Obrazy na stronie
PDF
ePub

10

20

sunt verba salvatoris, quibus hoc confecit sacramentum. Nam ipsorum verborum virtute substantia panis in corpus Christi, et substantia vini in sanguinem convertuntur, ita tamen, quod totus Christus continetur sub specie panis et totus sub specie vini et sub qualibet quoque parte hostiae consecratae et vini consecrati, separatione facta, totus est Christus. Huius sacramenti effectus, quem in anima operatur digne sumentis, est 5 adunatio hominis ad Christum. Et quia per gratiam homo Christo incorporatur et membris eius unitur, consequens est, quod per hoc sacramentum in sumentibus digne gratia augeatur, omnemque effectum, quem materialis cibus et potus quoad vitam agunt corporalem, sustentando, augendo, reparando et delectando, sacramentum hoc quoad vitam operatur spiritualem.

§ 13. Quartum sacramentum est poenitentia, cuius quasi materia sunt actus poenitentis, qui in tres distinguuntur partes. Quarum prima est cordis contritio, ad quam pertinet, ut doleat de peccato commisso cum proposito non peccandi de caetero. Secunda est oris confessio, ad quam pertinet, ut peccator omnia peccata, quorum memoriam habet, suo sacerdoti confiteatur integraliter. Tertia est satisfactio pro peccatis 15 secundum arbitrium sacerdotis, quae quidem praecipue fit per orationem, ieiunium et eleemosynam. Forma huius sacramenti sunt verba absolutionis, quae sacerdos profert, cum dicit: Ego te absolvo etc. Minister huius sacramenti est sacerdos habens auctoritatem absolvendi, vel ordinariam vel ex commissione superioris. Effectus huius sacramenti est absolutio a peccatis.

§ 14. Quintum sacramentum est extrema unctio, cuius materia est oleum olivae per episcopum benedictum. Hoc sacramentum nisi infirmo, de cuius morte timetur, dari non debet, qui in his locis ungendus est: in oculis propter visum, in auribus propter auditum, in naribus propter odoratum, in ore propter gustum vel locutionem, in manibus propter tactum, in pedibus propter gressum, in renibus propter delectationem ibidem 25 vigentem. Forma huius sacramenti est haec: Per istam sanctam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi dominus quidquid per visum etc. Et similiter in aliis membris. Minister huius sacramenti est sacerdos. Effectus vero est mentis sanatio; et in quantum autem expedit ipsius etiam corporis. De hoc sacramento inquit beatus Iacobus apostolus (5 14-15).

$ 15. Sextum sacramentum est ordinis, cuius materia est illud, per cuius traditionem confertur ordo, sicut presbyteratus traditur per calicis cum vino, et patenae cum pane porrectionem, diaconatus vero per libri evangeliorum dationem. Subdiaconatus vero per calicis vacui cum patena vacua superposita traditionem, et similiter de aliis per rerum ad ministeria sua pertinentium assignationem. Forma sacerdotii talis est: Accipe potesta- 35 tem offerendi sacrificium in ecclesia pro vivis et mortuis, in nomine patris et filii et spiritus sancti. Et sic de aliorum ordinum formis, prout in Pontificali Romano late continetur. Ordinarius minister huius sacramenti est episcopus. Effectus augmentum gratiae, ut quis sit ideonus minister.

§ 16. Septimum est sacramentum matrimonii, quod est signum coniunctio- 40 nis Christi et ecclesiae, secundum apostolum dicentem 1: Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in ecclesia. Causa efficiens matrimonii regulariter est mutuus consensus per verba de praesenti expressus. Assignatur autem triplex bonum matrimonii. Primum est proles suscipienda et educanda ad cultum Dei. Secundum est fides, quam unus coniugum alteri servare debet. Tertium indivisibilitas matrimonii 45

30

1

Eph 532.
Mirbt, Quellen. 3. Auflage.

12

5

propter hoc quod significat indivisibilem coniunctionem Christi et ecclesiae. Quamvis autem ex causa fornicationis liceat tori separationem facere, non tamen aliud matrimonium contrahere fas est, cum matrimonii vinculum legitime contracti perpetuum sit.

326. 3. Die römisch-katholische Kirche die alleinseligmachende.

Bulle Cantate Dominov. 4. Febr. 1441, Decretum pro Iacobitis: BR V 58 ff. $ 15. (Sacrosancta Romana ecclesia) firmiter credit, profitetur et praedicat, nullos intra catholicam ecclesiam non existentes, non solum paganos, sed nec Iudaeos aut haereticos atque schismaticos aeternae vitae fieri posse participes, sed in ignem aeternum

ituros, qui paratus est diabolo et angelis eius, nisi ante finem vitae eidem fuerint aggre10 gati. Tantumque valere ecclesiastici corporis unitatem, ut solum in ea manentibus ad

salutem ecclesiastica sacramenta proficiant, et ieiunia, eleemosynae ac caetera pietatis officia et exercitia militiae christianae praemia aeterna parturiant. Neminemque, quantascumque eleemosynas fecerit, et si pro Christi nomine sanguinem effuderit, posse salvari,

nisi in catholicae ecclesiae gremio et unitate permanserit. 15 327. Das Wiener Konkordat zwischen Papst Nikolaus V. und Kaiser

Friedrich III. (17. Febr. 1448). CHRW Koch, Sanctio pragmatica Germanorum illustrata, Argent 1789, 210 ff. HÜBLER, Constanzer Reformation (cf. Nr. 317) 322; BGEBHARDT, Die Gravamina d. deutschen Nation

gegen den röm. Hof?, Br 98; JCHMEL, Gesch. K. Friedrichs IV., II, Hamb 43, 436 ff.; ABACH20 MANN, Dt. Könige u. kurfürstl. Neutralität: Arch. f. öst. G. 75. Bd., W 89, 1 ff.; PASTOR, Päpste I,

297 ff.; HEFELE VII 840 ff.; MIRBT, Konkordate, RE X 707 ff. In nomine domini amen. Anno 1448 die 17. Febr. inter sanctissimum in Christo patrem ac dominum nostrum, dominum Nicola u m divina providentia p a p a m quintum aposto

licamque sedem ac nationem Ala manica m, sanctissimi domini nostri et sedis eorun25 dem nominibus, per reverendissimum in Christo patrem ac dominum, dominum Iohannem sancro

sanctae Romanae ecclesiae cardinalem, legatum ad nationem Germanicam de latere missum, plena in ea parte auctoritate et potestate munitum; et pro ipsa natione Alamanica per gloriosissimum principem ac dominum nostrum, dominum Fridericum Romanorum regem semper augustum

etc. de plurimorum sacri Romani imperii electorum aliorumque eiusdem nationis tam ecclesiasti30 corum quam secularium principum consensibus accedentibus, conclusa, laudata et acceptata sunt concordata subscripta.

Sanctissimus dominus noster Nicolaus papa quintus super provisione ecclesiarum beneficiorumque quorumcunque utetur reservationibus iuris scripti ? et constitutionibus „Exsecrabilis“ et „Ad regimen“ 2 modificatis, ut sequitur:

(Reservationes constitutionis Ad regim e n). Ad regimen ecclesiae generalis, quamquam immeriti, superna dispositione vocati, gerimus in nostris desideriis, ut debemus, quod per nostrae diligentiae studium ad quarumlibet ecclesiarum et monasteriorum regimina et alia beneficia ecclesiastica iuxta divinum beneplacitum et nostrae intentionis affectum, viri

assumantur idonei, qui praesint et prosint committendis eis ecclesiis, monasteriis et beneficiis 40 praelibatis. Praemissorum itaque consideratione inducti et suadentibus nobis aliis rationabilibus

causis, nonnullorum praedecessorum nostrorum Romanorum pontificum vestigiis inhaerentes, omnes patriarchales, archiepiscopales, episcopales ecclesias, monasteria, prioratus, dignitates, personatus et officia, necnon canonicatus et praebendas, et ecclesias ceteraque beneficia ecclesiastica, cum

cura vel sine cura, saecularia et regularia, quaecunque et qualiacunque fuerint, etiamsi ad illa 45 personae consueverint, seu debuerint, per electionem seu quemvis alium modum assumi, nunc

apud sedem apostolicam quocunque modo vacantia et in posterum vacatura; necnon per depositionem seu privationem seu translationem, per nos seu auctoritate nostra factas, et in antea faciendas ubilibet, necnon, ad quae aliqui in concordia seu discordia electi vel postulati fuerint, quorum

electio cassata seu postulatio repulsa vel per eos facta renuntiatio et admissa auctoritate nostra 50 extiterit, seu quorum electorum vel postulatorum, et inantea eligendorum vel postulandorum,

1 vgl. HÜBLER, 130 n. 6.
? Ueber die Bullen ,,Exsecrabilis“ und „Ad regimen“ cf. HÜBLER 167 n. 9.

1

35

electionem cassari seu postulationem repelli, aut renuntiationem admitti per nos aut auctoritate nostra continget, apud sedem praedictam, vel alibi ubicunque; et etiam per obitum cardinalium eiusdem ecclesiae Romanae, aut officiariorum dictae sedis, quamdiu ipsa officia actualiter tenebunt, videlicet vicecancellarii, camerarii, septem notariorum, auditorum litterarum contradictarum, et apostolici palatii causarum auditorum, correctorum, centum et unius scriptorum litterarum 5 apostolicarum et viginti quatuor poenitentiariae praefatae sedis, et viginti quinque abbreviatorum, necnon verorum commensalium nostrorum, et aliorum viginti quinque capellanorum sedis eiusdem, in epitaphio descriptorum; et etiam quorumcunque legatorum seu collectorum ac in terris Romanae ecclesiae rectorum et thesaurariorum deputatorum seu missorum hactenus, vel deputandorum aut mittendorum imposterum, vacantia et in antea vacatura, ubicunque dictos legatos vel collec- 10 tores seu rectores aut thesaurarios, antequam ad Romanam curiam redierint seu venerint, rebus eximi contigerit ab humanis; necnon quorumlibet pro quibuscunque negotiis ad Romanam curiam venientium, seu etiam recedentium ab eadem, si in locis, a dicta curia ultra duas dietas legales non distantibus, iam forsan obierint vel eos in antea ab hac luce transire contigerit; etiam simili modo quorumcunque curialium peregrinationis, infirmitatis, seu recreationis, vel alia quacunque 15 causa ad quaevis loca secedentium, si eos, antequam ad dictam curiam redierint, in locis ultra duas dietas ab eadem curia, ut praemittitur, non remotis, dummodo eorum proprium domicilium non existat ibidem, iam forsan decesserint vel imposterum eos contigerit de medio submoveri, et nunc per obitum huiusmodi vacantia vel imposterum vacatura. Rursus monasteria, prioratus et decanatus, dignitates, personatus, administrationes, officia, canonicatus, praebendas et ecclesias, 20 ceteraque beneficia ecclesiastica, saecularia et regularia, cum cura vel sine cura, quaecunque et qualiacunque fuerint, etiamsi ad illa personae consueverint seu debuerint per electionem seu quemvis alium modum assumi, quae promoti per nos vel auctoritate nostra ad patriarchalium, archiepiscopalium et episcopalium ecclesiarum, necnon monasteriorum regimina obtinebant tempore promotionum, de ipsis factarum, nunc quocunque modo vacantia et imposterum vacatura. 25 Necnon etiam, quae per assecutionem pacificam quorumcunque prioratuum, personatuum, officiorum, canonicatuum, praebendarum, ecclesiarum, aut beneficiorum aliorum per nos seu auctoritate nostrarum litterarum immediate collatorum, seu conferendorum imposterum, praeterquam si virtute gratiae exspectativae assecutio fiat, nunc vacantia et in antea vacatura, plena super praemissis omnibus et singulis cum fratribus nostris collatione praehabita, et matura deliberatione 30 secuta, ordinationi, dispositioni ac provisioni nostrae, de ipsorum fratrum consilio, auctoritate apostolica reservamus, decernentes ex nunc irritum et inane, si secus super praemissis, et quolibet eorum, per quoscunque, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attemptari.

(Electiones et confirmationes praelatorum). Item in ecclesiis metropolitanis et cathedralibus, etiam apostolicae sedi immediate non subiectis, et in monasteriis aposto- 35 licae sedi immediate subiectis, fiant electiones canonice, quae ad sedem apostolicam deferantur, quas etiam ad tempus constitutum in constitutione Nicolai, quae incipit cupientes, papa exspectet; quo facto, si non fuerint praesentatae, vel si praesentatae minus canonice fuerint, papa provideat, si vero canonice fuerint, papa eos confirmet; nisi ex causa rationabili et evidenti, et de fratrum consilio, de digniori et utiliori persona duxerit providendum: proviso, quod confirmati et provisi 40 per papam nihilominus metropolitanis et aliis praestent debita iuramenta, et alia, ad quae de iure tenentur. In monasteriis, quae non sunt immediate subiecta sedi apostolicae, necnon in aliis beneficiis regularibus, super quibus pro confirmatione seu provisione non consuevit haberi recursus ad sedem apostolicam, non teneantur venire electi, seu illi, quibus providendum est, ad curiam, ad habendum confirmationem vel provisionem; nec etiam dicta beneficia regularia cadant in gratiis 45 exspectativis. Ubi autem in monasteriis ad curiam Romanam venire seu mittere consueverunt, ibi papa aliter non confirmet, vel provideat, quam superius de cathedralibus ecclesiis est expressum. De monasteriis monialium papa non disponat, nisi sint exempta, et tunc per commissionem in partibus.

(Alternatio mensiu m.) De ceteris dignitatibus et beneficiis quibuscunque, saecu- 50 laribus et regularibus vacaturis, ultra reservationes iam dictas, maioribus dignitatibus post pontificales in cathedralibus et principalibus in collegiatis exceptis, de quibus iure ordinario provideatur per illos inferiores, ad quos alias pertinet; idem sanctissimus dominus noster per quamcunque aliam reservationem, gratiam exspectativam, aut quamvis aliam dispositionem, sub quacunque verborum forma, per eum aut eius auctoritate factam vel fiendam, non impediet, quo minus de 55 illis, cum vacabunt de mensibus Februarii, Aprilis, Iunii, Octobris et Decembris, libere disponatur per illos, ad quos collatio, provisio, praesentatio, electio aut alia quaevis dispositio pertinebit;

m

[ocr errors]

reservationibus aliis a praemissis ac dispositionibus, auctoritate eiusdem domini nostri papae factis vel fiendis, non obstantibus quibuscunque. Quotiens vero aliquo vacante beneficio de mensibus Ianuarii, Marcii, Maii, Iulii, Septembris et Novembris, specialiter dispositioni apostolicae

sedis reservatis, non apparuerit infra tres menses a die notae vacationis in loco beneficii, quod 5 alicui de illo apostolica auctoritate fuerit provisum, extunc et non antea ordinarius, vel alius, ad quem illius dispositio pertinebit, de illo libere disponat.

Item ad finem, ut haec ordinatio collationis beneficiorum non reservatorum per alternos menses possit per nationem publicari, et omnes, qui ipsa gaudere voluerint, tempus congruum

habeant eandem acceptandi, tunc quoad apostolicam sedem in Kalendis Iunii proximis futuris 10 ipsa currere incipiet, durabitque deinceps, nisi in futuro concilio de consensu nationis aliter fuerit ordinatum.

(A nnat a rum definitio.) Item circa provisionem, apostolicae sedi ordinandam, modus annatarum hoc modo currat: de ecclesiis cathedralibus omnibus et monasteriis virorum

dumtaxat, vacantibus et vacaturis, solventur pro fructibus primi anni, a die vacationis summae 15 pecuniarum, in libris camerae apostolicae taxatae, quae communia servitia nuncupantur. Si

quae vero excessive taxatae sunt, iuste retaxentur; et provideatur specialiter in gravatis regionibus secundum qualitatem rerum, temporum et regionum, ne nimium praegraventur; ad quod sanctissimus dominus noster petentibus dabit commissarios in partibus, qui diligenter inquirant

et retaxent. Taxae autem praedictae, pro media parte, infra annum a die habitae possessionis paci20 ficae totius vel maioris partis solvantur et pro media parte alia, infra sequentem annum. Et si infra

annum bis vel pluries vacaverit, semel tantum solvetur; nec debitum huiusmodi in successorem in ecclesia vel monasterio transeat. De ceteris dignitatibus, personatibus, officiis et beneficiis saecularibus quibuscunque et regularibus, quae auctoritate sedis apostolicae conferentur, vel de quibus

providebitur, praeterquam vigore gratiarum exspectativarum aut causa permutationis, solvantur 25 annatae seu medii fructus, iuxta taxam solitam, a tempore possessionis infra annum, et debitum

huiusmodi in successorem in beneficio non transeat. De eficiis vero, quae valorem viginti quatuor florenorum de camera non excedunt, nihil solvatur. Curratque haec observantia deinceps, nisi eam similiter in futuro concilio, de consensu nationis, immutari contingat.

(Concordatorum Romanorum confirma ti o.) In aliis autem, quae per 30 felicis recordationis dominum Eugenium papam quartum, pro natione praefata, usque ad tempus

futuri generalis concilii permissa, concessa, indulta atque decreta, et per memoratum sanctissimum dominum nostrum papam Nicolaum confirmata fuere, in quantum illa concordiae praesenti non obviant, ista vice nihil extitit immutatum.

(T r a n s su mptorum concessio). Voluit etiam memoratus dominus legatus, quod 35 super concordatis praesentibus singuli metropolitani praedictae nationis petentibus quibuscunque,

quantum opus eis videbitur, sub sigillis transsumpta concedere valeant, quodque transsumptis eisdem in iudicio et extra stetur et adhibeatur, tamquam huic originali cartae, per omnia plena fides.

(Epilog u s.) Per hoc autem, quod in concordatis huiusmodi, sive quibusvis aliis eorum 40 occasione conficiendis litteris, propter competentiorem descriptionem Alamania specialis appel

latur natio, ipsa censeri non debet a Germanica natione distincta, seu quomodolibet separata. Ad fidem igitur et robur ac testimonium omnium praemissorum nos Fridericus Romanorum rex, et nos Iohannes cardinalis legatus supradicti cartam praesentem nostris appensis mandavimus communiri sigillis. Ad mandatum domini regis in consilio.

328. Epitaph (des Aenea Silvio ?) auf Papst Nicolaus V.1. (Vatikanische Grotten). Abbildung: E. Steinmann, Rom i. d. Renaissance, L 99, 2; Dt. Uebersetzung: F. Gregorovius, Grabdenkmäler der Päpste 2, L 81, 93; JBURCKHARDT, Kultur d. Renais

sance in Italien 8, L 01; PASTOR, Päpste I 489.
Hic sita sunt quinti Nicolai antistitis ossa
a u rea qui dederat saecula Roma tibi
consilio illustris, virtute illustrior omni
excoluit doctos, doctior ipse, viros.
Abstulit errorem, quo schisma infecerat orbem,

restituit mores, moenia, templa, domos.
i gest. 1455.

45

50

5

Appellation an ein allg. Konzil. — Immaculata conceptio der Maria. 181

Tum Bernardino statuit sua sacra Senensi 1,
sancta Iobelei tempora dum celebrat.
Cinxit honore caput Friderici et coniugis aureo 2.
Res Italas icto foedere composuit.
Attica Romanae complura volumina linguae

prodidit; en tumulo fundite thura sacro.
329. Pius II. : Appellation an ein allgemeines Konzil,

Bulle Execrabilis18. Jan. 1459: BR V 149 ff. PASTOR, Päpste II 70. Execrabilis et pristinis temporibus inauditus tempestate nostra inolevit abusus, ut a Romano pontifice, Iesu Christi vicario, cui dictum est in persona b. Petri: 10 Pasce oves meas et Quod ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis 3 no nulli, spiritu rebellionis imbuti, non sanioris cupiditate iudicii sed commissi evasione peccati ad futurum concilium provocare praesumant, quod quantum sacris canonibus adversetur, quantumque reipublicae christianae noxium sit, quisquis non ignarus iurium intelligere potest. Namque -- quis non illud ridiculum iudicaverit, 15 quod ad id appellatur, quod nusquam est neque scitur quando futurum sit? — § 1. Volentes igitur hoc pestiferum virus a Christi ecclesia procul pellere — huiusmodi provocationes damnamus et tamquam erroneas ac detestabiles reprobamus, cassantes et penitus annullantes, si quae hactenus taliter interpositae reperiantur easque tamquam inanes ac pestiferas nullius momenti esse decernimus et declaramus. § 2. Si quis autem contra- 20 fecerit, - cuiuscunque status, gradus, ordinis vel conditionis fuerit, etiam si imperiali, regali vel pontificali praefulgeat dignitate, ipso facto sententiam execrationis incurrat, a qua nisi per Romanum pontificem et in mortis articulo absolvi non possit.

330. Papst Sixtus IV.: Immaculata conceptio der Maria. Konstitution „Grave nimis, 5. Sept. 1483: Extravag. Commun. lib. III tit. XII c. 2, Corp. iur. 25

can. ed. FRIEDBERG II 1285 f. PASTOR, Päpste II 538 f. Grave nimis gerimus et molestum, cum sinistra nobis de quibusdam ecclesiasticis personis referentur .... Sane, cum sancta Romana ecclesia de intemeratae semperque virginis Mariae conceptione publice festum solemniter celebret et speciale ac proprium super hoc officium ordinaverit, nonnulli, ut accepimus, diversorum ordinum praedicatores, 30 in suis sermonibus ad populum publice per diversas civitates et terras affirmare hactenus non erubuerunt, et quotidie praedicare non cessant, omnes illos, qui tenent aut asserunt, eandem gloriosam et immaculatam Dei genitricem absque originalis peccati macula fuisse conceptam, mortaliter peccare, vel esse haereticos; eiusdem immaculatae conceptionis officium celebrantes, audientesque sermones illorum, qui eam sine huiusmodi macula 35 conceptam esse affirmant, peccare graviter. Sed et praefatis praedicationibus non contenti confectos super his suis assertionibus libros in publicum ediderunt, ex quorum assertionibus et praedicationibus non levia scandala in mentibus fidelium exorta sunt, et maiora merito exoriri formidantur in dies. Nos igitur huiusmodi temerariis ausibus ac perversis assertionibus, ac scandalosis, quae exinde in Dei ecclesia exoriri possunt, quantum nobis 40 ex alto conceditur, obviare volentes, motu proprio, non ad alicuius nobis super hoc oblatae petitionis instantiam, sed de nostra mera deliberatione et certa scientia, huiusmodi assertiones praedicatorum eorundem et aliorum quorumlibet, qui affirmare praesumerent, eos,

[ocr errors]

1 Bulle v. 12. Juni 1450. Ueber San Bernardino in Siena: PASTOR I 326 ff. 2 1452, 16. März; vgl. PASTOR I 378. 379. 3 Io 21 15; Mt 16 19.

« PoprzedniaDalej »