Obrazy na stronie
PDF
ePub

misericordiam et Iesu Christi meritum, si bene agendo et divina mandata custodiendo usque in finem perseveraverint1: a. s.-27. Si quis dixerit, nullum esse mortale peccatum 2, nisi infidelitatis, aut nullo alio, quantumvis gravi et enormi, praeterquam infidelitatis peccato semel acceptam gratiam amitti: a. s. 28. Si quis dixerit, amissa per peccatum 5 gratia simul et fidem semper amitti, aut fidem, quae remanet, non esse veram fidem, licet non sit viva; aut eum, qui fidem sine caritate habet, non esse christianum: a. s. - 29. Si quis dixerit, eum, qui post baptismum lapsus est 3, non posse per Dei gratiam resurgere; aut posse quidem, sed sola fide amissam iustitiam recuperare sine sacramento poenitentiae, prout sancta Romana et universalis ecclesia a Christo domino et eius apostolis edocta 10 hucusque professa est, servavit et docuit: a. s. 30. Si quis post acceptam iustificationis gratiam cuilibet peccatori poenitenti ita culpam remitti et reatum aeternae poenae deleri dixerit, ut nullus remaneat reatus poenae temporalis exsolvendae vel in hoc saeculo, vel in futuro in purgatorio 5, antequam ad regna coelorum aditus patere possit: a. s. ——. 31. Si quis dixerit, iustificatum peccare, dum intuitu aeternae mercedis bene operatur 6: 15 a. s. 32. Si quis dixerit, hominis iustificati bona opera ita esse dona Dei, ut non sint etiam bona ipsius iustificati merita; aut ipsum iustificatum bonis operibus, quae ab eo per Dei gratiam et Iesu Christi meritum, cuius vivum membrum est, fiunt, non vere mereri augmentum gratiae, vitam aeternam et ipsius vitae aeternae, si tamen in gratia decesserit, consecutionem, atque etiam gloriae augmentum: a. s. 33. Si quis dixerit, per hanc 20 doctrinam catholicam de iustificatione, a sancta synodo hoc praesenti decreto expressam, aliqua ex parte gloriae Dei vel meritis Iesu Christi domini nostri derogari, e. non potius veritatem fidei nostrae, Dei denique ac Christi Iesu gloriam illustrari: a. s.

361. 6. Decretum de reformatione.

c. 1. Praelatos convenit in ecclesiis suis residere. 2. Nulli beneficium exigens perso25 nalem residentiam obtinenti abesse licet. 3. Excessus saecularium clericorum et regularium degentium extra monasteria ab ordinario loci corrigantur. 4. Ecclesias quascunque episcopi et alii maiores praelati, quoties opus fuerit, visitent. 5. Episcopi in aliena dioecesi nec pontificalia exerceant nec ordines conferant.

362. 7. Sessio VII. (3. März 1547): Decretum de sacramentis. 30 Rituale Romanum tit. I. GLHAHN, Lehre v. d. Sakramenten, Br 64; ALEHMKUHL, KL X 1481 ff.; OSWALD, Dogmat. Lehre v. d. Sacramenten d. k. K. 5, Mstr 94; PSCHANZ, Lehre v. d. Sacramenten d. k. K., Fr 93; NGIHR, D. Sakramente d. k. K. 2, Fr 02 f.

Prooemium. Ad consummationem salutaris de iustificatione doctrinae, quae in praecedenti proxima sessione uno omnium patrum consensu promulgata fuit, consentaneum 35 visum est de sanctissimis ecclesiae sacramentis agere, per quae omnis vera iustitia vel incipit, vel coepta augetur, vel amissa reparatur. Propterea sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina synodus, in spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem apostolicae sedis legatis, ad errores eliminandos et exstirpandas haereses, quae circa sanctissima ipsa sacramenta 40 hac nostra tempestate tum de damnatis olim a patribus nostris haeresibus suscitatae tum etiam de novo adinventae sunt, quae catholicae ecclesiae puritati et animarum saluti magnopere officiunt, sanctarum scripturarum doctrinae, apostolicis traditionibus atque aliorum conciliorum et patrum consensui inhaerendo, hos praesentes canones statuendos et decernendos censuit, reliquos, qui supersunt, ad coepti operis perfectionem deinceps 45 divino spiritu adiuvante editura.

1 Mt 24 13.

5 Sess. XXV in pr.

2 cf. oben c. 15. 3 cf. oben c. 14.
6 cf. oben c. 11.

cf. Sess. XIV de poenit. c. 8.

De sacramentis in genere.

5

can. 1. Si quis dixerit, sacramenta novae legis non fuisse omnia a Iesu Christo domino nostro institut a; aut esse plura vel pauciora quam septem, videlicet: baptismum, confirmationem, eucharistiam, poenitentiam, extremam unctionem, ordinem et matrimonium; aut etiam aliquod horum septem non esse vere et proprie sacramentum: anathema sit. 2. Si quis dixerit, ea ipsa novae legis sacramenta a sacramentis antiquae legis non differe, nisi quia ceremoniae sunt aliae, et alii ritus externi: a. s. 3. Si quis dixerit, haec septem sacramenta ita esse inter se paria, ut nulla ratione aliud sit alio dignius: a. s. 4. Si quis dixerit, sacramenta novae legis non esse ad salutem necessaria, sed superflua, et sine eis aut eorum 10 voto per solam fidem homines a Deo gratiam iustificationis adipisci1, licet omnia singulis necessaria non sint: a. s. - 5. Si quis dixerit, haec sacramenta propter solam fidem nutriendam instituta fuisse: a. s. 6. Si quis dixerit, sacramenta novae legis non continere gratiam, quam significant, aut gratiam ipsam non ponentibus obicem non conferre, quasi signa tantum externa sint acceptae per fidem gratiae vel iustitiae, et notae quaedam 15 christianae professionis, quibus apud homines discernuntur fideles ab infidelibus: a. s.

7. Si quis dixerit, non dari gratiam per huiusmodi sacramenta semper et omnibus, quantum est ex parte Dei, etiam si rite ea suscipiant, sed aliquando et aliquibus: a. s. 8. Si quis dixerit, per ipsa novae legis sacramenta ex opere operato non conferri gratiam, sed solam fidem divinae promissionis ad gratiam consequendam sufficere: a. s. 20 9. Si quis dixerit, in tribus sacramentis 2, baptismo scilicet, confirmatione et ordine, non imprimi characterem in anima, hoc est signum quoddam spirituale et indelebile, unde ea iterari non possunt: a. s. 10. Si quis dixerit, christianos omnes in verbo 3, et omnibus sacramentis administrandis habere potestatem: a. s. 11. Si quis dixerit, in ministris, dum sacramenta conficiunt et conferunt, non requiri 25 intentionem saltem faciendi quod facit ecclesia: a. s. - 12. Si quis dixerit, ministrum in peccato mortali existentem, modo omnia essentialia, quae ad sacramentum conficiendum aut conferendum pertinent, servaverit, non conficere aut conferre sacramentum: a. s. - 13. Si quis dixerit, receptos et approbatos ecclesiae catholicae ritus in solemni sacramentorum administratione adhiberi consuetos aut con- 30 temni, aut sine peccato a ministris pro libito omitti, aut in novos alios per quemcunque ecclesiarum pastorem mutari posse: anathema sit.

4

363. 8. De baptismo.

Rituale Romanum tit. II. JWFHÖFLING, D. Sakr. d. Taufe, 2 Bde. Erl 46 ff.; SCHANZ, Sakramente, 203 ff.; GESSER, KL XI 1249 ff.; THALHOFER II 509 ff.; HINSCHIUS IV § 200. 35 can. 1. Si quis dixerit, baptismum Ioannis habuisse eandem vim cum baptismo Christi: anathema sit. 2. Si quis dixerit, a quam veram et naturalem non esse de necessitate baptismi, atque ideo verba illa domini nostri Iesu Christi 5: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, ad metaphoram aliquam detorserit: a. s. -3. Si quis dixerit, in ecclesia Romana, quae omnium ecclesiarum 40 mater est et magistra, non esse veram de baptismi sacramento doctrinam: a. s. 4. Si quis dixerit, baptismum, qui etiam datur ab haereticis in nomine patris et filii et spiritus sancti, cum intentione faciendi quod facit ecclesia,

1 cf. oben Sess. VI. de iustif. c. 7 und can. 9.

2 cf. Sess. XXIII, c. 4 und oben Nr. 325 Eugen IV., decretum pro Armenis § 9. 3 cf. Sess. XIV. de poen. c. 6, de sacr. unct. c. 3.

4 cf. Note 2.

5 Io 35.

non esse verum baptismum: a. s. - 5. Si quis dixerit, baptismum liberum esse 1, hoc est, non necessarium ad salutem: a. s. 6. Si quis dixerit, baptizatum non posse, etiam si velit, gratiam amittere, quantumcunque peccet, nisi nolit credere: a. s. 7. Si quis dixerit, baptizatos per baptismum ipsum solius tantum 5 fidei debitores fieri, non autem universae legis Christi servandae a. s. 8. Si quis dixerit, baptizatos liberos esse ab omnibus sanctae ecclesiae praeceptis, quae vel scripta vel tradita sunt, ita ut ea observare non teneantur, nisi se sua sponte illis submittere voluerint: a. s. 9. Si quis dixerit, ita revocandos esse homines ad baptismi suscepti memoriam, ut vota omnia, quae post baptis10 mum fiunt, vi promissionis in baptismo ipso iam factae irrita esse intelligant, quasi per ea et fidei, quam professi sunt, detrahatur, et ipsi baptismo: a. s. 10. Si quis dixerit, peccata omnia, quae post baptismum fiunt, sola recordatione et fide suscepti baptismi vel dimitti, vel venialia fieri: a. s. 11. Si quis dixerit, verum et rite collatum baptismum iterandum esse illi, qui apud infideles fidem 15 Christi negaverit, cum ad poenitentiam convertitur: a. s. - 12. Si quis dixerit, neminem esse baptizandum, nisi ea aetate, qua Christus baptizatus est, vel in ipso mortis articulo: a. s. 13. Si quis dixerit, parvulos eo, quod actum credendi non habent, suscepto baptismo inter fideles computandos non esse, ac propterea, cum ad annos discretionis pervenerint, esse rebaptizandos; aut praestare omitti eorum baptisma, quam eos 20 non actu proprio credentes baptizari in sola fide ecclesiae: a. s. 14. Si quis dixerit, huiusmodi parvulos baptizatos, cum adoleverint, interrogandos esse, an ratum habere velint quod patrini eorum nomine, dum baptizarentur, polliciti sunt; et, ubi se nolle responderint, suo esse arbitrio relinquendos; nec alia interim poena ad christianam vitam cogendos, nisi ut ab eucharistiae aliorumque sacramentorum per25 ceptione arceantur, donec resipiscant: a. s.

364. 9. De confirmatione.

HINSCHIUS IV § 201; THALHOFER II 512 f.; SCHANZ 282 ff.; BERLAGE, KL IV 1506 ff.

can. 1. Si quis dixerit, confirmationem baptizatorum otiosam ceremoniam esse, et non potius verum et proprium sacramentum; aut olim nihil aliud 30 fuisse quam catechesim quandam, qua adolescentiae proximi fidei suae rationem coram ecclesia exponebant: anathema sit. 2. Si quis dixerit, iniurios esse spiritui sancto eos, qui sacro confirmationis chrismati virtutem aliquam tribuunt: a. s. 3. Si quis dixerit, sanctae confirmationis ordinarium ministrum non esse solum episcopum 2, sed quemvis simplicem sacerdotem: a. s.

35

365. 10. Decretum de reformatione.

[ocr errors]

c. 1. Quis capax regiminis ecclesiarum cathedralium. 2. Tenentes plures cathedrales ecclesias iubentur omnes excepta una dimittere certo modo et tempore. 3. Habilibus duntaxat personis beneficia conferantur. 4. Plurium beneficiorum retentor contra canones iis privetur. 5. Plura beneficia curata obtinentes ordinario suas dispensationes exhibeant, 40 qui de vicario ecclesiis provideat, congrua portione fructuum assignata. 6. Quae beneficiorum uniones validae censeantur.

1 Io 35.

2 cf. Sess. XXIII de ord. can. 7.

Sess. VIII., 11. März 1547: Verlegung des Konzils nach Bologna. Sess. IX., 21. April 1547 und Sess. X., 2. Juni 1547 in Bologna: Vertagung des Konzils. Sess. XI., 1. Mai 1551 in Trient: Wiederaufnahme des Konzils. Sess. XII., 1. Sept. 1551: Vertagung.

366. 11. Sessio XIII., 11. Okt. 1551: Decretum de sanctissimo eucharistiae 5 sacramento.

Rituale Rom. tit. IV.

HINSCHIUS IV § 202; THALHOFER II 514 ff.; SCHANZ 318 ff.; ASCHMID, KL I 594 ff.; (STEITZ) KATTENBUSCH, RE XX 55 ff.

Sacrosancta oecumenica et generalis Tridentina synodus, in spiritu sancto legitime congregata, praesidentibus in ea eisdem sanctae sedis apostolicae legato et nuntiis, etsi 10 in eum finem non absque peculiari spiritus sancti ductu et gubernatione convenerit, ut veram et antiquam de fide et sacramentis doctrinam exponeret, et ut haeresibus omnibus, et aliis gravissimis incommodis, quibus Dei ecclesia misere nunc exagitatur et in multas ac varias partes scinditur, remedium afferret, hoe praesertim iam inde a principio in votis habuit, ut stirpitus convelleret zizania1 exsecrabilium errorum et schismatum, quae 15 inimicus homo his nostris calamitosis temporibus in doctrina fidei, usu et cultu sacrosanctae eucharistiae superseminavit, quam alioqui salvator noster in ecclesia sua tanquam symbolum reliquit eius unitatis et caritatis, qua christianos omnes inter se coniunctos et copulatos esse voluit. Itaque eadem sacrosancta synodus, sanam et sinceram illam de venerabili hoc et divino eucharistiae sacramento doctrinam tradens, quam semper 20 catholica ecclesia, ab ipso Iesu Christo domino nostro et eius apostolis erudita, atque a spiritu sancto illi omnem veritatem in dies suggerente 2 edocta, retinuit, et ad finem usque saeculi conservabit, omnibus Christi fidelibus interdicit, ne posthac de sanctissima eucharistia aliter credere, docere aut praedicare audeant, quam ut est hoc praesenti decreto explicatum atque definitum.

25

c. 1. De reali praesentia domini nostri Iesu Christi in sanctissimo eucharistiae sacramento. Principio docet sancta synodus et aperte ac simpliciter profitetur, in almo sanctae eucharistiae sacramento post panis et vini consecrationem dominum nostrum Iesum Christum verum Deum atque hominem vere, realiter ac substantialiter sub specie illarum rerum sensibilium contineri. Neque enim haec inter se pugnant, ut 30 ipse salvator noster semper ad dexteram patris in coelis assideat 3 iuxta modum existendi naturalem, et ut multis nihilominus aliis in locis sacramentaliter praesens sua substantia nobis adsit, ea existendi ratione, quam etsi verbis exprimere vix possumus, possibilem tamen esse Deo, cogitatione per fidem illustrata assequi possumus et constantissime credere debemus. Ita enim maiores nostri omnes, quotquot in vera Christi ecclesia fuerunt, 35 qui de sanctissimo hoc sacramento disseruerunt, apertissime professi sunt, hoc tam admirabile sacramentum in ultima coena redemptorem nostrum instituisse, cum post panis vinique benedictionem se suum ipsius corpus illis praebere ac suum sanguinem disertis ac perspicuis verbis testatus est 5; quae verba a sanctis evangelistis commemorata et a divo Paulo postea repetita, cum propriam illam et apertissimam significationem 40 prae se ferant, secundum quam a patribus intellecta sunt, indignissimum sane flagitium est, ea a quibusdam contentiosis et pravis hominibus ad fictitios et imaginarios tropos, quibus veritas carnis et sanguinis Christi negatur, contra universum ecclesiae sensum detorqueri, quae, tanquam columna et firmamentum veritatis, haec ab impiis hominibus

1 Mt 13 30.

2 Lc 12 12, Io 14 26, 16 13, cf. Sess. XXII pr.
5 Mt 26 26 ff., Mc 14 22 ff., Lc 22 19 ff.

4 Mt 19 26, Lc 18 27. 7 I Ti 3 15.

Mirbt, Quellen. 3. Auflage.

3 Mt 26 64.

6 I Ko 11 24 ff.

15

6

excogitata commenta velut satanica detestata est, grato semper et memore animo praestantissimum hoc Christi beneficium agnoscens.

c. 2. De ratione institutionis sanctissimi huius sacramenti.

Ergo salvator noster, discessurus ex hoc mundo ad patrem, sacramentum hoc insti5 tuit, in quo divitias divini sui erga homines amoris velut effudit, memoriam faciens mirabilium suorum 1, et in illius sumptione colere nos sui memoriam praecepit 2, suamque annuntiare mortem, donec ipse ad iudicandum mundum veniat. Sumi autem voluit sacramentum hoc 3 tanquam spiritualem animarum cibum, quo alantur et confortentur viventes vita illius, qui dixit: Qui manducat me 4, et ipse vivet propter 10 me, et tanquam antidotum, quo liberemur a culpis quotidianis, et a peccatis mortalibus praeservemur. Pignus praeterea id esse voluit futurae nostrae gloriae et perpetuae felicitatis, adeoque symbolum unius illius corporis, cuius ipse caput existit 5, cuique nos, tanquam membra, arctissima fidei, spei et caritatis connexione adstrictos esse voluit, ut id ipsum omnes diceremus, nec essent 15 in nobis schismata 6.

c. 3. De excellentia sanctissimae eucharistiae super reliqua sacramenta.

Commune hoc quidem est sanctissimae eucharistiae cum caeteris sacramentis, s y mbolum esse rei sacrae et invisibilis gratiae formam visibilem; verum illud in ea excellens et singulare reperitur, quod reliqua sacramenta 20 tunc primum sanctificandi vim habent, cum quis illis utitur: at in eucharistia ipse sanctitatis auctor ante usum est. Nondum enim eucharistiam de manu domini apostoli susceperant, cum vere tamen ipse affirmaret corpus suum esse quod praebebat; et semper haec fides in ecclesia Dei fuit, statim post consecrationem verum domini nostri corpus verumque eius sanguinem sub panis et vini specie 25 una cum ipsius anima et divinitate existere; sed corpus quidem sub specie panis, et sanguinem sub vini specie ex vi verborum, ipsum autem corpus sub specie vini, et sanguinem sub specie panis, animamque sub utraque, vi naturalis illius connexionis et concomitantiae 8, qua partes Christi domini, qui iam ex mortuis resurrexit non amplius moriturus, inter se copulantur, divinitatem porro, propter admirabilem illam eius cum corpore et anima 30 hypostaticam unionem. Quapropter verissimum est, tantundem sub alterutra specie 10 atque sub utraque contineri. Totus enim et integer Christus sub panis specie et sub quavis ipsius speciei parte, totus item sub vini specie et sub eius partibus existit.

c. 4. De transsubstantiatione.

Quoniam autem Christus redemptor noster corpus suum id, quod sub specie panis 35 offerebat 11, vere esse dixit, ideo persuasum semper in ecclesia dei fuit, idque nunc denuo sancta haec synodus declarat, per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam corporis Christi domini nostri, et totius substantiae vini in substantiam sanguinis eius. Quae conversio convenienter et proprie 40 a sancta catholica ecclesia transsubstantiatio 12 est appellata.

Eph 5 23.

1 Ps 110 4. 2 Lc 22 19, I Ko 11 24 ff. 3 Mt 26 26 ff.
4 Io 6 58.
6 I Ko 1 10.
7 Mt 26 26, Mc 14 22. 8 cf. Sess. XXI c. 3.
10 Sess. XXI de comm. c. 3.
11 Lc 22 19, Io 6 48, I Ko 11 24.

5 I Ko 11 3,

9 Rö 69.

12 IV. Lateranconcil 1215 c. 1. oben Nr. 277, S. 143. Der Ausdruck transsubstantiatio findet sich nicht in der römischen Messliturgie.

« PoprzedniaDalej »