius aus Chiari bei Brescia, gest. 1555; REUSCH I 266.

3 JBMALOU, La lecture de la sainte bible en langue vulgaire, 2 vols, Louvain 1846.

ab humana voluntate pendent, certi aliquid eventurum affirmare audent. Permittuntur autem iudicia et naturales observationes, quae navigationis, agriculturae sive medicae artis iuvandae gratia conscripta sunt. X. In librorum aliarumve scripturarum impressione servetur quod in concilio Lateranensi sub Leone X. Sess. 10 statutum est1. Quare, si in alma urbe Roma liber aliquis sit imprimendus, per vicarium summi pontificis et sacri 5 palatii magistrum, vel personas a sanctissimo domino nostro deputandas prius examinetur. In aliis vero locis ad episcopum vel alium habentem scientiam libri vel scripturae imprimendae, ab eodem episcopo deputandum, ac inquisitorem haereticae pravitatis eius civitatis vel dioecesis, in qua impressio fiet, eius approbatio et examen pertineat, et per eorum manum propria subscriptione gratis et sine dilatione imponendam sub poenis et censuris in eodem decreto 10 contentis approbetur, hac lege et conditione addita ut exemplum libri imprimendi authenticum et manu auctoris subscriptum apud examinatorem remaneat; eos vero, qui libellos manuscriptos vulgant, nisi ante examinati probatique fuerint, iisdem poenis subiici debere iudicarunt patres deputati, quibus impressores; et qui eos habuerint et legerint, nisi auctores prodiderint, pro auctoribus habeantur. Ipsa vero huiusmodi librorum probatio in scriptis detur, et in fronte libri 15 vel scripti vel impressi authentice appareat, probatioque et examen ac caetera gratis fiant. Praeterea in singulis civitatibus ac dioecesibus domus vel loci, ubi ars impressoria exercetur, et bibliothecae librorum venalium saepius visitentur a personis ad id deputandis ab episcopo sive eius vicario, atque etiam ab inquisitore haereticae pravitatis ut nihil eorum, quae prohibentur, aut imprimatur, aut vendatur, aut habeatur. Omnes vero 20 librarii et quicunque librorum venditores habeant in suis bibliothecis indicem librorum venalium, quos habent, cum subscriptione dictarum personarum, nec alios libros habeant, aut vendant aut quacunque ratione tradant sine licentia eorundem deputandorum, sub poena amissionis librorum, et aliis arbitrio episcoporum vel inquisitorum imponendis. Emptores vero, lectores vel impressores eorundem arbitrio puniantur. Quodsi aliqui libros quoscunque in aliquam 25 civitatem introducant, teneantur eisdem personis deputandis renuntiare, vel, si locus publicus mercibus eiusmodi constitutus sit, ministri publici eius loci praedictis personis significent libros esse adductos. Nemo vero audeat librum, quem ipse vel alius in civitatem introduxit, alicui legendum tradere, vel aliqua ratione alienare aut commodare, nisi ostenso prius libro, et habita licentia a personis deputandis, aut nisi notorie constet, librum iam esse omnibus permissum. 30 Idem quoque servetur ab haeredibus et executoribus ultimarum voluntatum, ut libros a defunctis relictos sive eorum indicem illis personis deputandis offerant, et ab iis licentiam obtineant, priusquam eis utantur, aut in alias personas quacunque ratione transferant. In his autem omnibus et singulis poena statuatur vel amissionis librorum vel alia arbitrio eorundem episcoporum vel inquisitorum, pro qualitate contumaciae vel delicti. — Circa vero libros, quos 35 patres deputati (sc. a Tridentina synodo) examinarunt aut expurgarunt, aut expurgandos tradiderunt, aut certis conditionibus ut rursus excuderentur concesserunt, quicquid illos statuisse constiterit, tam bibliopolae quam caeteri observent. Liberum tamen sit episcopis aut inquisitoribus generalibus, secundum facultatem, quam habent, eos etiam libros, qui his regulis permitti videntur, prohibere, si hoc in suis regnis aut provinciis vel dioecesibus expedire iudica- 40 verint. Caeterum nomina cum librorum, qui a patribus deputatis purgati sunt, tum eorum, quibus illi hanc provinciam dederunt, eorundem deputatorum secretarius notario sacrae universalis inquisitionis Romanae descripta sanctissimi domini nostri iussu tradidit.

Ad extremum vero omnibus fidelibus praecipitur, ne quis audeat contra harum regularum praescriptum aut huius indicis prohibitionem libros aliquos 45 legere aut habere. Quod si quis libros haereticorum vel cuiusvis auctoris scripta, ob haeresim vel ob falsi dogmatis suspicionem damnata atque prohibita, legerit sive habuerit, statim in excommunicationis sententiam incurrat. Qui vero libros alio nomine interdictos legerit aut habuerit, praeter peccati mortalis reatum, quo afficitur, iudicio episcoporum severe puniatur. Aus dem Catechismus Romanus (1566).

Catechismus ex decreto concilii Tridentini ad parochos Pii V. iussu editus. - EKÖLLNER, Symbolik II 166 ff.; STV.SKIBNIEWSKI, Gesch. d. röm. Katechismus, Rom 03. 397. 1. Der Glaube.

50

Pars I cap. 1, quaestio 1. — GHOFFMANN, Lehre von der fides implicita I, L 03, 236 ff. Sed quoniam in divinis literis multiplex est fidei significatio, hic de ea loquimur, 55 1 Bulle,,Inter sollicitudines" v. 4. Mai 1515, oben Nr. 335.

« PoprzedniaDalej »