Obrazy na stronie
PDF
ePub

--

sanctissimum antiquae Romae episcopum primum esse et maximum omnium episcoporum1. - II 33. Ostenditur etiam, quod praedictus Christi vicarius in to tam ecclesiam universalem praelationem obtineat. Legitur enim in Calcedonensi concilio, quod tota synodus clamavit Leoni papae: Leo sanctissimus, apostolicus et oecumenicus i. e. universalis patriarcha per multos annos vivat 2. II 34. Habetur etiam 5 ex praedictorum doctorum autoritatibus, quod Romanus pontifex habeat in ecclesia plenitudinem potestatis 3. II 35. Ostenditur etiam, quod Petrus sit Christi vicarius et Romanus pontifex Petri successor, in eadem potestate e i a Christo collata. Dicit enim canon concilii Calcedonensis: Si quis episcopus praedicatur infamis, liberam habeat 10 sententiam appellandi ad beatissimum episcopum antiquae Romae, quia habemus Petrum petram refugii; et ipsi soli libera potestate loco Dei sit ius discernendi episcopi criminati infamiam secundum claves a domino sibi datas. Et infra: Et omnia ab eo definita teneantur tamquam a vicario apostolici throni... Et Cyrillus in libro Thesaurorum dicit, quod apostoli in evangeliis et epistolis affirmaverunt, in omni doctrina Petrum esse loco Dei 15 et eius ecclesiam, eidem dantes locum in omni capitulo et synagoga, in omni electione et affirmatione. Et infra: Cui, scilicet Petro, omnes iure divino caput inclinant et primates mundi tamquam ipsi domino Iesu obediunt 4.

II 36. Ostenditur etiam, quod ad dictum pontificem pertineat, quae fidei sunt determinare. - II 37. Patet etiam, quod ipse patriarchis 20 praelatus existat, ex hoc quod Cyrillus dicit, quod ipsius, sc. apostolici throni Romanorum pontificum, solius est reprehendere, corrigere, statuere, solvere, disponere et loco illius ligare, qui ipsum aedificavit. — II 38. Ostenditur etiam, quod su besse Romano pontifici sit de necessitate salutis. Dicit enim Cyrillus in libro Thesaurorum: Itaque, fratres, sic Christum imitamur, ut ipsius oves vocem eius 25 audiamus, manentes in ecclesia Petri, et non inflemur vento superbiae, ne forte tortuosus serpens propter nostram contentionem nos eiiciat, ut Evam olim de paradiso. Et Maximus in epistola orientalibus directa dicit: Coadunatam et fundatam super petram confessionis Petri dicimus universalem ecclesiam secundum definitionem salvatoris, in qua necessario salutis animarum nostrarum est remanere et ei est obedire, suam servantes 30 fidem et confessionem 5. Am Schluß: Haec sunt, pater sanctissime, quae ex autoritatibus doctorum Graecorum secundum vestram iussionem excepti et exponenda et ad confirmationem verae fidei inducenda.

303.

Papst Urban IV.: Einsetzung des Fronleichnamfestes (1264). Bulle,,Transiturus“, 1264: BR III 705 ff.; c. un. in Clem. De reliquiis III 16, Corp. iur. can., ed. 35 FRIEDBERG II 1174. HERING, RE VI 298 ff.

Transiturus de hoc mundo ad patrem salvator noster dominus Iesus Christus, cum tempus suae passionis instaret, sumpta coena in memoriam mortis suae, instituit summum et magnificum sui corporis et sanguinis sacramentum, corpus in cibum, et sanguinem in poculum tribuendo.

§ 1. Licet igitur hoc memoriale sacramentum in quotidianis missarum solemniis frequentetur, conveniens tamen arbitramur et dignum, ut de ipso semel saltem in anno, ad confundendam specialiter haereticorum perfidiam et insaniam, memoria solemnior et celebrior habeatur. . . . Potissime igitur exe

684.

1 cf. libellus II 1, REUSCH 681.

4 lib. II 2. 5, REUSCH 682. 684.

2 lib. II 3, REUSCH 682.

3 lib. II 5, REUSCH 5 lib. V 5. II, REUSCH 685. 684. 689.

40

quendum est erga hoc vivificum sacramentum corporis et sanguinis Iesu Christi, qui est sanctorum omnium gloria et corona, ut festivitate ac celebritate praefulgeat speciali.

§ 2. Nos itaque ad corroborationem et exaltationem catholicae fidei, digne ac rationabiliter duximus statuendum, ut de tanto sacramento praeter quotidianam memoriam, 5 quam de ipso facit Ecclesia, solemnior et specialior annuatim memoria celebretur, certum ad hoc designantes et describentes diem, videlicet feriam quintam proximam post octavam Pentecostes, ut in ipsa quinta feria devotae turbae fidelium propter hoc ad Ecclesias affectuosae concurrant, et tam clerici, quam populi gaudentes, in cantica laudum surgant.

Papst Gregor X. (1271-1276).

10 304. 1. Anzeige der Wahl Rudolfs v. Habsburg zum deutschen Könige an Gregor X. Schreiben v. 24. Okt. 1273: MG LL II 393. — JFBÖHMER-OREDLICH, Regesta imperii VI, Innsbr 98, 19 f.; HGRAUERT, MÖG XV 59 ff.; DERS.. HJG XIII 198 ff.; AZISTERER, Gr. X. u. Rud. v. Habsb. Fr 91; FWALTER, Politik d. Kurie unt. Gr. X. (D), B 94; HOTTO, Beziehungen Rud. v. Habsb. zu Gr. X., Innsbr 95; OLORENZ, Deutsche Gesch. im 13. u. 14. Jahrh. I, W 63, 440 ff.; 15 THLINDNER, Deutsche Gesch. unt. d. Habsburgern u. Luxemburgern I, St 90, 24 ff.; EENGELMANN, Anspruch d. Päpste auf Konfirmation u. Approbation bei d. deutschen Königswahlen 1077-13 9, Br 86, 57 ff.; OREDLICH, Rudolf v. Habsburg, Innsbr 03; CMIRBT, Gr. X., RE VII 122.

20

Sanctissimo etc. E(ngelbertus) archiepiscopus Coloniensis.

Vacante siquidem iam pridem imperio, ne sic diutius aberraremus acephali, apud talem locum (sc. Francofurtum) die ad hoc ab omnibus indicta et acceptata concorditer ad providendum eidem imperio convenientes in unum, tandem post aliquantulum de futuri regis substitutione tractatum in inclitum virum dominum Rudolphum comitem de Havesburg, invocata primitus spiritus sancti gratia, cum solennitatibus debitis et 25 consuetis, servato in omnibus modo et ordine congruo tanquam in magis utilem ad id et magis idoneum, quem cognovimus, habito ad Deum praecipue et ad rei publicae causam respectu, potissime de communi consensu, omnes et singuli oculos nostros iniecimus, eum in regem Romanorum, imperatorem futurum, una voce votoque unanimi autore altissimo, eligentes. Qua quidem electione canonice, imo divinitus procul dubio celebrata, 30 eundem cum inenarrabilis immensitate tripudii, omnium applaudente caterva nobilium necnon populi comitiva laetante ac in supernae laudis canticum gratulabundius exsurgente apud Aquisgranum, utpote sedem, quae primum sublimationis et gloriae regiae gradum ponit, magnifice duximus; ubi in die apostolorum a nobis, Coloniensi episcopo, cuius interest regibus ab antiquo beneficium consecrationis impendere, fuit in sede magnifici Caroli 35 coronatus et unctionis sanctissimae oleo delibutus.

Et ut de regis electi sic et coronati persona sacrosanctae Romanae ecclesiae matri nostrae nova gaudia cumulentur, idem rex est fide catholicus, ecclesiarum amator, iustitiae cultor, pollens consilio, fulgens pietate, propriis potens viribus et multorum potentium affinitate connexus, Deo, ut firmiter opinamur, amabilis et humanis aspectibus, ut cer40 nitur, gratiosus, insuper corpore strenuus et in rebus bellicis contra infideles fortunatus.

Propter quod speramus in eo, qui reges et regna constituit, quod sub eius principatu pacifica quies regno proveniet, pax ecclesiis, concordia plebibus et moribus disciplina, ita quod gladii conflabuntur in vomeres, cornu christi sui a rege regum magnifice sublimato.

Vos itaque quaesumus, pater sancte, suscipite filium singularem, quem procul 45 dubio sentietis intrepidum matris ecclesiae pugilem et invictum fidei catholicae defensorem. Processum vero tam rite, tam provide, tam mature de ipso sic habitum gratiose approbationis applausu benevolo prosequentes ac ex affluenti paternae dulcedine pietatis opus perficientes Dei in ipso, eundem, cum vestrae sanctitati placuerit et visum

fuerit opportunum, ad imperialis fastigii diadema dignemini misericorditer evocare, ut sciant et intelligant universi, quod posuerit vos in lucem gentium dominus et per vestrae discretionis arbitrium orbi terrae post nubilum exoptata serenitas illucescat.

305.

2. Antwortschreiben Gregors X. (26. Sept. 1274). ,,Carissimo in Christo": A. Theiner, Codex diplomaticus dominii temporalis s. sedis I, Rom 61, 5 186 Nr. 332. PR 20931; BÖHMER-REDLICH Nr. 233.

Carissimo in Christo filio. . regi Romanorum illustri salutem etc. Solent ardua, praecipue perpensis digesta consiliis, sentire potius celeritatis ex directione compendium, quam pati dispendium tarditatis. Sic longa belli praeparatio celerem consuevit afferre victoriam, sic iter festinatur instanter, dum sollicite praeparatur. Haec nos consideratio in impe- 10 rialis negotii prosecutione hucusque detinuit, haec in tui consummatione fastigii multa uti maturitate suasit, haec varias vias suggessit exquirere diversaque remedia cogitare, ut Deo auspice tanto illa, quae instant deducamus securius, quanto accuratius praeparamus. Licet itaque non sine causa distulerimus hactenus regiam tibi denominationem ascribere, cum fratribus tamen nostris nuper deliberatione praehabita te regem Roma- 15 norum de ipsorum consilio n o mina mus. Causas autem salubris dilationis, immo potius consultae accelerationis huiusmodi ad totius orbis et ad ipsius maxime profuturae pacem imperii, ut speramus, dilectus filius. . Tridentinus electus et frater Henricus de ordine Minorum tuae celsitudinis nuntii non solum ad veritatis expressionem, sed ad exhortationis sollicitationem aperient, ut in eis doctrinae specimen exemplaris inspiciens 20 et salutaris consuetudinis informationem recipiens prudenter satagas in cunctis tuis processibus vitare discordias, vias tuas facere pro posse pacificas, et <per) semitas, quas princeps pacis, rex regum et dominantium dominus docuit, quantum ipse tibi concessit, pro viribus ambulare. Ceterum cum inchoata feliciter ad eiusdem culmen imperii tuae promotionis auspitia non prosecutionis procrastinatione differri, sed festina deinceps 25 consummatione compleri utilitas manifesta suadeat, serenitatem tuam hortamur ac sincero tibi affectu et consilio suademus, quatenus sic te praepares, sic disponas, ut, cum te ad unctionem, consecrationem et imperialis diadematis coronationem de nostris recipiendas manibus duxerimus evocandum, ad quod terminum, in proximo, prout circumstantiae pensandae permiserint, intendimus assignare, non improvisus, sed sicut tanti 30 negotii sollemnia exigunt, paratus appareas et ad praemissa non morosus, sed promptus et festinus occurras. Expedit autem, ut aliquem vel aliquos, qui super eiusdem assignatione termini, quid tuae commoditati congruat, et alias plene tuam super hoc per omnia voluntatem nobis insinuare valeant, cito ad praesentiam nostram mittas. Datum Lugduni VI. kalendas octobris, pontificatus nostri anno tertio.

306. 3. Konzil zu Lyon (1274): Papstwahl durch die Kardinäle im Konklave. Mansi XXIV 82 ff.; PR 20950; Dekretale,,Ubi periculum maius" c. 3 in VI. de elect. 1,6: FRIEDBERG II 946 ff. HEFELE VI 146 ff.

35

Omnia, quae pro vitanda discordia in electione Romani pontificis a nostris sunt praedecessoribus et praecipue a felicis recordationis Alexandro papa tertio salubriter 40 instituta, omnino immota in sua firmitate manere censentes. . § 1. Hoc sacro concilio approbante statuimus, ut si eundem pontificem in civitate, in qua cum sua curia residebat, diem claudere contingat extremum, cardinales, qui fuerint in civitate ipsa praesentes, absentes exspectare decem diebus tantummodo teneantur. Quibus elapsis, sive absentes venerint sive non, extunc omnes conveniant in palatio, in quo idem pontifex 45 1 oben Nr. 265.

habitabat, contenti singuli singulis tantummodo servientibus clericis vel laicis, prout duxerint eligendum. Illis tamen quibus patens necessitas id suggerit indulgeri duos habere permittimus, eiusdem electionis arbitrio reservato. In eodem autem palatio unum conclave, nullo intermedio pariete seu alio velamine, omnes habitent in communi, quod 5 servato libero ad secretam cameram aditu, ita claudatur undique, ut nullus illuc intrare valeat vel exire. Nulli ad eosdem cardinales aditus pateat vel facultas secrete loquendi cum eis, nec ipsi aliquos ad se venientes admittant nisi eos, qui de voluntate omnium cardinalium inibi praesentium, pro iis tantum, quae ad electionis instantis negotium pertinent, vocarentur. Nulli etiam fas sit, ipsis cardinalibus vel eorum alicui, nuntium 10 mittere vel scripturam; qui vero contra fecerit, scripturam mittendo vel nuntium aut cum aliquo ipsorum secreto loquendo, ipso facto sententiam excommunicationis incurrat. In conclavi tamen praedicto aliqua fenestra competens dimittatur, per quam eisdem cardinalibus ad victum necessaria commode ministrentur, sed per eam nulli ad ipsos patere possit ingressus. Verum si, quod absit, infra tres dies, postquam ut praedicitur, 15 conclave praedictum iidem cardinales intraverint, non fuerit ipsi ecclesiae de pastore provisum, per spatium quinque dierum immediate sequentium, singulis diebus tam in prandio quam in coena uno solo ferculo sint contenti, quibus provisione non facta decursis, extunc tantummodo panis, vinum et aqua ministrentur eisdem, donec eadem provisio subsequatur. Provisionis quoque huiusmodi pendente negotio, dicti 20 cardinales nihil de camera papae recipiant nec de aliis eidem ecclesiae tempore vacationis obvenientibus undecumque, sed ea omnia ipsa vacatione durante sub eius, cuius fidei et diligentiae camera eadem est commissa, custodia maneant, per eum dispositioni futuri pontificis reservanda . . Iidem quoque cardinales accelerandae provisioni sic vacent attentius, quod se nequaquam de alio negotio intromittant, nisi forsan necessitas. . urgens 25 incideret.. Sane si aliquis de praedictis cardinalibus conclave praedictum, ut supra exprimitur, non intraverit aut intrans absque manifesta ca u sa infirmitatis exierit, ipso minime requisito nec in eiusdem electionis negotio ulterius admittendo per alios ad eligendum summum pontificem substituendum pontificem libere procedatur. Si vero infirmitate superveniente idem conclave aliquem ex eis exire contingat, ipsa 30 etiam infirmitate durante poterit, eius suffragio non requisito, ad electionem procedi. Sed si alios post sanitatem sibi redditam seu antea redire voluerit vel etiam si alii absentes, quos per decem dies diximus exspectandos, supervenerint re integra, videlicet antequam eidem ecclesiae sit de pastore provisum, in eodem negotio, in illo statu, in quo ipsum invenerint, admittantur, praemissa tam de clausura quam de servientibus cibo ac potu 35 et reliquis, cum aliis servaturi. § 2. Porro si quando Romanum pontificem extra civitatem praedictam in qua erat cum sua curia residens, contigerit ab hac luce migrare, teneantur cardinales in civitate, in cuius territorio seu districtu idem pontifex obiit, convenire, nisi sit forsitan interdicta vel contra ecclesiam Romanam in aperta rebellione persistat. Quo casu in alia viciniori conveniant.. 40 § 3. Praeterea . . sancimus, ut domini aliique rectores et officiales civitatis illius, in qua Romani pontificis electio fuerit celebranda . . praemissa omnia . . faciant observari, nec cardinales ultra, quam praemittitur, arctare praesumant. Super his autem taliter observandis statim . . praestent corporaliter iuramentum. (Es folgen Strafbestimmungen.) § 4. Ceterum. . cessat electio, dum libertas adimitur eligendi. Cardinales.. 45 obtestamur, ut pensantes attentius, quid eis imminet, quum agitur de creatione vicarii Iesu Christi, successoris Petri, rectoris universalis ecclesiae, gregis dominici directoris, omni privatae affectionis inordinatione deposita, et cuiuslibet pactionis, conventionis,

obligationis necessitate, nec non condicti.. non commodis privatis intendant, sed. . utilitatem publicam libere prosequantur. . id acturi, ut eorum ministerio acceleretur utilis et pernecassaria totius mundi provisio, idoneo celeriter eidem ecclesiae sponso dato. (Es folgen Strafbestimmungen und § 5 die Anordnung von Gebeten um eine rasche, einmütige und heilsame Wahl).

Papst Bonifatius VIII. (1294-1303).

WDRUMANN, Gesch. Bonifatius VIII., Königsb 52; ZÖPFFEL-HAUCK, RE III 291 ff.; THOESTREICH, Cath. Encyclopaedia II 670; HFINKE, Aus d. Tagen B. VIII., Mstr 02; RSCHOLZ, Publizistik z. Z. Philipps d. Schönen u. Bonifaz' VIII., St 03.

307. 1. Laien und Klerus; Besteuerung des Klerus. BULLE,,Clericis laicos" 25. Febr. 1296: Baronius-Raynaldus, Annales ecclesiastici ad a. 1296 No. 23; c. 3 VI de immunitate 3, 23: FRIEDBERG II 1062 f.

5

10

Clericis laicos infestos oppido tradit antiquitas, quod et praesentium experimenta temporum manifeste declarant, dum suis finibus non contenti nituntur in vetitum, ad illicita frena relaxant, nec prudenter attendunt, quam sit eis in clericos eccle- 15 siasticasve personas et bona interdicta potestas, ecclesiarum praelatis, ecclesiis, ecclesiasticisque personis regularibus et saecularibus imponunt onera gravia, ipsosque talliant, et eis collectas imponunt, ab ipsis suorum proventuum vel bonorum dimidiam decimam, seu vicesimam, vel quamvis aliam portionem aut quotam exigunt et extorquent, eosque moliuntur multifarie subiicere servituti, suaeque submittere ditioni, et, (quod 20 dolenter referimus) nonnulli ecclesiarum praelati ecclesiasticaeque personae, trepidantes ubi trepidandum non est, transitoriam pacem quaerentes, plus timentes maiestatem temporalem offendere quam aeternam, talium abusibus non tam temerarie quam improvide acquiescunt, sedis apostolicae auctoritate seu licentia non obtenta. § 1. Nos igitur, talibus iniquis actibus obviare volentes, de fratrum nostrorum consilio apostolica 25 auctoritate statuimus, quod, quicunque praelati ecclesiasticaeque personae, religiosae vel saeculares quorumcunque ordinum, conditionis seu status, collectas vel tallias, decimam, vicesimam seu centesimam suorum et ecclesiarum proventuum vel bonorum laicis solverint vel promiserint, vel se soluturos consenserint, aut quamvis aliam quantitatem, portionem aut quotam ipsorum proventuum vel bonorum 30 aestimationis vel valoris ipsorum, sub adiutorii, mutui, subventionis, subsidii vel doni nomine, seu quovis alio titulo, modo vel quaesito colore absque auctoritate sedis eiusdem, nec non imperatores, reges seu principes, duces, comites vel barones, potestates, capitanei, vel officiales vel rectores, quocunque nomine censeantur, civitatum, castrorum seu quorumcunque locorum, constitutorum ubilibet, et quivis 35 alii cuiuscunque praeeminentiae, conditionis et status, qui talia imposuerint, exegerint vel receperint, aut apud aedes sacras deposita ecclesiarum vel ecclesiasticarum personarum ubilibet arrestaverint, saisiverint seu occupare praesumpserint, vel arrestari, saisiri aut occupari mandaverint, aut occupata, saisita seu arrestata receperint, nec non omnes, qui scienter dederint in praedictis auxilium, consilium vel favorem 40 publice vel occulte, e o ipso sententiam excommunicationis incurrant. Universitates quoque, quae in his culpabiles fuerint, ecclesiastico supponimus interdicto, praelatis et personis ecclesiasticis supra dictis in virtute obedientiac, et sub depositionis poena districte mandantes, ut talibus absque expressa licentia dictae sedis nullatenus acquiescant, quodque praetextu cuiuscunque obligationis, promissionis et con- 45 fessionis, factarum hactenus vel faciendarum in antea, priusquam huiusmodi constitutio, prohibitio seu praeceptum ad notitiam ipsorum pervenerint, nil solvant, nec supra dicti

Mirbt, Quellen. 3. Auflage.

11

« PoprzedniaDalej »