Obrazy na stronie
PDF
ePub

censuram ecclesiasticam emendandus, si corrigi noluerit, saeculari iudicio est tradendus, pro certo sequuntur in hoc pontifices, scribas et pharisaeos, qui Christum, non volentem eis obedire in omnibus, dicentes1: Nobis non licet interficere quemquam, ipsum saeculari iudicio tradiderunt, et quod reales sint homicidae graviores quam Pilatus. 15. Obedientia ecclesiastica est obe5 dientia secundum adinventionem sacerdotum ecclesiae, praeter expressam auctoritatem scripturae. 16. Divisio immediata humanorum operum est, quod sunt vel virtuosa vel vitiosa, quia si homo est vitiosus et agit quidquam, tunc agit vitiose; et si est virtuosus et agit quicquam, tunc agit virtuose; quia sicut vitium, quod crimen dicitur seu mortale peccatum, inficit universaliter actus hominis vitiosi, sic virtus vivificat omnes actus hominis virtuosi. 17. Sacerdotes Christi viventes 10 secundum legem eius, et habentes scripturae notitiam et effectum ad aedificandum populum, debent praedicare, non obstante praetensa excommunicatione. Quodsi papa vel aliquis praelatus mandat sacerdoti sic disposito non praedicare, non debet subditus obedire. 18. Quilibet praedicantis officium de mandato accipit, qui ad sacerdotium accedit, et illud mandatum debet exequi, praetensa excommunicatione non obstante. 19. Per censuras ecclesiasticas excom15 municationis, suspensionis et interdicti ad sui exaltationem clerus populum laicalem sibi suppeditat, avaritiam multiplicat, malitiam protegit, et viam praeparat antichristo. Signum evidens est, quod ab antichristo tales procedunt censurae, quas vocant in suis processibus fulminationes, quibus clerus principalissime procedit contra illos, qui denudant nequitiam antichristi, qui clerum pro se maxime usurpabit. 20. Si papa est malus et praesertim praescitus, tunc ut Iudas apostolus 20 est diabolus, fur et filius perditionis, et non est caput sanctae militantis ecclesiae, cum nec sit membrum eius. 21. Gratia praedestinationis est vinculum, quo corpus ecclesiae et quodlibet eius membrum iungitur Christo capiti insolubiliter. 22. Papa vel praelatus malus et praescitus est aequivoce pastor, et vere fur et latro. 23. Papa non debet dici sanctissimus, etiam secundum officium, quia alias rex deberet etiam dici sanctissimus secundum officium, et tortores et praecones 25 dicerentur sancti, immo etiam diabolus deberet dici sanctus, cum sit officiarus dei. 24. Si papa vivat Christo contrarie, etiamsi ascenderet per ritam et legitimam electionem secundum constitutionem humanam vulgatam, tamen aliunde ascenderet quam per Christum, dato etiam quod intraret per electionem a deo principaliter factam; nam Iudas Scarioth rite et legitime est electus a deo Christo Iesu ad episcopatum, et tamen ascendit aliunde in ovile ovium. 25. Condemnatio 30 XLV articulorum Ioannis Wicleff per doctores facta, est irrationabilis et iniqua et malefacta, et ficta est causa per eos allegata; videlicet ex eo, quod nullus eorum sit catholicus, sed quilibet eorum aut est haereticus aut erroneus aut scandalosus. 26. Non eo ipso, quod electores vel maior pars eorum consenserit viva voce secundum ritus hominum in personam aliquam, eo ipso illa persona est legitime electa, vel eo ipso est verus et manifestus successor vel vicarius Petri apostoli, 35 vel alterius apostoli in officio ecclesiastico; unde sive electores bene sive male elegerint, operibus electi debemus credere. Nam eo ipso, quo quis copiosius operatur meritorie ad profectum ecclesiae, habet a deo ad hoc copiosius potestatem. 27. Non est scintilla apparentiae, quod oporteat esse unum caput in spiritualibus regens ecclesiam, quod semper cum ipsa ecclesia militante conversetur et conservetur. 28. Christus sine talibus monstruosis capitibus per suos veraces discipulos sparsos 40 per orbem terrarum melius suam ecclesiam regularet. 29. Apostoli et fideles sacerdotes domini strenue in necessariis ad salutem regularunt ecclesiam, antequam papae officium foret introductum; sic facerent deficiente per summe possibile papa usque ad diem iudicii. 30. Nullus est dominus? civilis, nullus est praelatus, nullus est episcopus dum est in peccato mortali.

45

322. Die Verurteilung der Ieanne d'Arc durch das geistliche Gericht in Rouen (30. Mai 1437).

JQuicherat, Procès de condamnation et de réhabilitation de Jeanne d'Arc dite La Pucelle I, P 41, 471 ff. Lanéry d'Arc, Bibliographie des ouvrages rélatifs à Jeanne d'Arc, 94; LOWELL, Joan of Arc, Boston 96; AFRANCE, Vie de Jeanne d'Arc, 2 vols., P 08; KHASE, D. Jungfrau v. Orleans 3, L 93; röm.-kath.: DUNAND, Histoire complète de Jeanne d'Arc, Toulouse 99, 3 vols.; 50 DERS., Etudes critiques sur l'histoire de Jeanne d'Arc, Toulouse 03 ff.; HTHURSTON, Cath. Encyclopaedia VIII 409 ff.

In nomine Domini, amen. Quotiens haeresis pestiferum virus uni membrorum Ecclesiae pertinaciter inhaeret, atque ipsum in membrum Satanae transfigurat, diligenti studio curandum est ne, per reliquas partes mystici corporis Christi, serpere possit huius perniciosae labis nefanda

1 Io 18 31.

contagio. Sanctorum quoque patrum instituta decreverunt haereticos obduratos potius separari oportere a medio iustorum, quam illorum viperea pernicies in sinu piae matris Ecclesiae, cum caeterorum fidelium gravi periculo, foveretur. Cum itaque nos, Petrus, miseratione divina Belvacensis episcopus, et frater Iohannes Magistri, vicarius praeclari doctoris Iohannis Graverent, Inquisitoris haereticae pravitatis, et ad causam istam specialiter ab eodem deputatus, iudices com- 5 petentes in hac parte, te, Iohannam, vulgariter dictam,,la Pucelle“, in varios errores varia que crimina schismatis, idolatriae, invocationis daemonum et alia permulta incidisse, iusto iudicio declaraverimus; et nihilominus, quoniam ecclesia non claudit gremium redeunti, nos, existimantes te pura mente et fide non ficta ab huiuscemodi erroribus et criminibus recessisse, dum certa die illis renunciasti et publice iurasti, vovisti 10 atque promisisti nunquam in ipsos errores aut quamcunque haeresim, cuiuscumque suasu aut alias quomodolibet te fore reversuram; sed potius in unitate ecclesiae catholicae et communione Romani pontificis iugiter permansuram, prout in schedula tua, propria manu subscripta, latius continetur; deinceps vero post huiuscemodi tuorum errorum abiurationem, irruente et seducente cor tuum auctore schismatis et haeresis, te in eosdem errores et in prefata crimina, ex tuis confessionibus 15 spontaneis et assertionibus iterum (proh dolor!) incidisse, velut canis ad vomitum reverti solet, sufficienter et manifeste constat; potiusque te corde ficto, quam animo sincero et fideli, tuas adinventiones erroneas ante verbo tenus abnegasse, clarissimis iudiciis habuimus comprobatum: Hinc est quod te in sententias excommunicationis, quas primitus incurreras, et in errores pristinos reïncidisse declarantes, te relapsam et haereticam decernimus, et per 20 hanc sententiam nostram, quam pro tribunali sedentes, in his scriptis proferimus et pronuntiamus, te tanquam membrum putridum, ne caetera membra pariter inficias, ab ipsius ecclesiae unitate reiiciendam et eius corpore abscidendam, necnon potestate saeculari relinquendam, decernimus, prout reiicimus, abscidimus et relinquimus; rogantes eamdem potestatem saecularem quatenus, citra mortem et membrorum mutilationem, circa te suum iudicium moderetur; et 25 si in te vera poenitentiae signa apparuerint, tibi ministretur poenitentiae sacramentum. 323.

Die pragmatische Sanktion Karls VII. zu Bourges (7. Juli 1438). Ordonnances des rois de France de la troisième race vol. XIII, ed. Vilevault, P 1782, 267-291. — Publikation in dem Pariser Parlament 13. Juli 1439. HEFELE VII 762 ff.; HINSCHIUS III 138; FRIEDBERG, RE XVII 477 f.; SCHMITZ, Z. Vorgesch. d. Konkordates v. Bourges, M 02; G DUFRESNE 30 DE BEAUCOURT, Histoire de Charles VII., III, P 85, 332 ff.

(Nach Schilderung der kirchlichen Notlage in Frankreich): Quae-incommoda divinae haud dubium credenda sunt displicere voluntati, quinimo in grave nostri et ecclesiae praefatae nostrorum regni et delphinatus versantur praeiudicium atque detrimentum permaximum; stimulantibus conscientiis, absque gravissima Dei offensa diutius dissi- 35 mulare non posse, cognoscentes iidem praelati et ceteri viri ecclesiastici ecclesiam praedictam nostrorum regni et delphinatus repraesentantes, quod super praedictorum reparatione ipsius sacrae Basiliensis synodi decreta provisionem congruentem videntur attulisse; praehabita inter eos multimoda diutinaque apertione, discussione atque digestione, memorata ipsius sacrae Basiliensis synodi decreta, ordinationes et statuta, aliqua simpliciter 40 ut iacent, alia vero cum certis modificationibus et formis, non haesitatione potestatis et auctoritatis condentis et promulgantis, ipsius scilicet sacrae Basiliensis synodi, sed quatenus commoditatibus, temporibus et, moribus regionum et personarum saepefatorum nostrorum regni et delphinatus congruere convenireque conspexerunt, prout inferius plenius annotatur et inseritur, illico et indilate recipienda consenserunt et acceptanda 45 deliberaverunt, quorum quidem decretorum tenor sequitur.

De celebratione conciliorum. (Conc. Basil. Sess. 1, 3, Mansi 29, 5 = Decr.,,Frequens", Conc. Constantiense Sess. 39 vgl. oben Nr. 318). De potestate et auctoritate concilii Basiliensis (Conc. Bas. Sess. 2. 1. 2: Mansi 29, 21 f.). De electionibus (Sess. 12: ib. 61 f.; Sess. 23: ib. 120). De reservationibus (Sess. 23: ib. 120). De collatione 50 beneficiorum (Sess. 31: ib. 161 f. 163 ff.). De causis appellationum (Sess. 31: ib. 159 f.).

[ocr errors]

- De frivolis appellationibus (Sess. 20: ib. 103). - De pacificis possessionibus (Sess. 21: ib. 105). - De numero et qualitate cardinalium (Sess. 22, 4: ib. 116). De annatis (Sess. 21, 1: ib. 104). De celebratione divini officii; quo tempore quisque debet esse in choro; de horis canonicis extra chorum; de his qui tempore divinorum vagantur per eccle5 siam; de tabula appendenda in choro; de missa; de pignorantibus cultum divinum; de tenentibus capitula tempore missae maioris; de spectaculis in ecclesia non faciendis (Sess. 21, 3 ff. ib. 107 ff.). De concubinariis (Sess. 20, 1: ib. 101 f.). De excommuni— catis non vitandis, certo modo non vocatis (Sess. 20, 2 ib. 103). De interdictis leviter non ponendis (Sess. 20, 3: ib. 103). De sublatione Clementinae litteris (Clementin. 10 lib. II tit. VII de probationibus,,Litteris nostris": Sess. 23, 7: ib. 121).

[ocr errors]

Papst Eugen IV. (1431–1447).

Pastor, Päpste I 215 ff.; PTSCHACKERT, RE V 587 f., VI 45 ff.

324. 1. Die Florentiner Union zwischen der morgenländ. u. abendländ. Kirche. Bulle,,Laetentur coeli" v. 6. Juli 1439: BR V 39 ff. — APICHLER, Gesch. d. kirchl. Trennung zw. 15 d. Orient u. Occident, I, M 64, 386 ff.; THFROMMANN, Z. Kritik d. Flor. Uniondekrets, L 70; DERS., Krit. Beiträge z. Flor. K.einigung, Ha 72; DERS., JdTh 22, 529 ff.; KATTENBUSCH I 128 ff.; HEFELE VII 659 ff.; WNORDEN, Papsttum u. Byzanz, B 03, 712 ff.

§ 2. In nomine igitur sanctae trinitatis, patris et filii et spiritus sancti, hoc sacro universali approbante Florentino concilio definimus, ut haec fidei veritas ab omnibus 20 christianis credatur et suscipiatur, sicque omnes profiteantur. § 3. Quod spiritus. sanctus ex patre et filio aeternaliter est, et essentiam suam suumque esse subsistens habet ex patre simul et filio et ex utroque aeternaliter tamquam ab uno principio et unica spiratione procedit. Declarantes quod id quod sancti doctores et patres dicunt ex patre per filium procedere spiritum sanctum, ad hanc intelligentiam tendit, ut per hoc signi25 ficetur filium quoque esse secundum Graecos quidem causam, secundum Latinos vero principium subsistentiae spiritus sancti sicut et patrem. Et quoniam omnia quae patris sunt, pater ipse unigenito filio suo gignendo dedit, praeter esse patrem, hoc ipsum quod spiritus sanctus procedit ex filio, ipse filius a patre aeternaliter genitus est. Definimus insuper explicationem verborum illorum filio que" veritatis declarandae gratia, 30 imminente tunc necessitate, licite ac rationabiliter symbolo fuisse appositam. § 4. Item in azymo sive fermentato pane triticeo corpus Christi veraciter confici; sacerdotesque in altero ipsorum domini corpus conficere debere, unumquemque scilicet iuxta suae ecclesiae sive occidentalis sive orientalis consuetudinem. § 5. Item, si vere poenitentes in Dei caritate decesserint, antequam dignis poenitentiae fructibus de commissis satisfece35 rint et omissis, eorum animas poenis purgatorii post mortem purgari; et ut a poenis huiusmodi releventur, prodesse eis fidelium vivorum suffragia, missarum scilicet sacrificia, orationes et eleemosynas et alia pietatis officia, quae a fidelibus pro aliis fidelibus fieri consueverunt secundum ecclesiae instituta. § 6. Illorumque animas, qui post baptisma susceptum nullam omnino peccati maculam incurrerunt; illas etiam quae post contractam 40 peccati maculam, vel in suis corporibus, vel eisdem exutae corporibus (prout superius dictum est) sunt purgatae, in coelum mox recipi et intueri clare ipsum Deum trinum et unum, sicuti est pro meritorum tamen diversitate aliam alia perfectius. § 7. Illorum autem animas, qui in actuali mortali peccato vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tamen disparibus puniendas. § 8. Item definimus, sanctam apostoli45 cam sedem et Romanum pontificem in universum orbem tenere primatum et ipsum pontificem Romanum successorem esse beati Petri principis apostolorum, et verum Christi vicarium, totiusque ecclesiae caput et omnium christianorum patrem ac doctorem

existere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi universalem ecclesiam a domino nostro Iesu Christo plenam potestatem traditam esse, quemadmodum etiam in gestis oecumenicorum conciliorum et in sacris canonibus continetur 1. § 9. Renovantes insuper ordinem traditum in canonibus caeterorum venerabilium patriarcharum, ut patriarcha Constantinopolitanus secundus sit post sanctissimum Romanum pontificem, tertius 5 vero Alexandrinus, quartus autem Antiochenus et quintus Hierosolymitanus, salvis videlicet omnibus privilegiis et iuribus eorum.

325. 2. Die Lehre von den Sakramenten.

Bulle,,Exultate Deo" v. 22. Nov. 1439, Decretum pro Armenis: BR V 44 ff. — PSCHANZ, Lehre v. d. Sakramenten d. kath. Kirche, Fr 93; OSWALD, Dogmat. Lehre v. d. hl. Sakramenten d. kath. 10 Kirche 5, Mstr 94.

§ 9. Quinto, ecclesiasticorum sacramentorum veritatem pro ipsorum Armenorum tam praesentium quam futurorum faciliori doctrina sub hac brevissima redigimus formula. Novae legis septem sunt sacramenta: videlicet baptismus, confirmatio, eucharistia, poenitentia, extrema unctio, ordo et 15 matrimonium, quae multum a sacramentis differunt antiquae legis. Illa enim non causabant gratiam, sed eam solum per passionem Christi dandam esse figurabant; haec vero nostra et continent gratiam, et ipsam digne suscipientibus conferunt. Horum quinque prima ad spiritualem uniuscuiusque hominis in seipso perfectionem, duo ultima ad totius ecclesiae regimen multiplicationemque ordinata sunt. Per baptismum enim spiri- 20 tualiter renascimur; per confirmationem augemur in gratia et roboramur in fide; renati autem et roborati, nutrimur divina eucharistiae alimonia. Quod si per peccatum aegritudinem incurrimus animae, per poenitentiam spiritualiter sanamur: spiritualiter etiam et corporaliter, prout animae expedit, per extremam unctionem; per ordinem vero ecclesia gubernatur et multiplicatur spiritualiter; per matrimonium corporaliter augetur. Haec 25 omnia sacramenta tribus percifiuntur, videlicet rebus tamquam materia, verbis tamquam forma, et persona ministri conferentis sacramentum cum intentione faciendi, quod facit ecclesia; quorum si aliquod desit, non perficitur sacramentum. Inter haec sacramenta tria sunt: baptismus, confirmatio et ordo, quae characterem, id est spirituale quoddam signum a caeteris distincti- 30 vum, imprimunt in anima indelebile. Unde in eadem persona non reïterantur. Reliqua vero quatuor characterem non imprimunt, et reïterationem admittunt.

§ 10. Primum omnium sacramentorum locum tenet sanctum baptisma, quod vitae spiritualis ianua est; per ipsum enim membra Christi ac de corpore efficimur ecclesiae. Et cum per primum hominem mors introierit in universos 2, nisi ex aqua et spiritu 25 renascimur, non possumus, inquit veritas 3, in regnum coelorum introire. Materia huius sacramenti est aqua vera et naturalis, nec refert frigida sit an calida. Forma autem est: Ego te baptizo in nomine patris et filii et spiritus sancti. Non tamen negamus, quin et per illa verba: Baptizatur talis servus Christi in nomine patris et filii et spiritus sancti, vel: Baptizatur manibus meis talis in nomine patris et filii et spiritus sancti, verum per- 40 1 Der griechische Text: Ἔτι ὁρίζομεν τὴν ἁγίαν ἀποστολικὴν καθέδραν καὶ τὸν Ῥωμαϊ κὸν ἀρχιερέα [εἰς πᾶσαν τὴν οἰκουμένην τὸ πρωτεῖον ἔχειν αὐτόν τε τὸν Ῥωμαϊκὸν ἀρχιερέα] διάδοχον εἶναι τοῦ μακαρίου Πέτρου τοῦ κορυφαίου τῶν ἀποστόλων καὶ ἀληθῆ τοποτηρητὴν τοῦ Χριστοῦ καὶ πάσης τῆς ἐκκλησίας κεφαλὴν καὶ πάντων τῶν Χριστιανῶν πατέρα τε καὶ διδάσκαλον ὑπάρχειν καὶ αὐτῷ ἐν τῷ μακαρίῳ Πέτρῳ τοῦ ποιμαίνειν καὶ διαθύνειν καὶ κυβερ νὰν τὴν καθολικὴν ἐκκλησίαν ὑπὸ τοῦ κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ πλήρη ἐξουσίαν παραδέδοσθαι, καθ ̓ ὃν τρόπον καὶ ἐν τοῖς πρακτικοῖς τῶν οἰκουμενικῶν συνόδων καὶ ἐν τοῖς ἱεροῖς κανόσι Siaλaμßáveta: cf. KATTENBUSCH, Lehrbuch d. vergleich. Konfessionskunde I, Fr 92, 129 f. 2 cf. Rö 5 12. 3 cf. Io 35.

ficiatur baptisma; quoniam cum principalis causa, ex qua baptismus virtutem habet, sit sancta trinitas, instrumentalis autem sit minister, qui tradit exterius sacramentum, si exprimitur actus, qui per ipsum exercetur ministrum, cum sanctae trinitatis invocatione, perficitur sacramentum. Minister huius sacramenti est sacerdos, cui ex officio 5 competit baptizare. In causa (casu) autem necessitatis non solum sacerdos vel diaconus, sed etiam laicus vel mulier, immo etiam paganus et haereticus baptizare potest, dummodo formam servent ecclesiae et facere intendant, quod facit ecclesia. Huius sacramenti effectus est remissio omnis culpae originalis et actualis, omnis quoque poenae, quae pro ipsa culpa debetur. Propterea baptizatis nulla pro peccatis praeteritis iniungenda est 10 satisfactio; sed morientes, antequam culpam aliquam committant, statim ad regnum coelorum et Dei visionem perveniunt.

§ 11. Secundum sacramentum est confirmatio; cuius materia est chrisma confectum ex oleo, quod nitorem significat conscientiae, et balsamo, quod odorem significat bonae famae, per episcopum benedicto. Forma autem est: Signo te signo crucis, 15 et confirmo te chrismate salutis, in nomine patris et filii et spiritus sancti. Ordinarius minister est episcopus. Et cum caeteras unctiones simplex sacerdos valeat exhibere, hanc non nisi episcopus debet conferre, quia de solis apostolis legitur, quorum vicem tenent episcopi, quod per manus impositionem spiritum sanctum dabant, quemadmodum actuum apostolorum lectio manifestat. Cum enim audissent, inquit, apostoli, qui 20 erant Hierosolymis, quia recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Ioannem. Qui cum venissent, oraverunt pro eis ut acciperent spiritum sanctum; nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine domini Iesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant spiritum sanctum. Loco autem illius manus impositionis datur in ecclesia confirmatio. Legitur tamen 25 aliquando per apostolicae sedis dispensationem ex rationabili et urgente admodum causa simplicem sacerdotem chrismate per episcopum confecto hoc administrasse confirmationis sacramentum. Effectus autem huius sacramenti est, quia in eo datur spiritus sanctus ad robur, sicut datus est apostolis in die pentecostes, ut videlicet christianus audacter Christi confiteatur nomen. Ideoque in fronte, ubi verecundiae sedes est, confirmandus 30 inungitur, ne Christi nomen confiteri erubescat et praecipue crucem eius, quae Iudaeis quidem est scandalum, gentibus autem stultitia, secundum apostolum 2; propter quod signo crucis signatur.

§ 12. Tertium est eucharistia e sacramentum, cuius materia est panis triticeus, et vinum de vite, cui ante consecrationem aqua modicissima admisceri debet. Aqua 35 autem ideo admiscetur, quoniam iuxta testimonia sanctorum patrum ac doctorum ecclesiae pridem in disputatione exhibita creditur, ipsum dominum in vino aqua permixto hoc instituisse sacramentum. Deinde, quia hoc convenit dominicae passionis repraesentationi.. Tum etiam, quod convenit ad significandum huius sacramenti effectum, qui est unio populi christiani ad Christum . . . Cum ergo tam sancta Romana ecclesia a beatis40 simis apostolis Petro et Paulo edocta, quam reliquae omnes Latinorum Graecorumque ecclesiae, in quibus omnis sanctitatis et doctrinae lumina claruerunt, ab initio nascentis ecclesiae sic servaverint et modo servent, inconveniens admodum videtur, ut alia quaevis regio ab hac universali et rationabili discrepet observantia. Decernimus igitur, ut etiam ipsi Armeni se cum universo orbe christiano conforment, eorumque sacerdotes in calicis 45 oblatione paululum aquae, prout dictum est, admisceant vino. Forma huius sacramenti

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »