Obrazy na stronie
PDF
ePub

qui crederent aut tenerent, eandem Dei genitricem ab originalis peccati macula in sua conceptione praeservatam fuisse, propterea alicuius haeresis labe pollutos fore, vel mortaliter peccare, aut huiusmodi officium conceptionis celebrantes, seu huiusmodi sermones

audientes alicuius peccati reatum incurrere, utpote falsas et erroneas, et a veritate penitus 5 alienas, editosque desuper libros praedictos id continentes quoad hoc auctoritate apostolica

tenore praesentium reprobamus et damnamus, ac motu, scientia et auctoritate praedictis statuimus et ordinamus, quod praedicatores verbi Dei, et quicunque alii, cuiuscunque status, gradus aut ordinis ac conditionis fuerint, qui de cetero ausu temerario praesumpse

rint in eorum sermonibus ad populum seu alias quomodolibet affirmare, huiusmodi sic 10 per nos improbatas et damnatas assertiones veras esse, aut dictos libros pro veris legere,

tenere vel habere, postquam de praesentibus scientiam habuerint, excommunicationis sententiam eo ipso incurrant, a qua ab alio quam a Romano pontifice, nisi in mortis articulo, nequeant absolutionis beneficium obtinere. Item motu, scientia et auctoritate

similibus simili poenae ac censurae subiicientes eos, qui ausi fuerint asserere, contrariam 15 opinionem tenentes, videlicet gloriosam virginem Mariam cum originali peccato fuisse

conceptam, haeresis crimen vel peccatum incurrere mortale, cum nondum sit a Romana ecclesia et a postolica sede decisum..

[ocr errors]

331. Innocenz VIII.: Hexen und Zauberei. 20 Bulle Summis desiderantes, 5. Dez. 1484: BR V 296 ff. GROSKOFF, Gesch. d. Teufels, L

69, II 222 ff.; JRIEKS, Leo XIII. u. d. Satanskult, B 97, 11 ff.; HOENSBROECII, Papsttum I 3 384 ff.; ebend. 501 ff. Beispiele von Hexenverbrennungen in Rom; PFLADE, D. röm. Inquisitionsverfahren in Deutschland bis zu d. Hexenprozessen, 02; JANSSEN, Gesch. d. d. Volkes VIII 14

531 ff ; EMICHAEL, Gesch. d. d. Volkes III 3 442 ff.; JSPRENGER und HINSTITORIS, Malleus 25 maleficarum. Der Hexenhammer ins Deutsche übertr. von JWRSCHMIDT, 3 Teile, B 06; JHANSEN, Zauberwahn, Inquisition u. Hexenprozeß i. MA, M 1900, 467 ff.; Pastor, Päpste III 250 ff.;

FRIEDRICH, Hexenbulle Innocenz VIII., L 05. Summis desiderantes affectibus, prout pastoralis sollicitudinis cura requirit, ut fides catholica nostris potissime temporibus ubique augeatur et floreat ac omnis haeretica 30 pravitas de finibus fidelium procul pellatur, ea libenter declaramus ac etiam de novo

concedimus per quae huiusmodi pium desiderium nostrum votivum sortiatur effectum; cunctisque propterea, per nostrae operationis ministerium, quasi per providi operatoris sarculum erroribus exstirpatis, eiusdem fidei zelus et observantia in ipsorum corda fidelium

fortius imprimatur. 35 $ 1. Sane nuper ad nostrum non sine ingenti molestia pervenit auditum, quod

in nonnullis partibus Alemania e superioris, necnon in Maguntinen. Colonien. Treveren. Saltzumburgen. et Bremen. provinciis, civitatibus, terris, locis et dioecesibus complures utriusque sexus personae, propriae salutis imme

mores et a fide catholica deviantes, cum da e monibus, in cubis et su c40 cubis a buti, ac suis incantationibus, carminibus et coniurationibus aliisque ne

fandis superstitiosis, et sortilegis excessibus, criminibus et delictis, mulierum partus, animalium foetus, terrae fruges, vinearum uvas, et arborum fructus; necnon homines, mulieres, pecora, pecudes et alia diversorum generum animalia; vineas quoque, pomeria,

prata, pascua, blada, frumenta et alia terrae legumina perire, suffocari et extingui facere 45 et procurare; ipsosque homines, mulieres, iumenta, pecora, pecudes et animalia diris

tam intrinsecis quam extrinsecis doloribus et tormentis afficere et excruciare; ac eosdem homines, ne gignere, et mulieres, ne concipere, virosque, ne uxoribus, et mulieres, ne viris actus coniugales reddere valeant, impedire; fidem praeterea ipsam, quam in sacri susceptione baptismi susceperunt, ore sacrilego abnegare, aliaque quam plurima nefanda,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

excessus et crimina, instigante humani generis inimico, committere et perpetrare non verentur in animarum suarum periculum, divinae maiestatis offensam ac perniciosum exemplum ac scandalum plurimorum. Quodque licet dilecti filii Henrici Institoris in praedictis partibus Alemaniae superioris . . necnon Iacobus Sprenger per certas partes lineae Rheni, ordinis Praedicatorun et theologiae professores, haereticae 6 pravitatis inquisitores per literas apostolicas deputati fuerunt, prout adhuc existunt; tamen nonnulli clerici et laici illarum partium, quaerentes plura sapere quam oporteat , pro eo quod in literis deputationis huiusmodi provinciae, civitates, dioeceses, terrae et alia loca praedicta illarumque personae ac excessus huiusmodi nominatim et specifice expressa non fuerunt, illa sub eisdem partibus minime contineri, et propterea praefatis 10 inquisitoribus in provinciis, civitatibus, dioecesibus, terris et locis praedictis huiusmodi inquisitionis officium exequi non licere; et ad personarum earundem super excessibus et criminibus antedictis punitionem, incarcerationem et correctionem admitti non debere, pertinaciter asserere non erubescunt.

$2. Nos igitur .. ne labes haereticae pravitatis.. sua venena diffundat.. ne contingat, 15 provincias . . et loca praedicta . . debito inquisitionis officio carere, eisdem inquisitoribus in illis officium inquisitionis huiusmodi exequi licere .. tenore praesentium statuimus. Proque potiori cautela literas et deputationem praedictas ad provincias . . et crimina huiusmodi extendentes, praefatis inquisitoribus, quod ipsi et alter eorum accessito secum dilecto filio Ioanne Gremper, clerico Constant. dioecesis, magistro in artibus, eorum moderno 20 seu quovis alio notario publico et per ipsos et quemlibet eorum pro tempore deputando in provinciis, civitatibus, dioecesibus, terris et locis praedictis contra quascumque personas cuiuscumque conditionis et praeeminentiae fuerint, huiusmodi inquisitionis officium exequi ipsasque personas, quas in praemissis culpabiles reperierint, iuxta earum demerita corrigere, incarcerare, 25 punire et mulctare.

§ 3. Necnon in singulis provinciarum huiusmodi parochialibus ecclesiis, verbum dei fideli populo, quotiens expedierit ac eis visum fuerit, proponere et pra edicare, omniaque alia et singula in praemissis et circa ea necessaria et opportuna facere et similiter exequi libere et licite valeant, plenam ac liberam eadem auctoritate 30 de novo concedimus facultatem.

§ 4. Et nihilo minus venerabili fratri nostro episcopo Argentinensi per apostolica scripta mandamus, quatenus . . non permittat, eos (sc. inquisitores) per quoscumque .. quavis auctoritate molestari seu alias quomodolibet impediri; molestatores et impedientes et contradictores quoslibet et rebelles cuiuscumque dignitatis, status, gradus, praeeminen- 35 tiae, nobilitatis et excellentiae aut conditionis fuerint, et quocumque exemptionis privilegio sint muniti, per excommunicationis, suspensionis et interdicti, ac alias etiam formidabiliores, de quibus sibi videbitur, sententias, censuras et poenas, omni appellatione postposita, compescendo et etiam legitimis super his per eum servandis processibus sen- 40 tentias ipsas, quotiens opus fuerit, aggravare et reaggravare auctoritate nostra procuret, invocato ad hoc, si opus fuerit, auxilio brachii saecularis.

1 cf. Rö 12 3.

332. Zensuredikt des EB Berthold v. Mainz (22. März 1485) betr.

Uebersetzungen aus der griech., lat. oder einer andern Sprache. Gerichtet an den Geistlichen Conrad Hensel in Frankfurt: Archiv f. Gesch. d. deutschen Buch

handels 1X, L 84, 238 ft. REUSCH, Index I 56; JWEISS, Berthold v. Henneberg, EB v. Mainz, 6 Fr 89, 46; WALTHER 1, 207; 3, 742; OHASE, Die Koberger?, L 85, 242 f.; FRKAPP, Gesch. d. deut

schen Buchhandels, I, L 86, 453; KROPATSCHECK, Schriftprinzip d. luth. Kirche 115 ff.

Etsi ad mortalium eruditionem divina quadam imprimendi arte ad singularum scientiarum codices abunde facileque perveniri possit, compertum tamen habemus, quosdam

homines inanis gloriae aut pecuniae cupiditate ductos hac arte abuti, et quod ad vitae 10 hominum institutionem datum est ad perniciem et calumniam deduci. Vidimus enim

Christi libros missarum officia continentes et praeterea de divinis rebus et a picibus nostrae religionis scriptos, e latina in germanicam linguam traductos nec sine religionis dedecore versari

per manus vulgi... Dicant translatores tales, si verum colunt, bono etiam sive 15 malo id faciant animo, an ne lingua germanica capax sit eorum, quae tum graeci tum et

latini egregii scriptores de summis speculationibus religionis christianae et rerum scientia accuratissime argutissimeque scripserunt? Fateri oportet idiomatis nostri inopiam minime sufficere necesseque fore, eos ex suis cervicibus nomina

fingere incognita, aut, si veteribus quibusdam utantur, veritatis sensum corrumpere, 20 quod propter magnitudinem periculi in literis sacris magis veremur. Quis enim

dabit idiotis atque indoctis hominibus et femineo sexui, in quorum manus codices sacrarum literarum inciderint,

excerpere intellectus? Videatur sacri evangelii aut epistolarum Pauli textus, nemo sane prudens negabit, multa suppletione et subauditione aliarum 25 scripturarum opus esse. Occurrerunt haec, quia vulgatissima sunt. Quid putabimus de his,

quae inter scriptores in ecclesia catholica sub acerrima pendent disputatione? Multa afferre possemus de quibus tamen ad propositum paucula ostendisse sufficiat. Verum cum initium officinae huius artis imprimendi codices in hac aurea nostra Maguntia, ut

vera eius appellatione utamur, divinitus emerserit, hodieque in ea politissima atque emen80 datissima perseveret, iustissime eius artis decus a nobis defensabitur. Nostra etiam intersit

divinarum literarum puritatem immaculatam servari, unde ... mandamus, ne aliqua opera, cuiuscunque scientiae, artis vel notitiae, e graeco, latino vel alio sermone, in vulgare germanicum

traducant, aut traducta, quovis commutationis genere vel titulo distra35 h a nt, vel comparent, publice vel occulte, directe vel indirecte, nisi opera

deinceps imprimenda ante impressionem et impressa ante distractionem per ... doctores et magistros universitatis studii in civitate nostra Maguntina, aut doctores et magistros universitatis studii in oppido nostro Erdfordiae ad hoc deputatos fuerint visa et patenti

testimonio ad imprimendum vel distrahendum admissa. (Strafe für Uebertretung: Ex40 communicatio ipso facto, Verlust der Bücher, 100 fl. Gold.)

veros

e

[ocr errors]
[ocr errors]

333. Papst Alexander VI.: Teilung der Erde zwischen Spanien und

Portugal. Bulle Inter caetera divinae' an König Ferdinand v. Aragonien und Isabella v. Castilien, 4. Mai 1493: BR V 361 ff. OPESCHEL, Gesch. d. Zeitalters d. Entdeckungen, St 58, 230; DERS., Teilung d. Erde unter Alexander VI. u. Julius II., L 71; ABAUM, Demarkationslinie Alexanders VI. 5

u. ihre Folgen, Köln 90; PASTOR, Päpste III 489. Inter caetera divinae maiestati beneplacita opera et cordis nostri desiderabilia illud profecto potissimum extitit, ut fides catholica et christian a religio, nostris praesertim temporibus, exaltetur ac ubilibet amplietur et dilatetur, animarumque salus procuretur ac barbarica e nationes deprimantur 10 et ad fidem ipsam reducantur. Unde, cum ad hanc sacram Petri sedem, divina favente clementia, meritis licet imparibus, evecti fuerimus, cognoscentes vos, tamquam veros catholicos reges et principes, quales semper fuisse novimus, et a vobis praeclare gesta toti paene iam orbi notissima demonstrant, nedum id exoptare sed omni conatu, studio et diligentia, nullis laboribus, nullis impensis nullisque parcendo periculis, etiam proprium sanguinem effundendo, 15 efficere; ac omnem animum vestrum omnesque conatus ad hoc iamdudum dedicasse, quemadmodum recuperatio regni Granatae a tyrannide Saracenorum, hodiernis temporibus per vos cum tanta divini nominis gloria facta, testatur, digne ducimus non immerito, et debemus illa vobis etiam sponte et favorabiliter concedere, per quae huiusmodi sanctum et laudabile ab immortali Deo coeptum propositum in dies ferventiori animo ad ipsius dei honorem et imperii christiani pro- 20 pagationem prosequi valeatis.

$ 1. Sane accepimus quod vos dudum animum proposueratis aliquas insulas et terras firmas remotas et incognitas ac per alios hactenus non repertas quaerere et invenire, ut illarum incolas et habitatores ad colendum redemptorem nostrum et fidem catholicam profitendum reduceretis, hactenus in expugnatione et recuperatione ipsius regni Granatae plurimum occupati, huiusmodi 25 sanctum et laudabile propositum vestrum ad optatum finem perducere nequivistis; sed tandem, sicut domino placuit, regno praedicto recuperato, volentes desiderium adimplere vestrum, dilectum filium Christophorum Columb u m?, virum utique dignum et plurimum commendandum ac tanto negotio aptum, cum navigiis et hominibus ad similia instructis, non sine maximis laboribus et periculis ac expensis destinastis, ut terras firmas et insulas remotas et incognitas 30 huiusmodi per mare, ubi hactenus navigatum non fuerat, diligenter inquireret.

2. Qui tandem divino auxilio, facta extrema diligentia, in mare Oceano navigantes, certas insuas remotissimas et etiam terras firmas, quae per alios hactenus repertae non fuerant, invenerunt, in quibus quam plurimae gentes pacifice viventes et, ut asseritur, nudae incedentes nec carnibus vescentes inhabitant, et, ut praefati nuntii vestri possunt opinari, gentes ipsae in insulis 35 et terris praedictis habitantes credunt unum Deum creatorem in coelis esse, ac ad fidem catholicam amplexandum et bonis moribus imbuendum satis apti videntur; spesque habetur quod, si erudirentur, nomen salvatoris domini nostri Iesu Christi in terris et insulis praedictis fateretur. Ac praefatus Christophorus in una ex principalibus insulis praedictis, iam unam turrim satis munitam, in qua certos christianos, qui secum iverant, in custodiam, et ut alias insulas et terras 40 firmas remotas et incognitas inquirerent, posuit, construi et aedificari fecit.

3. In quibus quidem insulis et terris iam repertis, aurum, aromata et aliae quam plurimae res diversi generis et diversae qualitatis reperiuntur.

4. Unde omnibus diligenter et praesertim fidei catholicae exaltatione et dilatatione, prout decet catholicos reges et principes, consideratis, more progenitorum vestrorum clarae memoriae 45 regum terras firmas et insulas praedictas illarumque incolas habitatores vobis, divina favente clementia, subiicere et ad fidem catholicam reducere proposuistis.

5. Nos igitur, huiusmodi vestrum sanctum et laudabile propositum plurimum in domino commendantes, ac cupientes ut illud ad debitum finem perducatur, et ipsum nomen salvatoris nostri in partibus illis inducatur, hortamur vos quam plurimum in domino et per sacri lavacri 50 susceptionem, qua mandatis apostolicis obligati estis et viscera misericordiae domini nostri Iesu Christi, attente requirimus ut, cum expeditionem huiusmodi omnino prosequi et assumere proba mente, orthodoxae fidei zelo, intendatis, populos in huiusmodi insulis et terris degentes ad christianam religionem suscipiendum inducere velitis et debeatis; nec pericula nec labores ullo umquam tempore vos deterreant, firma spe fiduciaque conceptis, quod deus omnipotens conatus vestros 55 feliciter prosequetur.

1 Leo XIII., Epist. 16. Juli 1892 de Christophoro Columbo: AKR 68, 301 ff. Mirbt, Quellen. 3. Auflage.

12 a

6. Et ut tanti negotii provinciam, apostolicae gratiae largitate donati, liberius et audacius assumatis, motu proprio non ad vestram vel alterius pro vobis super hoc nobis oblatae petitionis instantiam, sed de nostra mera liberalitate et ex certa scientia ac de apostolicae potestatis pleni

tudine omnes insulas et terras firmas inventas et inveniendas, detectas et detegendas versus occi5 dentem et meridiem, fabricando et construendo unam lineam a polo arctico scilicet septentrione,

ad polum antarcticum, scilicet meridiem, sive terrae firmae et insulae inventae et inveniendae sint versus Indiam aut versus aliam quamcunque partem, quae linea distet a qualibet insularum, quae vulgariter nuncupantur de los Azores y Cabo Vierde, centum leucis versus occidentem et

meridiem, ita quod omnes insulae et terrae firmae repertae et reperiendae, detectae et detegendae 10 a praefata linea versus occidentem et meridiem per alium regem aut principem christianum non

fuerint actualiter possessae usque ad diem nativitatis domini nostri Iesu Christi proxime praeteritum, a quo incipit annus praesens 1493, quando fuerunt per nuntios et capitaneos vestros inventae aliquae praedictarum insularum, auctoritate omnipotentis Dei, nobis in beato Petro

concessa, ac vicariatus Iesu Christi, qua fungimur in terris, cum omnibus illarum dominiis, civi15 tatibus, castris, locis et villis, iuribusque et iurisdictionibus ac pertinentiis universis, vobis haere

dibusque et successoribus vestris, Castellae et Legionis regibus, in perpetuum, tenore praesentium donamus et assignamus, vosque et haeredes ac successores praefatos illarum dominos cum plena, libera et omnimoda potestate, auctoritate et iurisdictione facimus, constituimus et deputamus.

7. Decernentes nihilominus per huiusmodi donationem, concessionem et assignationem nostram 20 nulli christiano principi, qui actualiter praefatas insulas et terras firma: possederit usque ad dictum

diem nativitatis domini nostri Iesu Christi, ius quaesitum sublatum intelligi posse aut auferri debere. Et insuper ma n d a mus vobis in virtute sanctae obedientiae (sicut pollicemini, et non dubitamus pro vestra maxima devotione et regia magnanimitate res esse facturos) ad terras firmas

et insulas praedictas viros probos et Deum timentes, doctos, peritos et expertos ad in25 struendum incolas et habitatores praefatos in fide catholica et bonis moribus imbuendum destinare debeatis, omnem debitam diligentiam in praemissis adhibentes.

8. Ac quibuscumque personis, cuiuscunque dignitatis, etiamsi imperialis et regalis, status, gradus, ordinis vel conditionis, sub excommunicationis latae sententiae poena, quam eo ipso,

si contrafecerint, incurrant, districtius inhibemus, ne ad insulas et terras firmas 30 inventas et inveniendas, detectas et detegendas versus occidentem et meridiem, fabricando et

construendo lineam a polo arctico ad polum antarcticum, sive terrae firmae et insulae inventae et inveniendae sint versus Indiam aut versus aliquam quamcumque partem, quae linea distet a qualibet insularum, quae vulgariter nuncupantur de los Azores y Cabo Vierde, centum leucis

versus occidentem et meridiem, ut praefertur, pro mercibus habendis vel qua35 vis alia de causa accedere pra es u ma nt, a b sque vestra ac ha er edum et successorum vestrorum praedictorum licentia speciali.

Papst Leo X. (1513–1521). WRoscoe, Life and Pontificate of Leo X., 4 Bde. ?, Heidelb 28; FGREGOROVIUS, Gesch. d.

Stadt Rom im MA, VIII 2 162 ff.; RANKE, D. Gesch. im Zeitalter d. Reformation 14, 316 ff.; 40 WMAURENBRECHER, Gesch. d. kath. Reformation 1, Nördl 80, 107 ff.; MCREIGHTON, Hist. of the Papacy during the Period of the Reformation, vol. IV, Lo 87, 177 ff.; KMÜLLER, RE VIII

581 ff. 334. 1. Bestallung Raffaels zum Baumeister der Peterskirche. Breve vom 1. Aug. 1514: P. Bembi, Epistolae IX 13, Str 1611, 181. - ASPRINGER, Raffael u.

Michelangelo 1 3, L 95, 102; HGRIMM, Leben Michelangelos, 1", Hann 79, 443.

Raphaelo Urbinati. Cum praeter picturae artem, qua in arte te excellere omnes homines intelligunt, is a Bramante architecto etiam in construendis aedibus es habitus, ut tibi ille recte principis apostolorum templi Romani, a se inchoati aedificationem com

mitti posse moriens existimaverit, idque tu nobis forma eius templi confecta, quae desidera50 batur, totiusque operis ratione tradita docte atque abunde probaveris: nos quibus nihil

est prope antiquius, quam ut phanum id quam magnificentissime quamque celerrime construatur, te magistrum eius operis facimus cum stipendio nummum aureorum trecentorum tibi annis singulis curandorum a nostris pecuniarum quae ad eius phani aedificationem erogantur ad nosque perferuntur magistris, a quibus id stipendium aequis pro tempore

45

« PoprzedniaDalej »