Obrazy na stronie
PDF
ePub

a sanctis patribus et sacris conciliis traditam a Christi fidelibus credi, teneri, doceri et ubique praedicari diligenter studeant. Apud rudem vero plebem difficiliores ac subtiliores quaestiones, quaeque ad aedificationem non faciunt 1, et ex quibus plerumque nulla sit pietatis accessio, a popularibus concionibus secludantur. Incerta item vel quae specie 5 falsi laborant evulgari ac tractari non permittant. Ea vero, quae ad curiositatem quandam aut superstitionem spectant, vel turpe lucrum sapiunt, tanquam scandala et fidelium offendicula prohibeant. Curent autem episcopi, ut fidelium vivorum suffragia, missarum scilicet sacrificia, orationes, eleemosynae, aliaque pietatis opera, quae a fidelibus pro aliis fidelibus defunctis fieri consueverunt, secundum ecclesiae instituta pie et devote fiant, 10 et quae pro illis ex testatorum fundationibus vel alia ratione debentur, non perfunctorie, sed a sacerdotibus, et ecclesiae ministris, et aliis, qui hoc praestare tenentur, diligenter et accurate persolvantur.

385. 30. De invocatione, veneratione et reliquiis sanctorum, et sacris imaginibus. Bilderverehrung: BONWETSCH, RE III 221 ff.; LÜTTKE, KL II 2814 ff.; HINSCHIUS IV § 212 II; 15 THALHOFER I 286. 323 ff. Heiligenverehrung: BONWETSCH, RE VII 554 ff.; BECKER, KL Reliquienverehrung: ESSER,

V 1620 ff.; HINSCHIUS IV § 211; THALHOFER I 292 ff., II 70 ff. KL X 1030 ff.; HAUCK, RE XVI 630 ff. HINSCHIUS IV § 212 I; THALHOFER I 282 ff. 315 ff.; CWILLEMS, Der hl. Rock zu Trier, Tr 91; WTHUMMEL,D. Anbetung d.,,lückenhaften Stoffteile" in Trier, Barmen (91); FKorum, Wunder u. göttl. Gnadenerweise bei d. Ausstellung d. hl. Rockes 20 zu Trier i. J. 1891, Tr 94; FRJASKOWSKI, D. Trierer Rock u. s. Patienten v. J. 1891, Saarbr 94; AVMÜLLER, Die hochheilige Vorhaut Christi", B 07. Aberglaube: FRREUSCH, D. deutschen Bischöfe u. d. Aberglaube, Bonn 79; THTREDE, D. Heidentum i. d. röm. Kirche, 4 Bde., Go 89 ff.; THKOLDE, D. kirchl. Bruderschaften u. d. relig. Leben im mod. Katholicismus, Erl 95; HASE, Polemik 1900; PTSCHACKERT, Ev. Polemik, Go 88; HOENSBROECH, Ultramontanis25 mus 2, B 98. JRIEKS, Leo XIII. u. d. Satanskult, B 97; KGEIGER, La Salette, e. Wunderstätte d. 19. Jahrh., Barmen (92). Ueber die das röm.-kath. Leben der Gegenwart behandelnden Schriften berichtet der Theolog. Jahresbericht von GKRÜGER.

Mandat sancta synodus omnibus episcopis et caeteris docendi munus curamque sustinentibus, ut iuxta catholicae et apostolicae ecclesiae usum a primaevis christianae 30 religionis temporibus receptum, sanctorumque patrum consensionem, et sacrorum conciliorum decreta, in primis de sanctorum intercessione, invocatione, reliquiarum honore, et ligitimo imaginum usu fideles diligenter instruant, docentes eos, sanctos una cum Christo regnantes orationes suas pro hominibus Deo offere, b o n um atque utile esse suppliciter eos invocare, et ob beneficia impetranda a Deo per filium 35 eius Iesum Christum 2 dominum nostrum, qui solus noster redemptor et salvator est, ad eorum orationes, opem auxiliumque confugere; illos vero, qui negant, sanctos aeterna felicitate in coelo fruentes invocandos esse, aut qui asserunt, vel illos pro hominibus non orare, vel eorum, ut pro nobis etiam singulis orent, invocationem esse idololatriam, vel pugnare cum verbo Dei adversarique honori unius mediatoris Dei et hominum Iesu Christi 3, 40 vel stultum esse, in coelo regnantibus voce vel mente suppliacre, impie sentire. Sanctorum quoque martyrum et aliorum cum Christo viventium sancta corpora, quae viva membra fuerunt Christi et templum spiritus sancti 4, ab ipso ad aeternam vitam suscitanda et glorificanda a fidelibus veneranda esse, per quae multa beneficia a Deo hominibus praestantur, ita ut affirmantes, sanctorum reliquiis 45 venerationem atque honorem non deberi, vel eas aliaque sacra monumenta a fidelibus inutiliter honorari, atque eorum opis impetrandae causa sanctorum memorias frustra frequentari, omnino damnandos esse, prout iam pridem eos damnavit, et nunc etiam damnat ecclesia. Imagines porro Christi, deiparae virginis et aliorum sanctorum

1 I Ti 14.

2 Sess. XXII de sacr. miss. c. 3. 4 I Ko 3 16, 6 19, II Ko 6 16.

3 I Ti 2 5.

69]

Tridentinum, Sessio XXV.: Geltung der Tridentinischen Beschlüsse.

253

in templis praesertim habendas et retinendas, eisque debitum honorem et venerationem impertiendam, non quod credatur inesse aliqua in iis divinitas vel virtus, propter quam sint colendae, vel quod ab eis sit aliquid petendum, vel quod fiducia in imaginibus sit figenda, veluti olim fiebat a gentibus, quae in idolis spem suam collocabant 1: sed quoniam honos, qui eis exhibetur, refertur ad prototypa, quae s illae repraesentant, ita ut per imagines, quas osculamur, et coram quibus caput aperimus et procumbimus, Christum adoremus, et sanctos, quorum illae similitudinem gerunt, veneremur. Id quod conciliorum, praesertim vero secundae Nicaenae synodi 2 decretis contra imaginum oppugnatores est sancitum.

Illud vero diligenter doceant episcopi, per historias mysteriorum nostrae redemp- 10 tionis, picturis vel aliis similitudinibus expressas, erudiri et confirmari populum in articulis fidei commemorandis et assidue recolendis; tum vero ex omnibus sacris imaginibus magnum fructum percipi, non solum quia admonetur populus beneficiorum et munerum, quae a Christo sibi collata sunt, sed etiam quia Dei per sanctos miracula et salutaria exempla oculis fidelium subiiciuntur, ut pro iis Deo gratias agant, ad sanctorumque imitationem 15 vitam moresque suos componant, excitenturque ad adorandum ac diligendum Deum, et ad pietatem colendam. Si quis autem his decretis contraria docuerit aut senserit: anathema sit. In has autem sanctas et salutares observationes si qui abusus irrepserint, eos prorsus aboleri sancta synodus vehementer cupit, ita ut nullae falsi dogmatis imagines et rudibus periculosi erroris occasionem praebentes statuantur. 20 Quod si aliquando historias et narrationes sacrae scripturae, cum id indoctae plebi expediet, exprimi et figurari contigerit, doceatur populus, non propterea divinitatem figurari, quasi corporeis oculis conspici vel coloribus aut figuris exprimi possit. Omnis porro superstitio in sanctorum invocatione, reliquiarum veneratione et imaginum sacro usu tollatur, omnis turpis quaestus eliminetur, omnis denique lascivia vitetur, 25 ita ut procaci venustate imagines non pingantur nec ornentur, et sanctorum celebratione ac reliquiarum visitatione homines ad comessationes atque ebrietates non abutantur, quasi festi dies in honorem sanctorum per luxum ac lasciviam agantur. Postremo tanta circa haec diligentia et cura ab episcopis adhibeatur, ut nihil inordinatum aut praepostere et tumultuarie accommodatum, nihil profanum nihilque inhonestum appareat, cum domum 30 Dei deceat sanctitudo. Haec ut fidelius observentur, statuit sancta synodus, nemini licere ullo in loco vel ecclesia, etiam quomodolibet exempta, ullam insolitam ponere vel ponendam curare imaginem, nisi ab episcopo approbata fuerit; nulla etiam admittenda esse nova miracula, nec novas reliquias recipiendas, nisi eodem recognoscente et approbante episcopo, qui, simul atque de iis aliquid compertum habuerit, adhibitis 35 in consilium theologis et aliis piis viris ea faciat, quae veritati et pietati consentanea iudicaverit. Quod si aliquis dubius aut difficilis abusus sit exstirpandus, vel omnino aliqua de iis rebus gravior quaestio incidat, episcopus, antequam controversiam dirimat, metropolitani et comprovincialium episcoporum in concilio provinciali sententiam exspectet; ita tamen, ut nihil inconsulto sanctissimo Romano pontifice 40 novum aut in ecclesia hactenus inusitatum decernatur.

386. 31. Reformdekret: Geltung der Tridentinischen Beschlüsse.

c. 2. Cogit temporum calamitas et invalescentium haeresum malitia, ut nihil sit praetermittendum, quod ad populorum aedificationem et catholicae fidei praesidium 2 a. 787 Actio 3. 4. 6; HEFELE III 463 ff.

1 Ps 134 18.

3 Apologie d. Confessio Aug. art. XXI § 34; Symb. Bücher ed. JTMÜLLER 228.

4 Ps 92 5.

videatur posse pertinere. Praecipit igitur sancta synodus patriarchis, primatibus, archiepiscopis, episcopis et omnibus aliis, qui de iure vel consuetudine in concilio provinciali interesse debent, ut in ipsa prima synodo provinciali, post finem praesentis concilii habenda, ea omnia et singula, quae ab hac sancta synodo definita et 5 statuta sunt, palam recipiant; nec non veram obedientiam summo Romano pontifici spondeant et profiteantur; simulque haereses omnes, a sacris canonibus et generalibus conciliis, praesertimque ab hac eadem synodo damnatas, publice detestentur et anathematizent. Idemque in posterum quicunque in patriarchas, primates, archiepiscopos episcoposque promovendi, in prima synodo pro10 vinciali, in qua ipsi interfuerint, omnino observent. Quod si quis ex supradictis omnibus, quod absit, renuerit, episcopi comprovinciales statim summum Romanum pontificem admonere sub poena divinae indignationis teneantur, interimque ab eiusdem communione abstineant. Caeteri vero omnes, sive in praesenti sive in futurum beneficia ecclesiastica habituri, et qui in synodo dioecesana convenire debent, idem ut supra in ea synodo, quae 15 primo quoque tempore celebrabitur, faciant et observent; alias secundum formam sacrorum canonum puniantur. Ad haec omnes ii, ad quos universitatum et studiorum generalium cura, visitatio et reformatio pertinet, diligenter curent, ut ab eisdem universitatibus canones et decreta huius sanctae synodi integre recipiantur, ad eorumque normam magistri, doctores et alii in eisdem universitatibus 20 ea, quae catholicae fidei sunt, doceant et interpretentur, seque ad hoc institutum initio cuiuslibet anni solemni iuramento obstringant; sed et si aliqua alia in praedictis universitatibus correctione et reformatione digna fuerint, ab eisdem, ad quos spectat, pro religionis et disciplinae ecclesiasticae augmento emendentur et statuantur.

25

387. 32. Reformdekret: Priesterzölibat. ATHEINER, D. Einführung d. erzwungenen Ehelosigkeit, II 738 ff., vgl. Lit. oben Nr. 85; PHWOKER, D. kirchl. Finanzwesen d. Päpste, Nördl 78, 120 ff.

c. 14. Quam turpe ac clericorum nomine, qui se divino cultui addixerunt, sit indignum, in impudicitiae sordibus immundoque concubinatu versari, satis res ipsa communi fidelium 30 omnium offensione summoque clericalis militiae dedecore testatur. Ut igitur ad eam, quam decet, continentiam ac vitae integritatem ministri ecclesiae revocentur, populusque hinc eos magis discat revereri, quo illos vita honestiores cognoverit: prohibet sancta synodus quibuscunque clericis, ne concubinas aut alias mulieres, de quibus possit haberi suspicio, in domo vel extra detinere, aut cum iis ullam 35 consuetudinem habere audeant; alioquin poenis a sacris canonibus vel statutis ecclesiarum impositis puniantur. Quod si a superioribus moniti ab iis se non abstinuerint, tertia parte fructuum, obventionum ac proventuum beneficiorum suorum quorumcunque et pensionum ipso facto sint privati, quae fabricae ecclesiae aut alteri pio loco arbitrio episcopi applicetur. Sin vero in delicto eodem cum eadem vel alia femina perseverantes 40 secundae monitioni adhuc non paruerint, non tantum fructus omnes ac proventus suorum beneficiorum et pensiones eo ipso amittant, qui praedictis locis applicentur, sed etiam a beneficiorum ipsorum administratione, quoad ordinarius, etiam uti sedis apostolicae delegatus, arbitrabitur, suspendantur, et si ita suspensi nihilominus eas non expellant, aut cum iis etiam versentur, tunc beneficiis, portionibus, ac officiis et pensionibus quibus45 cunque ecclesiasticis perpetuo priventur, atque inhabiles ac indigni quibuscunque honoribus, dignitatibus, beneficiis ac officiis in posterum reddantur, donec post manifestam vitae emendationem ab eorum superioribus cum iis ex causa visum fuerit dispensandum.

Sed si, postquam eas semel dimiserint, intermissum consortium repetere aut alias huiusmodi scandalosas mulieres sibi adiungere ausi fuerint, praeter praedictas poenas excommunicationis gladio plectantur. Nec quaevis appellatio aut exemptio praedictam executionem impediat aut suspendat, supradictorumque omnium cognitio non ad archidiaconos, nec decanos aut alios inferiores, sed ad episcopos ipsos pertineat, qui sine 5 strepitu et figura iudicii et sola facti veritate inspecta procedere possint. Clerici vero beneficia ecclesiastica aut pensiones non habentes iuxta delicti et contumaciae perseverentiam et qualitatem ab ipso episcopo carceris poena, suspensione ab ordine, ac inhabilitate ad beneficia obtinenda, aliisve modis iuxta sacros canones puniantur. Episcopi quoque, quod absit, si ab huiusmodi crimine non abstinuerint, et a synodo pro- 10 vinciali admoniti se non emendaverint, ipso facto sint suspensi, et, si perseverent, etiam ad sanctissimum Romanum pontificem ab eadem synodo deferantur, qui pro qualitate culpae, etiam per privationem si opus erit, in eos animadvertat.

388. 33. Reformdekret: Der Zweikampf.

c. 19. Detestabilis duellorum usus fabricante diabolo introductus, ut cruenta cor- 15 porum morte animarum etiam perniciem lucretur, ex christiano orbe penitus exterminetur. Imperator, reges, duces, principes, marchiones, comites, et quocunque alio nomine domini temporales, qui locum ad monomachiam in terris suis inter christianos concesserint, eo ipso sint excommunicati, ac iurisdictione et dominio civitatis, castri aut loci, in quo vel apud quem duellum fieri permiserint, quod ab ecclesia obtinent, privati intelligantur, 20 et, si feudalia sint, directis dominis statim acquirantur. Qui vero pugnam commiserint, et qui eorum patrini vocantur, excommunicationis, ac omnium bonorum suorum proscriptionis, ac perpetuae infamiae poenam incurrant, et ut homicidae iuxta sacros canones puniri debeant, et, si in ipso conflictu decesserint, perpetuo careant ecclesiastica sepultura. Illi etiam, qui consilium in causa duelli tam in iure quam facto dederint aut alia quacunque 25 ratione ad id quemquam suaserint, nec non spectatores, excommunicationis ac perpetuae maledictionis vinculo teneantur; non obstante quocunque privilegio, seu prava consuetudine, etiam immemorabili 1.

389. 34. Reformdekret: Konzilsbeschlüsse und päpstliche Autorität.

c. 21. Postremo sancta synodus, omnia et singula, sub quibuscunque clausulis et 30 verbis, quae de morum reformatione atque ecclesiastica disciplina tam sub fel. rec. Paulo III. ac Iulio III., quam sub beatissimo Pio IV. pontificibus maximis in hoc sacro concilio statuta sunt, declarat ita decreta fuisse, ut in his salva semper auctoritas sedis apostolicae et sit, et esse intelligatur.

390.

35. Decretum de indulgentiis.
Lit. oben Nr. 337.

35

Cum potestas conferendi indulgentias a Christo ecclesiae concessa sit, atque huiusmodi potestate 2 divinitus sibi tradita antiquissimis etiam temporibus illa usa fuerit, sacrosancta synodus indulgentiarum usum christiano populo maxime salutarem et sacrorum conciliorum auctoritate probatum, in ecclesia 40 retinendum esse docet et praecipit, eosque anathemate damnat, qui aut inutiles esse asserunt, vel eas concedendi in ecclesia potestatem esse negant. In his tamen concedendis moderationem iuxta veterem et probatam in ecclesia consuetudinem adhiberi cupit, ne nimia facilitate ecclesiastica disciplina enervetur. Abusus vero, qui in his irrepserunt, 1 vgl. unten Pius IX. Konstitution,,Apostolicae sedis moderationi", 12. Okt. 1869.

2 cf. Mt 16 19, Io 20 23.

et quorum occasione insigne hoc indulgentiarum nomen ab haereticis blasphematur, emendatos et correctos cupiens, praesenti decreto generaliter statuit, pravos quaestus omnes pro his consequendis, unde plurima in christiano populo abusuum causa fluxit, omnino abolendos esse. Caeteros vero, qui ex superstitione, ignorantia, 5 irreverentia aut aliunde quomodocunque provenerunt, cum ob multiplices locorum et provinciarum, apud quas hi committuntur, corruptelas commode nequeant specialiter prohiberi, mandat omnibus episcopis, ut diligenter quisque huiusmodi abusus ecclesiae suae colligat, eosque in prima synodo provinciali referat, ut, aliorum quoque episcoporum sententia cognita, statim ad summum Romanum pontificem deferantur, cuius auctoritate 10 et prudentia quod universali ecclesiae expediet statuatur, ut ita sanctarum indulgentiarum munus pie, sancte et incorrupte omnibus fidelibus dispensetur.

391. 36. De indice librorum et catechismo, breviario et missali.

Sacrosancta synodus in secunda sessione sub sanctissimo domino nostro Pio IV. celebrata, delectis quibusdam patribus commisit, ut de variis censuris ac libris, vel 15 suspectis vel perniciosis, quid facto opus esset considerarent atque ad ipsam sanctam synodum referrent. Audiens nunc, huic operi ab eis extremam manum impositam esse, nec tamen ob librorum varietatem et multitudinem possit distincte et commode a sancta synodo diiudicari, praecipit, ut quicquid ab illis praestitum est sanctissimo Romano pontifici exhibeatur, ut eius iudicio atque auctoritate terminetur et evul20 getur. Idemque de catechismo a patribus, quibus illud mandatum fuerat, et de missali et breviario fieri mandat.

25

392. 37. De recipiendis et observandis decretis concilii. JHBANGEN, D. römische Curie, Mstr 54, § 49 ff.; HINSCHIUS § 55, I 456 ff., § 172, III 448; VERING § 32 II; SCHERER § 86, I 511 ff.

Quod si in his (sc. decretis concilii Tridentini) recipiendis aliqua difficultas oriatur, aut aliqua inciderint, quae declarationem, quod non credit, aut definitionem postulant, praeter alia remedia in hoc concilio instituta confidit sancta synodus, beatissimum Romanum pontificem curaturum, ut vel evocatis ex illis praesertim provinciis, unde difficultas orta fuerit, iis, quos eidem negotio tractando viderit expedire, vel etiam concilii 30 generalis celebratione, si necessarium iudicaverit, vel commodiore quacunque ratione ei visum fuerit, provinciarum necessatibus pro dei gloria et ecclesiae tranquillitate consulatur.

393. 38. De fine concilii et confirmatione petenda a sanctissimo domino nostro. Illustrissimi domini reverendissimique patres, placetne vobis, ut ad laudem Dei omni35 potentis huic sacrae oecumenicae synodo finis imponatur, et omnium et singulorum, quae tam sub fel. rec. Paulo III. et Iulio III., quam sub sanctissimo domino nostro Pio IV. Romanis pontificibus in ea decreta et definita sunt, confirmatio nomine sanctae huius synodi per apostolicae sedis legatos et praesidentes a beatissimo Romano pontifice petatur? Responderunt: Placet.

40

Papst Pius IV. (1559–1565).

394. 1. Bestätigung der Beschlüsse des tridentinischen Konzils. Bulle,,Benedictus Deus" v. 26. Januar 1564: BR VII, 244 ff. HINSCHIUS § 172, III 439 ff.;

SCHERER § 24, I 176; FRIEDBERG § 97 I.

1. Praesidentibus ipsi synodo sedis apostolicae legatis, 45 nobis adeo concilii libertati faventibus, ut etiam de rebus

« PoprzedniaDalej »