Obrazy na stronie
PDF
ePub

sicut idem apostolus ait1, a spiritu sancto regere ecclesiam Dei; eosque presbyteris superiores esse, ac sacramentum confirmationis 2 conferre, ministros ecclesiae ordinare, atque alia pleraque peragere ipsos posse, quarum functionum potestatem reliqui inferioris ordinis nullam habent. Docet insuper sacrosancta synodus, in ordinatione episcoporum, sacerdotum et caeterorum ordinum nec populi, nec cuiusvis saecularis 5 potestatis et magistratus consensum, sive vocationem sive auctoritatem ita requiri, ut sine ea irrita sit ordinatio; quin potius decernit, eos, qui tantummodo a populo, aut saeculari potestate ac magistratu vocati et instituti ad haec ministeria exercenda adscendunt, et qui ea propria temeritate sibi sumunt, omnes non ecclesiae ministros, sed fures et latrones per ostium non ingressos habendos esse. Haec sunt, quae generatim sacrae synodo 10 visum est Christi fideles de sacramento ordinis docere. His autem contraria certis et propriis canonibus in hunc, qui sequitur, modum damnare constituit, ut omnes adiuvante Christo fidei regula utentes in tot errorum tenebris catholicam veritatem facilius agnoscere et tenere possint.

-

3

[blocks in formation]

can. 1. Si quis dixerit, non esse in novo testamento sacerdotium visibile et externum, vel non esse potestatem aliquam consecrandi et offerendi verum corpus et sanguinem domini, et peccata remittendi et retinendi 5, sed officium tantum et nudum ministerium praedicandi evangelium; vel eos, qui non praedicant, prorsus non esse sacerdotes: anathema sit. 2. Si quis dixerit, praeter sacerdotium non esse in ecclesia catholica alios ordines, 20 et maiores et minores, per quos velut per gradus quosdam in sacerdotium tendatur: a. sit. 3. Si quis dixerit, ordinem sive sacram ordinationem non esse vere et proprie sacramentum a Christo domino institutum, vel esse figmentum quoddam humanum, excogitatum a viris rerum ecclesiasticarum imperitis, aut esse tantum ritum quendam eligendi ministros verbi Dei et sacramentorum: a. sit. 4. Si quis dixerit, per sacram ordinatio- 25 nem non dari spiritum sanctum, ac proinde frustra episcopos dicere: Accipe spiritum sanctum; aut per eam non imprimi characterem; vel eum, qui sacerdos semel fuit, laicum rursus fieri posse: a. sit. 5. Si quis dixerit, sacram unctionem, qua ecclesia in sancta ordinatione utitur, non tantum non requiri, sed contemnendam et perniciosam esse similiter et alias ordinis caeremonias: a. sit. 6. Si quis dixerit, in ecclesia 30 catholica non esse hierarchiam divina ordinatione institutam, quae constat ex episcopis, presbyteris et ministris: a. sit. - 7. Si quis dixerit, episcopos non esse presbyteris superiores, vel non habere potestatem confirmandi et ordinandi; vel eam, quam habent, illis esse cum presbyteris communem; vel ordines ab ipsis collatos sine populi vel potestatis saecularis consensu aut vocatione irritos esse; aut eos, qui nec ab ecclesiastica et canonica 35 potestate rite ordinati, nec missi sunt, sed aliunde veniunt, legitimos esse verbi et sacramentorum ministros: a. sit. — 8. Si quis dixerit, e piscopos, qui auctoritate Romani pontificis assumuntur, non esse legitimos et veros episcopos, sed figmentum humanum: a. sit.

[ocr errors]

380. 25. Sess. XXIII. 15. Juli 1563. Decretum de reformatione: Tonsur; Alter 40 des Ordinanden; Seminare.

HINSCHIUS I § 13 f.; SCHERER I § 66; FRIEDBERG § 53. Zu c. 18 vgl. HINSCHIUS IV § 230 ff.; PHILLIPPS VII § 362 f.; FRIEDBERG § 165; VERING § 70 II. SÄGMÜLLER § 51; CMIRBT, Die kath.-theol. Fakultät zu Marburg, Marb 05, 221 ff.

c. 4. Prima tonsuras non initientur qui sacramentum confirmationis non sus- 45

1 AG 20 28.
2 Sess. VII de confirm. can. 3.
5 Lc 22 19 ff., Mt 16 19. 6 oben c. 2.

3 Io 10 1.

4 oben c. 1.

7 oben c. 3. 8 cf. Catechismus Rom. II 29.

ceperint, et fidei rudimenta edocti non fuerint, quique legere et scribere nesciant, et de quibus probabilis coniectura non sit, eos non saecularis iudicii fugiendi fraude, sed, ut Deo fidelem cultum praestent, hoc vitae genus elegisse.

12. Nullus in posterum ad subdiaconatus ordinem ante vigesimum secundum, 6 ad diaconatus ante vigesimum tertium, ad presbyteratus ante vigesimum quintum aetatis suae annum promoveatur.

18. Cum adolescentium aetas nisi recte instituatur, prona sit ad mundi voluptates sequendas, et, nisi a teneris annis ad pietatem et religionem informetur, antequam vitiorum habitus totos homines possideat, nunquam perfecte ac sine maximo ac singulari prope10 modum Dei omnipotentis auxilio in disciplina ecclesiastica perseveret: sancta synodus statuit, ut singulae cathedrales metropolitanae, atque his maiores ecclesiae, pro modo facultatum et dioecesis amplitudine certum puerorum ipsius civitatis et dioecesis, vel eius provinciae, si ibi non reperiantur, nu merum in collegio ad hoc prope ipsas ecclesias vel alio in loco convenienti ab episcopo eligendo, 15 alere, ac religiose educare et ecclesiasticis disciplinis instituere teneantur. In hoc vero collegio recipiantur qui ad minimum duodecim annos et ex legitimo matrimonio nati sint, ac legere et scribere competenter noverint, et quorum indoles et voluntas spem afferat, eos ecclesiasticis ministeriis perpetuo inservituros. Pauperum autem filios praecipue eligi vult; nec tamen ditiorum excludit, modo suo sumptu alantur, et studium 20 prae se ferant Deo et ecclesiae inserviendi. Hos pueros episcopus in tot classes, quot ei videbitur, divisos iuxta eorum numerum, aetatem ac in disciplina ecclesiastica progressum, partim, cum ei opportunum videbitur, ecclesiarum ministerio addicet, partim in collegio erudiendos retinebit; aliosque in locum eductorum sufficiet, ita ut hoc collegium Dei ministrorum perpetuum seminarium sit. Ut vero in eadem disciplina ecclesiastica commodius 25 instituantur, tonsura statim atque habitu clericali semper utentur; grammatices, cantus, computi ecclesiastici, aliarumque bonarum artium disciplinam discent, sacram scripturam, libros ecclesiasticos, homilias sanctorum, atque sacramentorum tradendorum, maxime quae ad confessiones audiendas videbuntur opportuna, et rituum ac caeremoniarum formas ediscent. Curet episcopus, ut singulis diebus missae sacrificio intersint, ac saltem 30 singulis mensibus confiteantur peccata, et iuxta confessoris iudicium sumant corpus domini nostri Iesu Christi; cathedrali et aliis loci ecclesiis diebus festis inserviant. Quae omnia atque alia ad hanc rem opportuna et necessaria episcopi singuli cum consilio duorum canonicorum seniorum et graviorum, quos ipsi elegerint, prout spiritus sanctus suggesserit, constituent; eaque ut semper observentur saepius visitando operam dabunt. Dyscolos 35 et incorrigibiles ac malorum morum seminatores acriter punient, eos etiam, si opus fuerit, expellendo, omniaque impedimenta auferentes, quaecunque ad conservandum et augendum tam pium et sanctum institutum pertinere videbuntur diligenter curabunt.

40

381. 26. Sessio XXIV., 11. Nov. 1563: Doctrina de sacramento matrimonii. Rituale Romanum tit. VII; SCHANZ 697 ff.; SÄGMÜLLER § 123.

Matrimonii perpetuum indissolubilemque nexum primus humani generis parens divini spiritus instinctu pronuntiavit, cum dixit 1: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae et erunt duo in carne una.

Hoc autem vinculo duos tantummodo copulari et coniungi, Christus dominus aper45 tius docuit, cum postrema illa verba tanquam a Deo prolata referens dixit 2: Itaque

1 Gen 2 23, Mt 19 4 ff., Mc 10 6 ff., Eph 5 29-31. 2 Mt 19 6, Mc 10 s.

iam non sunt duo, sed una caro, statimque eiusdem nexus firmitatem ab Adamo tanto ante pronuntiatam his verbis confirmavit 1: Quod ergo deus coniunxit homo non separet. Gratiam vero, quae naturalem illum amorem perficeret, et indissolubilem unitatem confirmaret coniugesque sanctificaret, ipse Christus venerabilium sacramentorum institutor atque perfector sua nobis passione promeruit, quod Paulus apostolus innuit dicens 2: 5 Viri, diligite uxores vestras, sicut Christus dilexit ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, mox subiungens 3: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo, et in ecclesia.

10

Cum igitur matrimonium in lege evangelica veteribus connubiis per Christum gratia praestet, merito inter novae legis sacramenta annumerandum, sancti patres nostri, concilia et universalis ecclesiae traditio semper docuerunt, adversus quam impii homines huius saeculi insanientes non solum perperam de hoc venerabili sacramento senserunt, sed de more suo praetextu evangelii libertatem carnis introducentes, multa ab ecclesiae catholicae sensu et ab apostolorum temporibus probata consuetudine aliena scripto et verbo asseruerunt non sine magna Christi fidelium iactura; quorum temeritati sancta et universalis 15 synodus cupiens occurrere, insigniores praedictorum schismaticorum haereses et errores, ne plures ad se trahat perniciosa eorum contagio, exterminandos duxit, hos in ipsos haereticos eorumque errores decernens anathematismos.

De sacramento matrimonii.

can. 1. Si quis dixerit, matrimonium non esse vere et proprie unum ex septem legis 20 evangelicae sacramentis a Christo domino institutum, sed ab hominibus in ecclesia inventum, neque gratiam conferre: anathema sit. 2. Si quis dixerit, licere christianis plures simul habere uxores 5, et hoc nulla lege divina esse prohibitum: a. sit. 3. Si quis dixerit, eos tantum consanguinitatis et affinitatis gradus, qui Levitico exprimuntur 6, posse impedire matrimonium contrahendum et dirimere contractum, nec posse eccle- 25 siam in nonnullis illorum dispensare, aut constituere, ut plures impediant et dirimant: a. sit. — 4. Si quis dixerit, ecclesiam non potuisse constituere impedimenta matrimonium dirimentia, vel in iis constituendis errasse: a. sit. 5. Si quis dixerit, propter haeresim, aut molestam cohabitationem, aut affectatam absentiam a coniuge dissolvi posse matrimonii vinculum: a. sit. - 6. Si quis dixerit, matrimonium ratum non 30 consummatum per solemnem religionis professionem alterius coniugum non dirimi: a. sit. - 7. Si quis dixerit, ecclesiam errare, cum docuit et docet iuxta evangelicam et apostolicam doctrinam 8, propter adulterium alterius coniugum matrimonii vinculum non posse dissolvi; et utrumque, vel etiam innocentem, qui causam adulterio non dedit, non posse altero coniuge vivente aliud matrimonium contrahere, moecharique 35 eum, qui dimissa adultera aliam duxerit, et eam, quae dimisso adultero alii nupserit: a. sit. 8. Si quis dixerit, ecclesiam errare, cum ob multas causas separationem inter coniuges quoad thorum seu quoad cohabitationem ad certum incertumve tempus fieri posse decernit: a. sit. — 9. Si quis dixerit, clericos in sacris ordinibus constitutos, vel regulares castitatem solemniter professos posse matri- 40 monium contrahere, contractumque validum esse non obstante lege ecclesiastica vel voto; et oppositum nil aliud esse quam damnare matrimonium, posseque omnes contrahere matrimonium, qui non sentiunt se castitatis, etiam si eam voverint,

1 Mt 19 6, Mc 10 9. 2 Eph 5 25.

3 Eph. ib. v. 32. 4 oben Nr. 259 Eugen IV., decr. pro Armenis § 16. 5 Mt 19 4-6. 9. 6 Le 18 6 ff. 8 Mt 199, Lc 16 18, I Ko 7 11.

7 Mt 16 19.

habere donum: a. sit; cum Deus id recte petentibus non deneget, nec patiatur nos supra id, quod possumus, tentari1. - 10. Si quis dixerit, statum coniugalem anteponendum esse statui virginitatis2 vel caelibatus, et non esse melius ac beatius manere in virginitate aut caelibatu, quam iungi matrimonio: a. sit. 5 - 11. Si quis dixerit, prohibitionem solemnitatis nuptiarum certis anni temporibus superstitionem esse tyrannicam ab ethnicorum superstitione profectam; aut benedictiones et alias caeremonias, quibus ecclesia in illis utitur, damnaverit: a. sit. - 12. Si quis dixerit, causas matrimoniales non spectare ad iudices ecclesiasticos: a. sit.

382. 27. Decretum de reformatione matrimonii.

10 BHÜBLER, Eheschließung u. gem. Ehen in Preußen, B 83, 25 ff. 41 ff.; LRVSALIS D. Publikat. d. trid. Rechts d. Eheschließung, Ba 88; SCHERER II § 112; ALEINZ, D. Ehevorschrift d. Conc. v. Tr., Fr 88; FRFLEINER, D. trid. Ehevorschrift, L 92; WRHÖRMANN, D. Trid. Trauungsform in rechtshist. Beurteilung, Czernowitz 04; VERING § 226; SÄGMÜLLER § 129; FRIEDBERG § 150. c. Tametsi dubitandum non est, clandestina matrimonia, libero contrahentium 15 consensu facta, rata et vera esse matrimonia, quamdiu ecclesia ea irrita non fecit, et proinde iure damnandi sunt illi, ut eos sancta synodus anathemate damnat, qui ea vera ac rata esse negant, quique falso affirmant, matrimonia a filiis familias sine consensu parentum contracta irrita esse, et parentes ea rata vel irrita facere posse: nihilominus sancta Dei ecclesia ex iustissimis causis illa semper detestata est atque prohibuit. Verum, cum sancta 20 synodus animadvertat, prohibitiones illas propter hominum inobedientiam iam non prodesse, et gravia peccata perpendat, quae ex eisdem clandestinis coniugiis ortum habent, praesertim vero eorum, qui in statu damnationis permanent, dum priore uxore, cum qua clam contraxerant, relicta cum alia palam contrahunt, et cum ea in perpetuo adulterio vivunt, cui malo cum ab ecclesia, quae de occultis non iudicat, succurri non possit, nisi efficacius 25 aliquod remedium adhibeatur, idcirco sacri Lateranensis concilii sub Innocentio III. celebrati vestigiis inhaerendo praecipit, ut in posterum, antequam matrimonium contrahatur, ter a proprio contrahentium parocho tribus continuis diebus festivis in ecclesia inter missarum solemnia publice denuntietur, inter quos matrimonium sit contrahendum; quibus denuntiationibus factis, si nullum legitimum opponatur impedimentum, ad cele30 brationem matrimonii in facie ecclesiae procedatur, ubi parochus, viro et muliere interrogatis, et eorum mutuo consensu intellecto, vel dicat: Ego vos in matrimonium coniungo in nomine patris, et filii et spiritus sancti, vel aliis utatur verbis iuxta receptum uniuscuiusque provinciae ritum. Quod si aliquando probabilis fuerit suspicio, matrimonium malitiose impediri posse, si tot praecesserint denuntiationes, tunc vel una tantum denuntiatio 35 fiat, vel saltem parocho et duobus vel tribus testibus praesentibus matrimonium celebretur. Deinde ante illius consummationem denuntiationes in ecclesia fiant, ut, si aliqua subsunt impedimenta, facilius detegantur, nisi ordinarius ipse expedire iudicaverit, ut praedictae denuntiationes remittantur, quod illius prudentiae et iudicio sancta synodus relin

[blocks in formation]

Suspension des tridentinischen Dekrets Tametsi für die Ehen von Protestanten und für gemischte Ehen: 1) in Holland und Belgien durch die Deklaration Benedikt XIV. v. 4. Nov. 1741. die sog. Benediktina; - 2) in der Diözese Breslau durch die Instruktion Clemens XIII. v. 21. Febr. 1765, die sog. Clementina, Ausdehnung der Benediktina auf die Breslauer Delegatur (Brandenburg und Pommern) durch Fürstb. Herzog v. Breslau, Sept. 1882; nur in Bezug auf die gemischten Ehen: 3) für die Diözese Kulm durch Dekret Clemens XIV v. 5. Mai 1774; 4) für das Herzogtum Cleve durch Dekret s. c. Concilii v. 15. Juni 1793; — 5) für die Erzdiözese Köln sowie für die Bistümer Trier, Münster, Paderborn durch Breve Pius VIII. v. 25. März 1830 und Instruktion d. Kard. Albani v. 27. März 1830; 6) für die Erzdiözese Gnesen-Posen durch Breve Gregor XVI. v. 22. Mai 1841; — 7) für das Bistum Limburg durch Dekret s. c. Inquisitionis v. 15. März 1854, — 8) für die Diözese Ermland durch Dekret s. c. Inquisitionis v. 30. Nov. 1853.

5

quit. Qui aliter, quam praesente parocho, vel alio sacerdote de ipsius parochi seu ordinarii licentia, et duobus vel tribus testibus matrimonium contrahere attentabunt, eos sancta synodus ad sic contrahendum omnino inhabiles reddit, et huiusmodi contractus irritos et nullos esse decernit, prout eos praesenti decreto irritos facit et annul la t. Insuper parochum vel alium sacerdotem, qui cum minore testium numero, et testes, qui sine parocho vel sacerdote huiusmodi contractui interfuerint, nec non ipsos contrahentes graviter arbitrio ordinarii puniri praecipit. Praeterea eadem sancta synodus hortatur, ut coniuges ante benedictionem sacerdotalem in templo suscipiendam in eadem 10 domo non cohabitent; statuitque benedictionem a proprio parocho fieri, neque a quoquam, nisi ab ipso parocho vel ab ordinario licentiam ad praedictam benedictionem faciendam alii sacerdoti concedi posse; quacunque consuetudine, etiam immemorabili, quae potius corruptela dicenda est, vel privilegio non obstante. Quod si quis parochus vel alius sacerdos, sive regularis sive saecularis sit, etiam si id sibi ex privilegio vel immemorabili con- 15 suetudine licere contendat, alterius parochiae sponsos sine illorum parochi licentia matrimonio coniungere aut benedicere ausus fuerit, ipso iure tamdiu suspensus maneat, quamdiu ab ordinario eius parochi, qui matrimonio interesse debebat, seu a quo benedictio suscipienda erat, adsolvatur. Habeat parochus librum, in quo coniugum et testium nomina, diemque et locum contracti matrimonii describat, quem diligenter apud se custodiat. 20 Postremo sancta synodus coniuges hortatur, ut antequam contrahant, vel saltem triduo ante matrimonii consummationem sua peccata diligenter confiteantur, et ad sanctissimum eucharistiae sacramentum pie accedant. Si quae provinciae aliis ultra praedictas laudabilibus consuetudinibus et caeremoniis hac in re utuntur, eas omnino retineri sancta synodus vehementer optat. Ne vero haec tam salubria praecepta quemquam lateant, 25 ordinariis omnibus praecipit, ut cum primum potuerint, curent hoc decretum populo publicari ac explicari in singulis suarum dioecesum parochialibus ecclesiis, idque in primo anno quam saepissime fiat, deinde vero quoties expedire viderint. Decernit insuper, ut huiusmodi decretum in unaquaque parochia suum robur post triginta dies habere incipiat, a die primae publicationis in eadem parochia factae numerandos. 383. 28. Reformdekret: Päpstliche Legaten.

De reformatione c. 20.

HINSCHIUS I § 86 ff.; SCHERER I § 87; FRIEDBERG § 63; SÄG-
MÜLLER § 91.

30

Legati quoque, etiam de latere, nuntii, gubernatores ecclesiastici, aut alii, quarumcunque facultatum vigore, non solum episcopos in praedictis causis impedire, aut aliquo modo 35 eorum iurisdictionem iis praeripere aut turbare non praesumant, sed nec etiam contra clericos aliasve personas ecclesiasticas, nisi episcopo prius requisito eoque negligente, procedant. Alias eorum processus ordinationesve nullius momenti sint, atque ad damni satisfactionem partibus illati teneantur.

40

384. 29. Sessio XXV., 3. 4. Dec. 1563: Decretum de purgatorio. JBAUTZ, D. Fegfeuer, Mz 1883; HENSE, KL IV 1264 ff.; RHOFMANN, RE V 788 ff. Cum catholica ecclesia, spiritu sancto edocta ex sacris literis et antiqua patrum traditione, in sacris conciliis et novissime in hac oecumenica synodo docuerit, purgatorium esse 1, animasque ibi detentas fidelium suffragiis, potissimum vero acceptabili altaris sacrificio iuvari, praecipit sancta synodus episcopis, ut sanam de purgatorio doctrinam 45

1 Sess. VI. de iustif. can 30. Sess. XX de sacrif. miss. c. 2, c. 3.

« PoprzedniaDalej »