Obrazy na stronie
PDF
ePub

5

276. 7. Friedrichs II. Zugeständnisse an Papst Innocenz III. in der goldenen Bulle von Eger (12. Juli 1213).

MG LL II 224 f., Sect. IV. Constitutiones imperatorum, II, Hann 96, 58 f.; BÖHMER-FICKER Nr. 705. EWINCKELMANN, Philipp v. Schwaben, L 73. 78, II 342 ff.

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Fredericus secundus divina favente clementia Romanorum rex et semper augustus et rex Siciliae. (1) Regnum nostrum tunc stabiliri credimus et confidimus, cum altissimum, de cuius manu ea, quae possidemus bona recepimus, honoramus. Tanto enim domino, qui bona tribuit nobis, ad offerendas hostias operis et devotionis astringimur, quanto ipsum misericordem in nobis et mirabilem experimur. Cognoscentes igitur gratiam quae data 10 est nobis ab ipso, habentes quoque prae oculis immensa et innumera beneficia vestra, carissime domine et reverentissime pater, protector et benefactor noster domine Innocenti, dei gratia summe pontifex venerande, per cuius beneficium operam et tutelam aliti sumus, protecti pariter ac promoti, postquam in sollicitudinem vestram mater nostra felicis memoriae Constantia imperatrix ex ipso quasi utero nos iactavit, vobis, beatissime pater, et omnibus catholicis successoribus vestris sanctae15 que Romanae ecclesiae speciali matri nostrae omnem obedientiam, honorificentiam atque reverentiam semper humili corde ac devoto spiritu impendemus, quam praedecessores nostri reges et imperatores catholici vestris antecessoribus impendisse noscuntur, nihil ex his volentes diminui, sed magis augeri, ut nostra devotio magis enitescat. – (2) Illum igitur abusum volentes abolere, quem interdum quidam praedecessorum nostrorum exercuisse dinoscuntur et dicuntur in electio20 nibus praelatorum, concedimus et sancimus, ut electiones praelatorum libere fiant et canonice, quatenus ille praeficiatur ecclesiae viduatae, quem totum capitulum vel maior et sanior pars ipsius duxerit eligendum, dummodo nihil obstet ei de canonicis institutis. (3) Appellationes autem in negotiis et causis ecclesiasticis ad sedem apostolicam libere fiant, earum prosecutionem sive processum nullus impedire praesumat. − (4) Illum quoque dimittimus et refutamus abusum, 25 quem in occupandis bonis decedentium praelatorum aut etiam ecclesiarum vacantium nostri consueverunt antecessores committere pro motu propriae voluntatis. Omnia vero spiritualia vobis et aliis ecclesiarum praelatis relinquimus libere disponenda, ut quae sunt caesaris caesari, et quae sunt dei deo recta distributione reddantur. (5) Super eradicando autem haereticae pravitatis errore auxilium dabimus et operam efficacem. (6) Possessiones etiam, quas ecclesia Romana 30 recuperavit, ab antecessoribus nostris seu quibuslibet aliis ante detentas, liberas et quietas sibi dimittimus ipsamque ad eas obtinendas bona fide promittimus adiuvare. Quas autem nondum recuperaverit, ad recuperandum pro viribus erimus coadiutores; et quaecumque ad manus nostras devenient, sine difficultate ei restituere satagemus. Ad has pertinet tota terra, quae est a Radicophano usque Zeperanum, marchia Anconitana, ducatus Spoletanus, terra comitissae Mathildis, 35 comitatus Brittenorii, exarchatus Ravennae, Pentapolis cum aliis adiacentibus terris expressis in multis privilegiis imperatorum et regum a tempore Ludowici, ut eas habeat Romana ecclesia in perpetuum cum omni iurisdictione, districtu et honore suo. Verumtamen cum ad recipiendam coronam imperii vel pro necessitatibus ecclesiae ab apostolica sede vocati venerimus, de mandato summi pontificis recipiemus procurationes sive fodrum ab illis. (7) Adiutores etiam erimus 40 ad retinendum et defendendum Romanae ecclesiae regnum Syciliae ac cetera iura, quae ad ipsam pertinere dinoscuntur, tamquam devotus filius et catholicus princeps. - (8) Ut autem haec omnia vobis memorato sanctissimo patri nostro domino Innocentio, sacrosanctae Romanae ecclesiae summo pontifici vestrisque successoribus per nos et nostros successores Romanorum reges et imperatores observentur firmaque et inconvulsa semper permaneant, praesens privilegium conscriptum 45 maiestatis nostrae aurea bulla iussimus communiri.

[ocr errors]

Testes autem hi sunt. Sigefridus Moguntinae sedis archiepiscopus apostolicae sedis legatus, Eberhardus Salzburgensis archiepiscopus, Berardus Barensis archiepiscopus, Chuonradus Ratisponensis episcopus, Otto Wirzinburgensis episcopus, Manegoldus Pattaviensis episcopus, Engelhardus Zizensis episcopus, Odacrius Boemorum rex, Lodwicus dux Bawariae, Liupoldus dux 50 Austriae et Styriae, Hermannus lantgravius Thuringiae, comes Albertus de Eberstein, comes Adolfus de Sowenburc, comes Burchardus de Mannesveld, comes Gerhardus de Diets, comes Ludwicus de Wirtemberch, Gebehardus burcravius Meigdeburgensis, Hainricus de Stahhelburch, Waltherus de Langenberch, Hainricus de Chalandrino marescalcus imperii, Waltherus de Sypf, pincerna imperii, Gwaltherus Gentilis, comestabulus regni Siciliae et alii quam plures.

55

Signum domini Frederici secundi Romanorum regis invictissimi (L. M.) et regis Syciliae. Ego Chuonradus dei et apostolicae sedis gratia Metensis episcopus vice domini Sigefridi Moguntini archiepiscopi et apostolicae sedis legati ac totius Germaniae archicancellarii recognovi.

Acta sunt haec anno domini nostri Iesu Christi 1213, indictione prima, regnante domino Frederico secundo Romanorum rege glorioso et rege Siciliae, anno regni eius Romani primo, Siciliae vero 16.

Datum apud Egram per manus Bertoldi de Niffen regalis aulae prothonotarii, quarto idus Iulii. 8. Das vierte Laterankonzil (11.—30. Nov. 1215). Mansi XXII 954 ff. HEFELE V 872 ff.

277.

a) Transsubstantiation.

-

5

Cap. 1 De fide catholica: Mansi XXII 981. c. 1 X de summa trinitate 1, 1: FRIEDBERG II 5. Una vero est fidelium universalis ecclesia, extra quam nullus omnino salvatur, 10 in qua idem ipse sacerdos et sacrificium Iesus Christus, cuius corpus et sanguis in sacramento altaris sub speciebus panis et vini veraciter continentur, transsubstantiatis1 pane in corpus, et vino in sanguinem potestate divina, ut ad perficiendum mysterium unitatis accipiamus ipsi de suo, quod accepit ipse de nostro. Et hoc utique sacramentum nemo potest conficere, nisi sacerdos, qui rite fuerit ordinatus, 15 secundum claves ecclesiae, quas ipse concessit apostolis et eorum successoribus Iesus Christus.

278.

b) Haeretiker und die bischöfliche Inquisition. Cap. 3. De haereticis: Mansi XXII 986 ff. c. 13 X de haereticis 5, 7: FRIEDBERG II 787. 20 Excommunicamus et anathematizamus omnem haeresim extollentem se adversus hanc sanctam, orthodoxam, catholicam fidem .; condemnantes universos haereticos, quibuscumque nominibus censeantur, facies quidem habentes diversas, sed caudas ad invicem colligatas, quia de vanitate conveniunt in id ipsum. § 1. Damnati vero, saecularibus potestatibus praesentibus aut eorum bailivis, relinquantur animadversione 25 debita puniendi, clericis prius a suis ordinibus degradatis, ita quod bona huiusmodi damnatorum, si laici fuerint, confiscentur, si vero clerici, applicentur ecclesiis a quibus stipendia perceperunt. § 2. Qui autem inventi fuerint sola suspicione notabiles, nisi iuxta considerationes 2 suspicionis qualitatemque personae propriam innocentiam congrua purgatione monstraverint, anathematis gladio feriantur et usque ad satisfactionem condig- 30 nam ab omnibus evitentur, ita quod si per annum in excommunicatione perstiterint, extunc velut haeretici condemnentur. § 3. Moneantur autem et inducantur et, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam compellantur saeculares potestates, quibuscumque fungantur officiis, ut sicut reputari cupiunt et haberi fideles ita pro defensione fidei praestent publice iuramentum, quod de terris suae iurisdictioni subiectis universos haereticos 35 ab ecclesia denotatos bona fide pro viribus exterminare studebunt, ita quod amodo quandocumque quis fuerit in potestatem sive spiritualem sive temporalem 3 assumptus, hoc teneatur capitulum iuramento firmare. Si vero dominus temporalis requisitus et monitus ab ecclesia, terram suam purgare neglexerit ab hac haeretica foeditate, per metropolitanum et ceteros comprovinciales episcopos excommunicationis vinculo innodetur. 40 Et, si satisfacere contempserit infra annum, significetur hoc summo pontifici, ut extunc ipse vasallos ab eius fidelitate denunciet absolutos et terram exponat catholicis occupandam, qui eam exterminatis haereticis sine ulla contradictione possideant et in fidei puritate conservent; salvo iure domini principalis, dummodo super hoc ipse nullum praestet ob

1 Zu diesem Ausdruck cf. Loofs, DG 504 Anm. 7.

2 Corpus iuris: considerationem.

3 Corpus iuris: sive perpetuam sive temporalem.

144

Papst Innocenz III.: Viertes Laterankonzil; Bischöfliche Inquisition.

staculum, nec aliquod impedimentum opponat, eadem nihilominus lege servata circa eos qui non habent dominos principales. - § 4. Catholici vero, qui crucis assumpto charactere ad haereticorum exterminium se accinxerint, illa gaudeant indulgentia, illoque sancto privilegio sint muniti quod accendentibus in terrae sanctae subsidium conceditur. 5 § 5. Credentes vero, praeterea receptores, defensores et fautores haereticorum, excommunicationi decernimus subiacere, firmiter statuentes, ut postquam quis talium fuerit excommunicatione notatus, si satisfacere contempserit infra annum, extunc ipso iure sit factus infamis, nec ad publica officia seu consilia, nec ad eligendos aliquos ad huiusmodi, nec ad testimonium admittatur. Sit etiam intestabilis, ut nec testandi liberam 10 habeat facultatem nec ad haereditatis successionem accedat. Nullus praeterea ipsi super quocumque negotio, sed ipse aliis respondere cogatur. Quod si forte iudex exstiterit, eius sententia nullam obtineat firmitatem, nec causae aliquae ad eius audientiam perferantur. Si fuerit advocatus, eius patrocinium nullatenus admittatur. Si tabellio, eius instrumenta confecta per ipsum nullius penitus sint momenti, sed cum autore damnato damnentur. 15 Et in similibus idem praecipimus observari. Si vero clericus fuerit, ab omni officio et beneficio deponatur, ut in quo maior est culpa gravior exerceatur vindicta. Si qui autem tales, postquam ab ecclesia denotati fuerint, evitare contempserint, excommunicationis sententia usque ad satisfactionem idoneam percellantur. Sane clerici non exhibeant huiusmodi pestilentibus ecclesiastica sacramenta, nec eos christianae praesumant sepul20 turae tradere, nec eleemosynas, aut oblationes eorum accipiant, alioquin suo priventur officio, ad quod nunquam restituantur absque indulto sedis apostolicae speciali. Similiter quilibet regulares, quibus hoc etiam infligatur, ut eorum privilegia in illa dioecesi non serventur, in qua tales excessus praesumpserint perpetrare. § 6. Quia vero nonnulli sub specie pietatis virtutem eius, iuxta quod ait apostolus, abnegantes, autoritatem sibi 25 vindicant praedicandi, cum idem apostolus dicat 1: Quomodo praedicabunt, nisi mittantur? Omnes qui prohibiti vel non missi praeter autoritatem ab apostolica sede vel catholico episcopo loci susceptam publice vel privatim praedicationis officium usurpare praesumpserint, excommunicationis vinculo innodentur et, nisi quantocius resipuerint, alia competenti poena plectantur. - § 7. Adiicimus insuper, ut quilibet archiepiscopus 30 vel episcopus per se aut per archidiaconum suum, vel (alias) idoneas personas honestas bis aut saltem semel in anno propriam parochiam, in qua fama fuerit haereticos habitare, circumeat et ibi tres vel plures boni testimonii viros vel etiam, si expedire videbitur, totam viciniam, iurare compellat; quod si quis ibidem haereticos sciverit, vel aliquos occulta conventicula celebrantes, seu a communi conversatione fidelium vita et moribus 35 dissidentes, eos episcopo studeat indicare. Ipse autem episcopus ad praesentiam suam convocet accusatos, qui nisi se ab obiecto reatu purgaverint, vel si post purgationem exhibitam in pristinam fuerint relapsi perfidiam, canonice puniantur. Si qui vero ex eis iuramenti religionem obstinatione damnabili respuentes iurare forte noluerint, ex hoc ipso tanquam haeretici reputentur. § 8. Volumus igitur et mandamus et in virtute 40 obedientiae districte praecipimus, ut ad haec efficaciter exsequenda episcopi per dioeceses suas diligenter invigilent, si canonicam effugere voluerint ultionem. Si quis enim episcopus super expurgando de sua dioecesi haereticae pravitatis fermento negligens fuerit vel remissus, cum id certis indiciis apparuerit, et ab episcopali officio deponatur et in locum ipsius alter substituatur idoneus, qui velit et possit haereticam confundere pravitatem.

1 Rö 10 15.

279.

c) Die Osterbeichte.

[ocr errors]

Mansi XXII 1007 ff.; c. 12 X h. t. V 38, FRIEDBERG II 887. HCHLEA, History of Auricular Confession and Indulgences in the Latin Church I, Lo 96, 228; MLEITNER, AKR 78, 179 ff. c. 21. Omnis utriusque sexus fidelis, postquam ad annos discretionis pervenerit, 5 omnia sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio sacerdoti, et iniunctam sibi poenitentiam pro viribus studeat adimplere, suscipiens reverenter ad minus in Pascha eucharistiae sacramentum, nisi forte de consilio proprii sacerdotis ob aliquam rationabilem causam ad tempus ab eius perceptione duxerit abstinendum: alioquin et vivens ab ingressu ecclesiae arceatur et moriens christiana careat sepultura. Unde hoc 10 salutare statutum frequenter in ecclesiis publicetur, ne quisquam ignorantiae caecitate velamen excusationis assumat. Si quis autem alieno sacerdoti voluerit iusta de causa sua confiteri peccata, licentiam prius postulet et obtineat a proprio sacerdote, cum aliter ille ipsum non possit absolvere vel ligare.

1

Sacerdos autem sit discretus et cautus, ut more periti medici superinfundat vinum 15 et oleum vulneribus sauciati, diligenter inquirens et peccatoris circumstantias et peccati, quibus prudenter intelligat, quale debeat ei praebere consilium et cuiusmodi remedium adhibere, diversis experimentis utendo ad sanandum aegrotum. Caveat autem omnino, ne verbo, aut signo, aut alio quovis modo aliquatenus prodat peccatorem, sed si prudentiori consilio indiguerit, illud absque ulla expressione personae caute requirat, quoniam 20 qui peccatum in poenitentiali iudicio sibi detectum praesumpserit revelare, non solum a sacerdotali officio deponendum decernimus, verum etiam ad agendam perpetuam poenitentiam in arctum monasterium detrudendum.

280.

d) Die Bischofswahlen.

Mansi XXII 1011 ff.; c. 41-44 X de electione 3, 6: FRIEDBERG, Corp. iur. can. II 88 f.
HEFELE V 889 f.; HAUCK IV 727 ff.

25

c. 23. Ne pro defectu pastoris gregem dominicum lupus rapax invadat, aut in facultatibus suis ecclesia viduata grave dispendium patiatur: volentes in hoc etiam occurrere periculis animarum et ecclesiarum indemnitatibus providere, statuimus: ut ultra tres menses cathe- 30 dralis vel regularis ecclesia praelato non vace t; infra quos, iusto impedimento cessante, si electio celebrata non fuerit, qui eligere debuerant eligendi potestate careant ea vice, ac ipsa eligendi potestas ad eum qui proximo praeesse dignoscitur devolvatur. Is vero ad quem devoluta fuerit potestas, dominum habens prae oculis, non differat ultra tres menses, cum capituli sui concilio et aliorum virorum prudentium viduatam ecclesiam de persona idonea, 35 ipsius quidem ecclesiae, vel alterius, si digna non reperiatur in illa, canonice ordinare, si canonicam voluerit effugere ultionem.

2

c. 24. Quia propter electionum formas diversas, quas quidam invenire conantur, et multa impedimenta proveniunt et magna pericula imminent ecclesiis viduatis, statuimus, ut cum electio fuerit celebranda, praesentibus qui debent et volunt et possunt commode interesse, assumantur 40 tres de collegio fide digni, qui secreto et singulatim voces 3 cunctorum diligenter exquirant et in scriptis redacta mox publicent in communi, nullo prorsus appellationis obstaculo interjecto: ut is collatione adhibita eligatur, in quem omnes, vel maior, vel sanior pars capituli consentit. Vel saltem eligendi potestas aliquibus viris idoneis committatur qui vice omnium ecclesiae viduatae provideant de pastore. Aliter electio facta non valeat, 45 nisi forte communiter esset ab omnibus, quasi per inspirationem divinam, absque vitio celebrata. Qui vero contra praedictas formas eligere attentaverint, eligendi ea vice potestate priventur. Illud penitus interdicimus, ne quis in electionis negotio procuratorem constituat, nisi sit absens in eo loco de quo debeat advocari, iustoque impedimento detentus venire non possit; super quo, si fuerit opus, fidem faciat iuramento, et tunc, si voluerit, uni committat de ipso collegio 50 3 Corp. iuris: sigillatim vota.

1

Corp. iuris: salvandum.

2 Corp. iuris: Deum.

Mirbt, Quellen. 3. Auflage.

10

vicem suam. Electiones quoque clandestinas reprobamus, statuentes, ut quam cito electio fuerit celebrata, solenniter publicetur.

c. 25. Quisquis electioni de se factae per sa e cularis potestatis abusum consentire praesumpserit contra canonicam libertatem, et electionis commodo careat et ineligibilis 5 fiat, nec absque dispensatione possit ad aliquam eligi dignitatem. Qui vero electionem huiusmodi, quam ipso iure irritam esse censemus, praesumpserint celebrare, ab officiis et beneficiis penitus per triennium suspendantur, eligendi tunc potestate privati.

1

c. 26. Nihil est quod ecclesiae Dei magis officiat, quam quod in digni assumantur praelati ad regimen animarum. Volentes igitur huic morbo necessariam adhibere medelam, irre10 fragabili constitutione sancimus: quatenus, cum quisquam fuerit ad regimen animarum assumptus is ad quem pertinet ipsius confirmatio, diligenter examinet et electionis processum et personam electi, ut, cum omnia rite concurrerint, munus ei confirmationis impendat; quia, si secus fuerit incaute praesumptum, non solum deiiciendus est indigne promotus, verum etiam indigne promovens puniendus. Ipsum quoque decernimus hac animadversione puniri, ut, cum de ipsius con15 stiterit negligentia, maxime, si hominem insufficientis scientiae, vel inhonestae vitae aut aetatis illegitimae approbaverit: non solum confirmandi primum successorem illius careat potestate, verum etiam ne aliquo casu poenam effugiat, a perceptione proprii beneficii suspendatur, quousque, si aequum fuerit, indulgentiam valeat promereri; si vero convictus fuerit in hoc per malitiam excessisse, graviori subiaceat ultioni.

20 Episcopi quoque tales ad sacros ordines et ecclesiasticas dignitates promovere procurent, qui commissum sibi officium digne valeant adimplere; si et ipsi canonicam cupiunt effugere ultionem.

Ceterum, qui ad Romanum pertinent immediate pontificem, ad percipiendam sui confirmationem officii, eius se conspectui, si commode potest fieri, personaliter repraesentent; vel personas transmittant idoneas, per quas diligens inquisitio super electionis 25 processu et electis possit haberi, ut sic demum per ipsius circumspectionem consilii sui plenitudinem assequantur officii, cum eis nihil obstiterit de canonicis institutis; ita quod interim valde remoti, videlicet ultra Italiam constituti, si electi fuerint in concordia, dispensative propter necessitates et utilitates ecclesiarum in spiritualibus et temporalibus administrent, sic tamen, ut de rebus ecclesiasticis nil penitus alienent. Munus vero consecrationis seu benedictionis recipiant, sicut 30 hactenus recipere consueverunt.

281.

e) Ueber die Reliquien der Heiligen.

Mansi XXII 1049 f.; c. 2 X de reliquiis 3, 45: FRIEDBERG II 650.

c. 62. Cum ex eo, quod quidam sanctorum reliquias exponunt venales et eas passim 35 ostendunt, christianae religioni detractum sit saepius, ne in posterum detrahatur, praesenti decreto statuimus, ut antiquae reliquiae amodo extra capsam non ostendantur nec exponantur venales. Inventas autem de novo nemo publice venerari praesumat, nisi prius auctoritate Romani pontificis fuerint approbatae.

282.

40 f) Kreuzzugsdekret: Das päpstliche Recht der Kirchenbesteuerung.

Mansi XXII 1062 f. — HEFELE V 900 f.; AGOTTLOB, D. päpstl. Kreuzzugssteuern d. 13. Jahrh., Heiligenstadt 92, 24.

Cupientes autem alios ecclesiarum praelatos nec non clericos universos et in merito 45 et in praemio habere participes et consortes, ex communi concilii approbatione statuimus, ut omnes omnino clerici, tam subditi quam praelati, v i gesimam partem ecclesiasticorum proventuum usque ad triennium conferant in subsidium terrae sanctae per manus eorum qui ad hoc apostolica fuerint providentia ordinati, quibusdam dumtaxat religiosis exceptis ab hac praetaxatione merito 50 eximendis illis similiter qui assumpto vel assumendo crucis signaculo sunt personaliter 1 Corp. iuris: electus.

« PoprzedniaDalej »