Obrazy na stronie
PDF
ePub

adstringi ita ut quicquid modernus et alii Romani pontifices pro tempore existentes iusserint, ad profectum animarum et fidei propagationem pertinens, et ad quascunque provincias nos mittere voluerit, sine ulla tergiversatione 5 aut excusatione illico quantum in nobis fuerit, exequi teneamur, sive miserit nos ad Turcas, sive ad quoscunque alios infideles, etiam in partibus, quas Indias vocant existentes, sive ad quoscunque haereticos, seu schismatico seu etiam ad quosvis fideles. Quamobrem qui ad nos accessuri sunt, 10 et antequam huic oneri humeros supponant, diu multumque meditentur an tantum pecuniae spiritualis in bonis habeant, ut turrim hanc iuxta consilium dominicum possint consummare, hoc est an spiritus sanctus, qui illos impellit, tantum illis gratiae polliceatur, ut huius vocationis pondus, illo adiuvante, se laturos sperent; et postquam domino inspirante huic Iesu Christi militiae nomen dederint, die noctu que succincti lumbos et ad tam grandis 15 debiti solutionem prompti esse debebunt.

§ 7. Ne qua autem possit esse inter nos missionum ac provinciarum huiuscemodi aut ambitio vel detractio, profiteantur singuli se numquam directe aut indirecte de huiusmodi missionibus quicquam cum Romano pontifice curaturos, sed omnem hanc curam Deo et ipsi pontifici, tamquam eius vicario, et societatis praeposito dimissuros. Qui qui20 dem praepositus sicut caeteri etiam profiteatur, se nihil de suimet ipsius missione in alterutram partem, nisi de societatis consilio cum dicto pontifice esse curaturum.

§ 8. Voveant singuli, se in omnibus quae ad regulae huius nostrae observationem faciunt, obedientes fore societatis praeposito.

§ 9. Ille autem iubeat ea, quae ad constructionem propositi sibi a Deo et a societate 25 finis cognoverit esse opportuna. In praelatione autem sua, benignitatis ac mansuetudinis caritatisque Christi, Petri Paulique formulae semper sit memor, et tam ipse quam consilium ad normam hanc assidue spectent. Et nominatim commendatam habeant institutionem puerorum ac rudium in christiana doctrina decem praeceptorum, atque aliorum similium rudimentorum, quaecunque secundum circumstantias personarum locorum ac temporum 30 illis congrua videbuntur. Est enim maxime necessarium circa providentiam huius rei diligenter praepositum et consilium invigilare, cum et in proximis aedificium fidei sine fundamento non possit consurgere, et in nostris periculum sit, ne ut quisque erit doctior ita provinciam hanc tamquam primo aspectu minus speciosam forsitan detrectare conetur, cum tamen re vera nulla sit fructuosior vel proximis ad aedificationem vel nostris ad ca35 ritatis et humilitatis simul officia exercenda. Subditi vero, tum propter 1 numquam satis laudatum humilitatis assiduum exercitium, praeposito in omnibus ad institutum societatis pertinentibus parere semper teneantur, et in illo Christum veluti praesentem agnoscant et quantum decet venerentur.

§ 10. Cum autem experti fuerimus iucundiorem, puriorem et ad proximi aedificatio40 nem aptiorem esse vitam ab omni avaritiae contagione quam remotissimam, et evangelicae paupertati quam simillimam; cumque sciamus dominum nostrum Iesum Christum servis suis regnum Dei solum inquirentibus necessaria ad victum et vestitum esse subministraturum, voveant singuli et universi perpetuam paupertatem, declarantes quod non solum privatim sed neque etiam communiter possint pro societatis sustentatione aut usu ad bona 45 aliqua stabilia, aut ad proventus seu introitus aliquos, ius aliquod civile acquirere, sed 1 Der Text im Institutum hat hier den Zusatz: ingentes ordinis utilitates, tum propter.

sint contenti usu tantum rerum sibi donatarum, ad necessaria sibi comparanda recipere. § 11. Possint tamen habere in universitatibus collegium seu collegia habentia reditus, census seu possessiones, usibus et necessariis 1 studentium applicandas, retenta penes praepositum et societatem omnimoda gubernatione, seu superintendentia super dicta collegia et praedictos studentes, quoad gubernatoris seu gubernatorum, ac studentium 5 electionem, ac eorundem admissionem, emissionem, receptionem, exclusionem, statutorum ordinationem, circa studentium instructionem, aedificationem ac correctionem, victus vestitusque eis ministrandi modum atque aliam omnimodam gubernationem, regimen ac curam. Sic tamen ut neque studentes dictis bonis abuti, neque societas in proprios usus convertere possit, sed studentium necessitati subvenire. Qui quidem post 10 cognitum in spiritu et literis eorum profectum et post sufficientem probationem in societatem nostram admitti possint.

§ 12. Socii omnes quicunque in sacris fuerint, quamvis beneficia ecclesiastica aut eorum reditus non habeant, teneantur tamen singuli, privatim ac particulariter et non communiter ad dicendum officium secundum ecclesiae ritum.

15

§ 13. Haec sunt quae, sub praefati domini nostri Pauli et sedis apostolicae beneplacito, de nostra professione typo quodam explicare potuimus; quod nunc fecimus, ut summatim scriptione hac informaremus tum illos qui nos de nostro vitae instituto interrogant, tum etiam posteros nostros, si quos, Deo volente, imitatores unquam habebimus huius vitae, quam cum multas magnasque habere annexas difficultates fuerimus experti, oppor- 20 tunum iudicavimus etiam statuere, ne quis in hac societate recipiatur, nisi diu ac diligentissime fuerit probatus. Cumque prudens in Christo et vel doctrina seu vitae christianae puritate apparuerit conspicuus, tunc demum admittatur ad Iesu Christi militiam, qui tenuibus coeptis nostris favere dignetur ad gloriam Dei patris, cui soli sit semper decus et honor in saecula, Amen.

25

§ 14. Cum autem nil in praemissis reperiatur, quod pium non sit aut sanctum, nos, ut iidem socii, qui nobis super hoc humillime supplicari fecerunt, in eorum pio vivendi proposito eo promptiores existant, quo se maiori sedis apostolicae gratia complecti cognoverint, et praemissa (per nos approbari viderint; praemissa) omnia et singula tamquam ad spiritualem profectum eorundem sociorum, et reliqui christiani gregis opportuna, 30 apostolica auctoritate, tenore praesentium ex certa scientia approbamus, confirmamus, et benedicimus, ac perpetuae firmitatis munimine roboramus, ipsosque socios sub nostra et huius sanctae sedis apostolicae protectione suscepimus, eis nihilominus concedentes, quod particulares inter eos constitutiones, quas ad societatis huiusmodi finem et Iesu Christi domini nostri gloriam, ac proximi utilitatem conformes esse iudicaverint, condere 35 libere et licite valeant.

§ 15. Non obstantibus generalis concilii, et felicis recordationis Gregorii papae X. praedecessoris nostri, ac quibusvis aliis constitutionibus, et ordinationibus apostolicis caeterisque contrariis quibuscunque.

§ 16. Volumus autem quod in societate huiusmodi usque ad numerum sexaginta 40 personarum, formulam vivendi huiusmodi profiteri cupientium, et non ultra admitti, et societati praefatae aggregari dumtaxat valeant.

[ocr errors]

349. 3. Die Errichtung eines obersten Inquisitions tribunals in Rom (1542). Bulle,,Licet ab initio“, 21. Juli 1542: BR VI 344 ff. — Pastor, Päpste Bd. 5, Fr 09. Licet ab initio nostrae ad summi apostolatus apicem assumptionis id semper nobis 45 1 Der Text im Institutum lautet: usibus et necessitatibus.

cordi fixum institerit, ut fides catholica ubique floreret et augeretur, ac omnis haeretica pravitas a christi fidelibus nostra diligentia procul pelleretur, nec non diabolica fraude seducti viam veritatis cognoscerent, et ad gremium et unitatem ecclesiae reducerentur; et si qui, animi perversitate ducti, in eorum damnato proposito persisterent, ita plecte5 rentur, ut eorum poena aliis transiret in exemplum. Nihilominus sperantes quandoque eosdem sic seductos, tum Dei omnipotentis misericordia, tum fidelium orationibus, ac dictorum virorum praedicationibus, errores suos recognituros et, illis abiuratis, ad sanctam ecclesiam catholicam redituros, etsi id aliquantum differrent, auctoritate sacri oecumenici et generalis concilii, quod ad id in primis propediem celebrare sperabamus, deterritos, 10 veram et catholicam fidem amplexuros, et ea mediante in semitis iustitiae ambulaturos fore, negocium inquisitionis haereticae pravitatis huiusmodi in hanc usque diem distulimus. § 2. In omnibus et singulis reipublicae christianae civitatibus, oppidis, terris et locis, tam citra quam ultra montes, ubilibet etiam in Italia consistentibus ac in Romana curia, super negotio fidei, commissarios et inquisitores generales 15 et generalissimos, auctoritate apostolica tenore praesentium constituimus et deputamus.

§ 3. Ac eis contra omnes et singulos a via domini et fide catholica aberrantes, seu de eadem fide male sentientes, aut alias quomodolibet de haeresi suspectos, illorumque sequaces, fautores et defensores, ac eis auxilium, consilium vel favorem, publice vel occulte, 20 directe vel indirecte, praestantes, cuiuscumque status, gradus ordinis conditionis, praeeminentiae fuerint, etiam absque ordinariis locorum, etiam in causis, in quibus ipsi de iure intervenire habent, inquirendi; et per viam inquisitionis vel investigationis, seu alias, etiam ex officio, procedendi; ac culpabiles quoscumque seu suspectos praecedentibus inditiis, carceribus mancipandi; ac contra eos usque ad finalem sententiam 25 inclusive procedendi, et culpabiles repertos, poenis, iuxta canonicas sanctiones debitis, puniendi; ac ultimo supplicio damnatorum bona, prout iuris fuerit, publicandi.

§ 7. Et auxilium brachii saecularis invocandi, omniaque et singula alia, quae praedicti cardinales, ad haereses et in fide huiusmodi errores, ad praesens in republica christiana ubilibet vigentes, reprimendos et radicitus extirpandos, necessaria 30 fore cognoverint, et ad officium inquisitionis haereticae pravitatis de iure pertinent, faciendi, gerendi, ordinandi, exercendi et exequendi.

350. Franz Xavier: Ausbreitung des Christentums durch weltliche Gewalt.

Brief an König Johann III. v. Portugal, Kochin 20. Jan. 1548: S. Francisci Xaverii SJ Episto35 larum lib. V ep. 9, Pr 1750, 483 ff., die Zitate 487, 488, 491, 492, deutsch: EDEVOS, Leben u. Briefe d. hl. Fr. Xaverius I, R 77, 330 ff.; HJCOLERIDGE, The Life and Letters of St. Francis Xavier II 2, Lo 90, 6 ff.; HVENN-WHOFFMANN, Fr. Xavier, Wiesb 69, 203 ff.; HSCHAEFER, Gesch. v. Portugal, 4. B., Hamb 52, 147 ff.; JMCROs SJ, Fr. de Kavier, 2 Bde., Toulouse 1900; GWARNECK, Protest. Beleuchtung d. röm. Angriffe auf d. ev. Heidenmission I, Gütersloh 84, 116 ff.; 40 CMIRBT, Missionsmethode d. röm.-kath. Kirche: Allg. Miss. Zts. XXVIII, 1900, 257 ff.; Haas, Gesch. d. Christentums in Japan I, Tokyo 02, 237 ff.

Pro certo habeat maiestas tua, in his locis (sc. in Indiarum, Malacae et Moluci regionibus) uti et alibi, plerumque omitti multa, quae fieri ad Dei obsequium expediret. — Un u m isti malo remedium excogitavi, quod si adhiberetur et multi, ni fallor, christiani 45 fierent in his tractibus, et qui ex iis, quod apud potentes gratia careant, expositi sunt iniuriis, cari commendatique magistratibus forent, ut nemo eos vexare, nemo spoliare neque Indus auderet. Hoc autem est, ut significet maiestas tua vel per literas praetori ac praefectis, qui iam sunt in India, vel voce coram iis, quos huc mittes rebus praefuturos,

clare inquam iis significes ac certo denunties: te incrementum nostrae sanctae fidei, quod prae omnibus cupis, praecipue, ante omnes religiosos et sacerdotes, qui in Indiis sunt ipsi praetori aut loci praefecto commendare, in eo praesertim confidere, ab eo repetiturum rationem, ei quod bene quodve perperam actum in eo genere fuerit, totum imputaturum praemioque aut supplicio repen- 5 surum. Atque in ea declaratione, quo minus esset interpretationibus obnoxia, cuperem equidem nominatim exprimi nos omnes, qui versamur in his locis, negando in quemquam nostrum aut in omnes simul deonerare te ullam partem officii, quod conscientiam tuam gravat, sed in eum solum, qui a te autoratus praetoris aut praefecti potestate locum quemcunque obtinet, ubi rei christianae gerendae qualiscunque occasio est. Cum enim Deus 10 maiestatem tuam isto gravissimo constrinxerit officio, consulendi videlicet aeternae saluti subiectarum tibi gentium, non aliis a te id debere demandari, quam vicariis auctoritatis isthic tuae et personam tuae maiestatis dignitate magistratus repraesentantibus. Quorum alicuius negligentia si evenisse comperias, ut non multi Christi fidem eo gubernante in loco ipsi commisso 15 susceperint, poenas quae ob neglectum obligationis tantae in tuum ipsius impenderent caput, te in ipsum animadversurum, cum iam antea clare denuntiaveris, totum istud gravissimum officium curandi imbuendas Christi fide animas infidelium tibi subiectorum te in tuos primarios horum tractuum ministros exonerasse. Quoties igitur ad te praetor aut praefectus scribet, exponat, quo loco christiana res sit, quot et qui qualesve crediderint 20 ex ethnicis, quae spes sit quaeve facultas adducendorum aliorum. Literis eius solis in his, quae de hoc genere ferentur, fidem adhibiturum te, aliis quorumvis eo de argumento scriptis non acquieturum. Quod si eo in loco vel provincia, cui quisque praeest, eo tempore, quo praefuit, parum aucta numero neophytorum ecclesia nostra sancta fuerit, cum constet multum ubique ac semper augeri posse, modo praesides velint, serio ac fide regia 25 denuntiet maiestas tua ipsis in diplomatibus, quibus eos instituis et potestatem confers, te poenas ab ipsis repetiturum. Idque percuperem te iureiurando confirmare pollicerique palam interposito solemni formula conceptis verbis Dei nomine, te per quemcunque praesidem steterit, ne fides propagetur, eum postquam redierit in Lusitaniam muletaturum bonis 30 et pecuniam eius remque familiarem universam in opera misericordiae expensurum, ac praeterea vinculis ipsum e t dura custodia multis annis detenturum clareque moneas, ne errent, sibique blandiantur, quasi minae deducendae in rem nequaquam sint. Certo enim certius te nullas, quaecunque obtendi possint, excusationes acceptu- 35 rum unamque restare ipsis viam tuae severitatis evitandae promerendaeque gratiae, si quam plurimos locis et temporibus, quibus rexerint, effecerint christianos. Cur ita fieri necesse sit multis possem experimentis, quae mihi sunt perspectissima, demonstrare. Sed haerere in his nequeo, ne molestus sim maiestati tuae et meas aerumnas prae- 40 teritas ac praesentes sine spe operae pretii recitem. Tantum dico: si praetor aut praefectus quicunque sit certissime sibi persuaserit, talia ex vero a maiestate tua dici planeque ita facturum te, sicut denuntiasti ac iurasti, uno anno universa insula Ceilani et multi orae Malabaris reges totumque quam late patet Comorini promontorium Christi religionem amplectetur. Quamdiu vero praetores aut praefecti 45 locorum Indiae non urgebuntur isto metu dignitatis et rei familiaris amittendae, nisi christianos plurimos fecerint,

nullum magnum speret tua maiestas successum praedicationis per Indias evangelicae, certissimumque habeas nec accessuros multos ad baptismum nec qui accesserint multum in religione profecturos, neque omnino per aliud stare, quominus quotquot vivunt homines in India Christi divinitatem agnos5 cant et eius sacram doctrinam profiteantur, quam quod, qui praetor aut praefectus id curare neglexit, nulla per maiestatem tuam gravi poena mulctatur.

351. Artikel des Religionsfriedens aus dem Augsburger Reichstagsabschied (25. Sept. 1555).

Abschied d. RT zu Augsburg: NS RA (oben Nr. 343) III 14—43; Krit. Ausg. d. Religions-Artikel 10 V. KBRANDI in AVDRUFFEL, Briefe u. Akten z. Gesch. d. 16. Jahrh. IV Nr. 671, M 96, 722-744; FBVBUCHOLTZ, Gesch. d. Regierung Ferdinands I., W 31, Bd. 7—9; GWOLF, Augsb. Rel.friede, St 90; DERS., Dt. Gesch. i. Zeitalter d. Gegenreformation I, B 99, 698 ff.; KRIEKER, D. rechtl. Stellung d. ev. Kirche Deutschlands, L 93, 115 ff.; Ranke, Dt. Gesch. V ® 255 ff.; JANSSEN, D. Gesch. III 705 ff.; GEGELHAAF, D. Gesch. im 16. Jahrh. II, St 92, 574 ff.; MRITTER, D. Augsb. 15 Rel.friede 1555: Hist. Taschenb. 6. F. I, L. 82; DERS., Dt. Gesch. i. Zeitalter d. Gegenreformation I, St 89, 79 ff.; KBRANDI, Augsb. Rel.friede, M 96; KOLDE, RE II 250 ff.

[Reichstagsabschied § 14 Allgemeiner Landfriede].

--

15. Und damit solcher friet

auch der spaltigen religion halben wie aus hievor vermelten und angezogenen ursachen die hohe notturft des heil. reichs teutscher nation erfordert, desto bestendiger zwischen 20 der Röm. Kai. Mt, uns, auch den curfürsten, fürsten und stenden des hl. reichs teutscher nation angestelt, aufgericht und erhalten werden möchten, so sollen die Kai. Mt, wir, auch curfürsten, fürsten und stende des hl. reichs keinen stand des reichs von wegen der Augspurgischen confession und derselbigen ler, religion und glaubens halb mit der tat gewaltiger weis überziehen, beschedigen, verg e25 waltigen oder in andere wege wider sein conscienz, gewissen und willen von dieser Augspurgischen confession, religion glauben, kirchengebreuchen, ordnungen und ceremonien, so sie aufgericht oder nochmals aufrichten möchten in iren fürstentumben, landen und herschaften, tringen oder derhalben durch mandat oder in einiger anderer gestalt beschwären oder verachten, sonder bei sölcher religion, glauben, kirchengebreuchen, 30 ordnungen und ceremonien, auch iren hab (und) gütern, liegent und farent, lant, leuten, herschaften, obrigkeiten, herlichkeiten und gerechtigkeiten ruiglich und friedlich bleiben lassen, und so die streitig religion nicht anderst, dan durch christliche, freuntlihe, friedliche mittel und wege zu einhelligem, christlichem verstant und vergleichung gepracht werden.. - 16. Dargegen 35 sollen die stende, so der Augspurgischen confession verwant.. des hl. reichs s tende, der alten religion anhengig, geistlich oder weltlich. . gleichergestalt bei irer religion. . unbeschwert pleiben. . lassen. 17. Doch sollen alle andere, so obgemelten beden religionen nit anhengig, in diesem frieden nit gemeint sondern genzlich ausgeschlossen ssin. 18. (Reservatum ecclesiastic u m) 40.. Wo ein erzbischof, bischof, prelat oder ein anderer geistlichs stants von unser alten religion abtretten wurd, das derselbig sein erzbistum, bistum, prelatur und andere beneficia, auch damit alle frucht und einkommen, so er davon gehabt, alsbalt on einiche verwiderung und verzug, jedoch seinen eren onnachteilig, verlassen, auch den capiteln und denen es von gemeinen rechten oder der kirchen und 45 stift gewonheiten zugehört, eine person der alten religion verwant zu welen und zu ordnen zugelassen sein. (19. Die von den evgl. Ständen eingezogenen reichsmittelbaren Kirchengüter verbleiben ihnen). — 20. Damit auch obberürte bederseits religions verwante so vil mer in bestendigem frieden und gutter sicherheit gegen und beieinander sitzen und pleiben

-

« PoprzedniaDalej »