Obrazy na stronie
PDF
ePub

batas, quis unquam papa catholicus ab imperatore institutus fuerit? Profecto credimus quod nullum poterunt reperire. Quarto dicunt isti vaniloqui, immo falsiloqui, quod omnes sacerdotes, sive sit papa sive archiepiscopus sive sacerdos simplex, sunt ex institutione Christi auctoritatis et iurisdictionis aequalis; quod autem unus plus alio habeat, hoc est secundum quod 5 imperator concedit uni vel alii plus et minus et, sicut concessit alicui, sic potest illud etiam revocare; quae utique doctrinae sacrae obviant et haereticam sapiunt pravitatem. 313. Papst Clemens VI. (13. April 1346): Verfluchung des Kaisers Ludwig d. Baiern.

Raynald, Annales ecclesiastici 1346, VII 230. CMÜLLER, Kampf Ludwig d. Baiern mit d. röm. 10 Kurie II, Tü 80, 214 f.; Pastor, Päpste I 73 ff.

Divinam suppliciter imploramus sententiam, ut Ludovici praefati confutet insaniam, deprimat et elidat superbiam et eum dexterae suae virtute prosternat, ipsumque in manibus inimicorum suorum et eum persequentium concludat et tradat corruentem ante ipsos. Veniat ei laqueus quem ignorat, et cadat in ipsum. Sit maledictus ingrediens, 15 sit maledictus egrediens. Percutiat eum dominus amentia et caecitate ac mentis furore. Coelum super eum fulgura mittat. Omnipotentis Dei ira et beatorum Petri et Pauli, quorum ecclesiam praesumpsit et praesumit suo posse confundere, in hoc et futuro saeculo exardescat in ipsum. Orbis terrarum pugnet contra eum, aperiatur terra et ipsum absorbeat vivum. In generatione una deleatur nomen eius, et dispereat de terra memoria eius. Cuneta 20 elementa sint ei contraria. Habitatio eius fiat deserta, et omnia sanctorum quiescentium merita illum confundant, et in hac vita super eum apertam vindictam ostendant, filiique ipsius eiiciantur de habitationibus suis et videntibus eius oculis in manibus hostium eos perdentium concludantur.

314. Kaiser Karl IV.: Edikt gegen die deutschen Bücher über die 25 heil. Schrift (1369).

Edikt an die Inquisitoren Walther Kerling und Ludwig v. Kaligula, Lucca d. 17. Juni 1369. LMosheim, De Beghardis et Beguinabus comm., L 1790, 368 ff. CHRUHAHN, Gesch. d. Ketzer

im MA II, St 47, 517; HFRIED JUNG, K. Karl IV. u. s. Anteil am geist. Leben s. Zeit, W 76, 198; LEA, Gesch. d. Inquisition im MA I, Bonn 05, 594; II 440; WALTHER, 3, 590. 741; HHAUPT, 30 RE II 516 ff.

Attendentes, sicut fide digna relatione percepimus, quod in partibus Alemanniae propter sermones, tractatus et alios libros in vulgari scriptos, inter personas laicas vel pene laicas dispersos, quos libros ut plurimum vel vitiosos, erroneos ac lepra haeresis infectos laici legentes, non sanum et bonum intellectum percipientes, per se plus quam 35 oportet volentes sapere1, et non ad sobrietatem, nec secundum mensuram fidei sed a veritate auditum avertunt. . Quapropter districte praecipiendo mandamus (folgt Aufzählung der geistlichen und weltlichen Stände): Quatenus in recipiendis, exigendis huiusmodi libris vulgariter scriptis, tractatibus sermonibus, quaternis, cedulis, codicibus, et quibuslibet hominibus, cuiuscunque status existant, et quoslibet alios libros quocunque 40 modo scriptos suspectos de erroribus in continentia haeresium, de quibus libris occasio praedicandi, docendi errores accipitur, per nonnullos animarum seductores, per inquisitorem, inquisitores seu eorum vicarios tam a personis saecularibus et regularibus, et maxime a laicis, praesertim cum laicis utriusque sexus secundum canonicas sanctiones etiam libris vulgaribus quibuscunque de sacra scriptura uti non liceat, examinandos, ne per 45

1 cf. Rö 12 3.

male intellecta deducantur in haeresin vel errorem, quemadmodum multi Beghardi et Beghinae his temporibus proh dolor! in errores et haereses sunt perductae, assistatis eisdem inquisitoribus.

Vobis omnibus et singulis imponimus sub poenis infra scriptis, ut inquisitori ac inquisi5 toribus procedentibus secundum stylum inquisitionis, contra habentes tales libros, in quibus blasphematur nomen domini nostri Iesu Christi, et virginis gloriosae matris eius, Mariae, et fides catholica Christianorum vilipenditur, maledicitur seu blasphematur, realiter et efficaciter assistatis consilio, auxilio et favore, ut praedicti libri praesententur et praestentur inquisitoribus ad comburendum per quoscumque habeantur, possideantur et detineantur, 10 quocunque nomine censeantur, sive per Iudaeos, sive per malos Christianos aut gentiles, seu alios incredulos quoscunque, ut his omnibus destructis et deletis, nomen domini nostri Iesu Christi longe lateque glorificetur.

315.

Die heil. Katharina v. Siena (gest. 1380): Der Gestank infernaler
Laster an der römischen Kurie.

15 Vita S. Catharinae Senensis auctore FRRAIMUNDOCAPUANO, ord. praedicatorum magistro gen., ipsius sanctae confessario, Acta SS 30. April, 891 Nr. 152. DÖLLINGER, Papsttum 179. 477 n.

413; Pastor, Päpste I 85 ff.

Ad ampliorem confirmationem eorum, quae diximus, recolo me aliquoties fuisse interpretem inter fel. mem. dominum Gregorium XI., summum pontificem, et hanc 20 sacram virginem, de qua sermo. Ipsa enim non intelligebat Latinum sermonem et summus pontifex non noverat Italicum idioma. Dumque me interpretante loquerentur ad invicem, sacra virgo conquesta est, quod in Romana curia, ubi deberet paradisus esse caelicarum virtutum, inveniebat foetorem infernalium vitiorum. Quae dum pontifex percepisset, quaesivit a me quantum tempus esset, quod ad curiam pervenisset; 25 et cum intellexisset, quod essent admodum pauci dies, respondit: Quomodo infra paucos dies potuisti curiae Romanae mores investigare? Tunc illa, inclinationem corporis et abiectionem commutans in quamdam subito quodammodo maiestatem, ut etiam corporeis oculis tunc percepi, et erigens in altum, in haec verba prorupit: Ad honorem omnipotentis Dei audeo dicere, quod plus percepi foetorem peccatorum, quae in Romana curia commit30 tuntur, existens in civitate mea unde sum nata, quam percipiant ipsi qui ea commiserunt et committunt quotidie. Ad haec pontifex subticuit.

1408

316. Konzil zu Oxford (1048): Verbot der Uebersetzung der heil. Schrift.

Mansi XXVII 1031. HEFELE VI 984.

c. 7. Statuimus et ordinamus, ut nemo deinceps aliquem textum 35 sacrae scripturae, auctoritate sua, in linguam Anglicanam vel aliam transferat, per viam libri, libelli, aut tractatus, nec legatur aliquis huiusmodi liber, libellus aut tractatus, iam noviter tempore dicti Ioannis Wyclif, sive citra compositus aut in posterum componendus, in parte vel in toto, publice vel occulte, sub maioris excommunicationis poena, quousque per loci dioecesanum, seu, 40 si res exegerit, per concilium provinciale, ipsa translatio fuerit approbata. Qui contra fecerit, ut fautor haeresis et erroris similiter puniatur.

Das Konzil zu Konstanz (1414–1418).

Mansi XXVII, XXVIII; HvƊHARDT, Magnum conc. Constantiense, 6 Bde., Frkf 1695 ff. HFINKE, Forsch. u. Quellen z. Gesch. d. Konst. Konzils, Pad 89; DERS., Acta concilii Constanciensis I, Mstr 96; BHÜBLER, D. Konstanzer Reformation u. d. Concordate v. 1418, L 67; HEFELE VII 1 ff.; JASCHBACH, Gesch. d. K. Sigismund, 4 Bde., Hamb 38 ff.; BBESS, RE IX 271 f. 5

XII 30 ff.

317. 1. Autorität des oekumenischen Konzils.
Sessio V, 6. April 1415: Mansi XXVII 590 f.

HINSCHIUS I 197 f.; PTSCHACKERT, Peter v. Ailli, Go 77, 192 ff.; JBSCHWAB, Joh. Gerson,
Wü 58, 730 ff.

10

Haec sancta synodus Constantiensis . . primo declarat, quod ipsa in spiritu sancto legitime congregata, concilium generale faciens et ecclesiam catholicam repraesentans, potestatem a Christo immediate habet, cui quilibet, cuiuscunque status vel dignitatis, etiamsi papalis existat, obedire tenetur in his, quae pertinent ad fidem et 15 exstirpationem dicti schismatis et reformationem ecclesiae in capite et in membris. Item declarat quod quicunque cuiuscunque conditionis, status, dignitatis, etiamsi papalis, qui mandatis, statutis seu ordinationibus aut praeceptis huius sacrae synodi et cuiuscunque alterius concilii generalis legitime congregati, super praemissis seu ad ea pertinentibus, factis vel faciendis, obedire contumaciter contempserit, nisi resipuerit condignae 201 poenitentiae subiiciatur, et debite puniatur, etiam ad alia iuris subsidia, si opus fuerit, recurrendo.

318. 2. Der Zusammentritt oekumenischer Synoden.
Sessio XXXIX, 9. Okt. 1417: Mansi XXVII 1159.

Frequens generalium conciliorum celebratio agri dominici praecipua cultura est, 25 quae vepres, spinas et tribulos haeresium et errorum et schismatum exstirpat, excessus corrigit, deformata reformat et vineam domini ad frugem uberrimae fertilitatis adducit. Illorum vero neglectus praemissa disseminat atque fovet: haec praeteritorum temporum recordatio et praesentium consideratio ante oculos nostros ponunt. Ea propter hoc edicto perpetuo sancimus, decernimus et ordinamus, ut amodo concilia generalia celebrentur 30 ita, quod primum a fine huius concilii in quinquennium immediate sequens, secundum vero a fine illius immediate sequentis concilii in septennium, et deinceps de decennio in decennium perpetuo celebrentur in locis, quae summus pontifex per mensem ante finem cuiuslibet concilii, approbante et consentiente concilio, vel in eius defectum ipsum concilium deputare et assignare teneatur; ut sic per quandam continuationem semper 35 aut concilium vigeat aut per termini pendentiam exspectetur; quem terminum liceat summo pontifici de fratrum suorum sanctae Romanae ecclesiae cardinalium consilio ob emergentes forte casus abbreviare, sed nullatenus prorogetur.

319. 3. Die Ungültigkeit des einem Ketzer gewährten Geleits.
Sessio XIX, 23. Sept. 1415: Mansi XXVII 799.

KMÜLLER, Sigmunds Geleit f. Huss: DZG NF III 1, L 98, 41 ff.; WBERGER, Huss u. K. Sigmund, 71; PUHLMANN, K. Sigmunds Geleit f. Huss u. d. Geleit im MA, Ha 94; Lit. über Huss: LOSERTH, RE VIII 472 ff.

40

Praesens sancta synodus quovis salvo conductu per imperatores, reges et alios saeculi principes haereticis vel de haeresi diffamatis, putantes eosdem 45 sic a suis erroribus revocare, quocunque vinculo se astrinxerint, concesso, nullum fidei catholicae vel iurisdictionis ecclesiasticae praeiudicium generari vel impedimentum praestari posse seu debere declarat, quominus,

dicto salvo conductu non obstante, liceat iudici competenti et ecclesiastico de huiusmodi personarum erroribus inquirere et alias contra eos debite procedere eosdemque punire, quantum iustitia suadebit, si suos errores revocare pertinaciter recusaverint1, etiamsi de salvo conductu confisi ad locum venerint iudicii, alias non venturi; nec sic promittentem, 5 cum fecerit quod in ipso est, ex hoc in aliquo remansisse obligatum.

320. 4. Beschluß über König Sigmunds Geleit für Huß.

v. d. Hardt IV 521. HEFELE VII 237.

-

Quia nonnulli nimis intelligentes aut sinistrae intentionis vel forsan solentes plus sapere, quam oportet, nedum regiae maiestati sed etiam sacro, ut fertur, concilio linguis 10 maledictis detrahunt, publice et occulte, dicentes vel innuentes, quod salvus conductus per invictissimum principem dominum Sigismundum Romanorum et Ungariae etc. regem quondam Iohanni Huss haeresiarchae damnatae memoriae datus, fuit contra iustitiam aut honestatem indebite violatus; cum tamen dictus Iohannes Huss fidem orthodoxam pertinaciter impugnans, 15 se ab omni conductu et privilegio reddiderit alienum nec aliqua sibi fides aut promissio de iure naturali, divino vel humano, fuerit in praeiudicium catholicae fidei observanda, idcirco dicta sancta synodus praesentium tenore declarat, dictum invictissimum principem circa praedictum quondam Iohannem Huss non obstante memorato salvo conductu ex iuris debito fecisse quod licuit 20 et quod decuit regiam maiestatem; statuens et ordinans omnibus et singulis Christi fidelibus cuiuscunque dignitatis, gradus, praeeminentiae, conditionis, status aut sexus existant, quod nullus deinceps sacro concilio aut regiae maiestati de gestis circa praedictum quondam Iohannem Huss detrahat, sine quomodolibet obloquatur. Qui vero contrarium fecerit, tamquam fautor 25 haereticae pravitatis et reus criminis laesae maiestatis irremissibiliter puniatur.

321. Papst Martin V.: Verurteilung von Wyclef und Huss (1418). Bulle,,Inter cunctas“, 22. Febr. 1418: BR IV 665 ff. § 12. 13. - HEFELE VII 249 ff., 344 ff.; Bess, RE XII 382 ff.

Articuli Ioannis Wiclef.

30 1. Substantia panis materialis, et similiter substantia vini materialis, remanent in sacramento altaris. 2. Accidentia panis non manent sine subiecto in eodem sacramento. 3. Christus non est in eodem sacramento identice et realiter in propria praesentia corporali. 4. Si episcopus, vel sacerdos exsistat in peccato mortali, non ordinat, non consecrat, non conficit, non baptizat. 5. Non est fundatum in evangelio, quod Christus missam ordinaverit. 6. Deus debet obedire diabolo. 35 7. Si homo fuerit debite contritus, omnis confessio exterior est sibi superflua et inutilis. 8. Si papa sit praescitus et malus, et per consequens membrum diaboli, non habet potestatem super fideles sibi ab aliquo datam, nisi forte a caesare. 9. Post Urbanum VI. non est aliquis recipiendus in papam, sed vivendum est more Graecorum sub legibus propriis. 10. Contra scripturam sacram est, quod viri ecclesiastici habeant possessiones. 11. Nullus praelatus debet aliquem excommunicare, nisi 40 prius sciat eum excommunicatum a deo; et qui sic excommunicat, sit ex hoc haereticus vel excommunicatus. 12. Praelatus excommunicans clericum, qui appellavit ad regem vet ad concilium regni, eo ipso traditor est regis et regni. 13. Illi, qui dimittunt praedicare sive audire verbum dei propter excommunicationem hominum, sunt excommunicati, et in dei iudicio traditores Christi habebuntur. 14. Licet alicui diacono vel presbytero praedicare verbum dei absque auctoritate sedis 45 apostolicae sive episcopi catholici. 15. Nullus est dominus civilis, nullus est praelatus, nullus est episcopus, dum est in peccato mortali. 16. Domini temporales possunt ad arbitrium suum auferre bona temporalia ab ecclesia, possessionatis habitualiter delinquentibus, id est, ex habitu, non

1 Huss wurde am 6. Juli 1415 verbrannt.

solum actu delinquentibus. 17. Populares possunt ad suum arbitrium dominos delinquentes corrigere. 18. Decimae sunt purae eleemosynae, et possunt parochiani propter peccata suorum praelatorum ad libitum suum eas auferre. 19. Speciales orationes applicatae uni personae per praelatos vel religiosos non plus prosunt eidem, quam generales, ceteris paribus. 20. Conferens eleemosynam fratribus est excommunicatus eo facto. 21. Si aliquis ingreditur religionem privatam 5 qualemcunque, tam possessionatorum quam mendicantium, redditur ineptior et inhabilior ad observationem mandatorum dei. 22. Sancti instituentes religiones privatas, sic instituendo peccaverunt. 23. Religiosi viventes in religionibus privatis non sunt de religione christiana. 24. Fratres tenentur per labores manuum victum acquirere, et non per mendicitatem . . 25. Omnes sunt simoniaci, qui se obligant orare pro aliis eis in temporalibus subvenientibus. 26. Oratio praesciti nulli 10 valet. 27. Omnia de necessitate absoluta eveniunt. 28. Confirmatio iuvenum, clericorum ordinatio, locorum consecratio reservantur papae et episcopis propter cupiditatem lucri temporalis et honoris. 29. Universitates, studia, collegia, graduationes et magisteria in eisdem sunt vana gentilitate introducta, et prosunt ecclesiae, sicut diabolus. 30. Excommunicatio papae vel cuiuscunque praelati non est timenda, quia est censura Antichristi. 31. Peccant fundantes claustra, et ingre- 15 dientes sunt viri diabolici. 32. Ditare clerum est contra regulam Christi. 33. Silvester papa et Constantinus imperator errarunt ecclesiam dotando (ditando). 34. Omnes de ordine mendicantium sunt haeretici, et dantes eis eleemosynas sunt excommunicati. 35. Ingredientes religionem aut aliquem ordinem eo ipso inhabiles sunt ad observanda divina praecepta, et per consequens ad perveniendum ad regnum coelorum, nisi apostataverint ab eisdem. 36. Papa cum omnibus clericis 20 suis possessionem habentibus sunt haeretici eo, quod possessiones habent, et consentientes eis, omnes videlicet domini saeculares, et ceteri laici. 37. Ecclesia Romana est synagoga satanae, nec papa est proximus et immediatus vicarius Christi et apostolorum. 38. Decretales epistolae sunt apocryphae, et seducunt a fide Christi, et clerici sunt stulti, qui student eis. 39. Imperator et domini saeculares sunt seducti a diabolo, ut ecclesiam dotarent (ditarent) bonis temporalibus. 25 40. Electio papae a cardinalibus a diabolo est introducta. 41. Non est de necessitate salutis credere, Romanam ecclesiam esse supremam inter alias ecclesias. 42. Fatuum est credere indulgentiis papae et episcoporum. 43. Iuramenta illicita sunt, quae fiunt ad corroborandos humanos contractus et commercia civilia. 44. Augustinus, Benedictus et Bernardus damnati sunt, nisi poenituerint de hoc, quod habuerunt possessiones et instituerunt et intraverunt religiones; et sic a papa usque 30 ad ultimum religiosum omnes sunt haeretici. 45. Omnes religiones indifferenter introductae sunt a diabolo.

Articuli Ioannis Huss.

1. Unica est sancta universalis ecclesia, quae est praedestinatorum universitas. 2. Paulus nunquam fuit membrum diaboli, licet fecerit quosdam actus actibus ecclesiae malignantium 35 consimiles. 3. Praesciti non sunt partes ecclesiae, cum nulla pars eius finaliter excidet ab ea, eo quod praedestinationis caritas, quae ipsam ligat, non excidet. 4. Duae naturae, divinitas et humanitas, sunt unus Christus. 5. Praescitus, etsi aliquando est in gratia secundum praesentem iustitiam, tamen nunquam est pars sanctae ecclesiae, et praedestinatus semper manet membrum ecclesiae, licet aliquando excidat a gratia adventitia sed non a gratia praedestinationis. 6. Sumendo ecclesiam 40 pro convocatione praedestinatorum, sive fuerint in gratia sive non secundum praesentem iustitiam, isto modo ecclesia est articulus fidei. 7. Petrus non est nec fuit caput ecclesiae sanctae catholicae. 8. Sacerdotes quilibet criminose viventes sacerdotii polluunt potestatem, et sic ut filii infideles sentiunt infideliter de septem sacramentis ecclesiae, de clavibus, officiis, censuris, moribus, caeremoniis et sacris rebus ecclesiae, veneratione reliquiarum, indulgentiis et ordinibus. 9. Papalis 45 dignitas a caesare inolevit; papae praefectio et institutio a caesaris potentia emanavit. 10. Nullus sine revelatione assereret rationabiliter de se vel alio, quod esset caput ecclesiae particularis; nec Romanus pontifex est caput Romanae ecclesiae particularis. 11. Non oportet credere, quod iste quicunque est Romanus pontifex, sit caput cuiuscunque particularis ecclesiae sanctae, nisi deus eum praedestinaverit. 12. Nemo gerit vicem Christi vel Petri, nisi sequatur eum in moribus, cum 50 nulla alia sequela sit pertinentior, nec aliter recipiat a deo procuratoriam potestatem, quia ad illud officium vicariatus requiritur et morum conformitas et instituentis auctoritas. 13. Papa non est verus et manifestus successor apostolorum principis Petri, si vivit moribus contrariis Petro, et si quaerit avaritiam, tunc est vicarius Iudae Scarioth. Et pari evidentia cardinales non sunt veri et manifesti successores collegii aliorum apostolorum Christi, risi vixerint more apostolorum, 55 servantes mandata et consilia domini nostri Iesu Christi. 14. Doctores ponentes, quod aliquis per

« PoprzedniaDalej »