Obrazy na stronie
PDF
ePub

citatem sacerdotum suorum fastidiunt; et cum ipsis per eos verbum salutis proponitur, se melius habere in libellis suis, et prudentius se posse id eloqui submurmurant in occulto. Licet autem desiderium intelligendi divinas scripturas, et secundum eas studium adhortandi reprehendendum non sit sed potius commendandum, in eo tamen apparent merito arguendi, quod tales 5 occulta conventicula sua celebrant, officium sibi praedicationis usurpant, sacerdotum simplicitatem eludunt, et eorum consortium aspernantur qui talibus non inhaerent . . Arcana vero fidei sacramenta non sunt passim omnibus exponenda, cum non passim ab omnibus possint intelligi, sed eis tantum qui ea fideli possunt concipere intellectu. . . Tanta est enim divinae scripturae profunditas, ut non solum 10 simplices et illiterati, sed etiam prudentes et docti non plene sufficiant ad ipsius intelligentiam indagandam. Propter quod dicit 1 scriptura: Quia multi defecerunt scrutantes scrutinio. Unde recte fuit olim in lege divina statutum, ut bestia quae montem tetigerit, lapidetur; ne videlicet simplex aliquis et indoctus praesumat ad sublimitatem scripturae sacrae pertingere, vel eam 15 aliis praedicare.

269. b) Schreiben,,Sicut ecclesiarum" (12. Juli 1199) an Bischof u. Kapitel v. Metz. Ep. 11 142: Baluzius I 434; MSL 214 698; PR 781. WALTHER 3, 739.

Sicut ecclesiarum praelatis incumbit ad capiendas vulpes parvulas, quae demoliri vineam domini moliuntur 2, prudenter et diligenter intendere, sic est eis summopere 20 praecavendum ne ante messem zizania colligantur, ne forsan, quod absit, cum eis etiam triticum evellatur. Sane sicut non debet haeretica pravitas tolerari, sic enervari non debet religiosa simplicitas; ne vel patientia nostra haereticis audaciam subministret, vel simplices impatientia multa confundat, ut nobis diruptis convertantur in arcum perversum, et in haer e- 25 ticos de simplicibus commutentur. . In dubiis non est de facili sententia proferenda.. Praecipimus, quatenus eos commonere diligentius studeatis, rationibus et exhortationibus innitentes, ut ab his in quibus apparent reprehensione notabiles, omnino desistant, nec officium sibi vindicent alienum. Inquiratis etiam sollicite veritatem quis fuerit auctor translationis illius, quae intentio transferentis, quae fides utentium, 30 quae causa docendi, si sedem apostolicam et catholicam ecclesiam venerentur; ut super his et aliis quae necessaria sunt ad indagandam plenius veritatem per litteras vestras sufficienter instructi, quid statui debeat melius intelligere valeamus.

270. c) Schreiben,,Ea est in fovendis" (9. Dez. 1199) an die Aebte von Cistercium, Morimond und de Crista.

Ep. 11 235: Baluzius I 493; MSL 124 793; PR 893. WALTHER 3, 740.

35

Nuper.. episcopus (sc. Metensis) per suas nobis litteras intimavit quod quidam eorum, quos notabiles prioribus litteris denotarat, mandatis recusant apostolicis obedire; quibusdam eorum clanculo, quibusdam vero iam publice obedienduin esse dicentibus soli Deo; ab occultis etiam conventiculis non cessantes, officium praedi- 40 cationis occulte, licet a nullo mittantur, prohibiti etiam, sibi non metuunt usurpare; aspernantes sibi dissimiles, et translationi eidem usque adeo insistentes, ut se nec episcopo nec metropolitano suo nec nobis ipsis asserant parituros, si eam decreverimus abolendam. Licet autem tales in eo reprehendi merito videantur quod occulta conventicula celebrant, officium praedicationis usurpant, simplicitatem despiciunt 45 2 cf. HL 2 15.

1 Ps 63 7.

sacerdotum, et eorum consortia qui dictam translationem non recipiunt aspernantur; ne quid tamen subito facere videamur, discretioni vestrae, de qua plene confidimus, per apostolica scripta mandamus atque praecipimus quatenus ad civitatem Meten. pariter accedentes, cum eodem episcopo convocetis coram vobis. 5 talia sapientes, et adhaerentes translationi praedictae, et si fieri poterit, quae in eis reprehensibilia fuerint, auctoritate freti apostolica, sublato appellationis obstaculo corrigatis.. (Andernfalls sollen sie die Angeklagten über die in ep. 142 genannten Punkte inquirieren). Ut per vos certiores effecti, prout procedendum fuerit procedamus.

10

271. 3. Weltliche Jurisdiktion des Papstes. Dekretale,,Per venerabilem“, 7. Sept.-Dez. 1202, an Wilhelm v. Montpellier, Ep. V 128 PR 1794: Baluzius Epist. I, 674 ff.; c. 13 X. Qui filii sint legitimi, FRIEDBERG II 714 ff. WMOLITOR, Die Decretale Per venerabilem von Innocenz III., Mstr 76.

Per venerabilem fratrem nostrum, Arelatensem archiepiscopum, ad sedem apostolicam acce15 dentem, tua nobis nobilitas supplicavit, ut filios tuos legitimationis dignaremur titulo decorar e, quatenus eis, quo minus tibi succederent, natalium obiectio non noceret.

Quod autem super hoc apostolica sedes plenam habeat potestatem, ex illo videtur, quod cum, diversis causis inspectis, cum quibusdam minus legitime genitis, non naturalibus tantum, 20 sed adulterinis etiam dispensavit, sic ad actus spirituales ipsos legitimans, ut possent in episcopos promoveri, verisimilius creditur et probabilius reputatur, ut eos ad actus legitimare valeat saeculares, praesertim si praeter Romanum pontificem inter homines superiorem alium non cognoscunt, qui legitimandi habeat potestatem; quia cum maior in spiritualibus tam prudentia quam auctoritas et idoneitas requiratur, quod in maiori conceditur, licitum esse videtur etiam in minori. Per simile 25 quoque idem videtur posse probari, cum eo ipso quod aliquis ad apicem episcopalis dignitatis extollitur, eximitur a patria potestate. Praeterea, si etiam simplex episcopus scienter servum alterius in presbyterum ordinaret, licet ordinator satisfacere domino iuxta formam canonicam teneretur, ordinatus tamen iugum evaderet servitutis. Videretur siquidem monstruosum, ut qui legitimus ad spirituales fieret actiones, circa saeculares actus illegitimus remaneret. Unde, cum quo in spiri30 tualibus dispensatur, consequenter intelligitur in temporalibus dispensatus. Id autem in patrimonio beati Petri libere potest apostolica sedes efficere, in quo et summi pontificis auctoritatem exercet et supremi principis exsequitur potestatem.

Cum ergo videatur ex his legitimandi auctoritas non tantum in spiritualibus sed in temporalibus etiam penes Romanam ecclesiam residere, ut super hoc filiis tuis gratiam faceremus ob tua 35 et progenitorum tuorum merita, qui semper in devotione sedis apostolicae perstitistis humiliter ex parte tua idem archiepiscopus requirebat.

Videbatur autem ex eo trahere maiorem audaciam postulandi, quod non longe petere cogebatur exemplum, sed in favorem petitionis huiusmodi, quod nos ipsos in causa simili fecisse dicebat, poterat allegare. Cum enim clarissimus in Christo filius noster Philippus, rex Francorum illustris, 40 carissimam in Christo filiam nostram, Ingeburgem, Francorum reginam illustrem, dimiserit et ex alia postmodum superducta puerum susceperit et puellam, et tu similiter exclusa legitima superduxeris aliam, ex qua filios suscepisti, sicut cum filiis regis eiusdem, sic cum tuis credebatur de benignitate sedis apostolicae dispensandum; praesertim, cum maior id necessitas suaderet, et tu nobis specialius sis subiectus. Siquidem rex Francorum ex inclitae recordationis Isabella, regina Franco45 rum, legitimum olim suscepit haeredem, qui ei optatur et creditur in regni solio successurus. Tu vero ex legitima coniuge masculinum non habes haeredem, qui tibi et in devotione nostra et propria haereditate succedat. Insuper, cum rex ipse in spiritualibus nobis subiaceat, tu nobis et in spiritualibus et temporalibus es subiectus, cum partem terrae tuae ab Ecclesia Magalonensi possideas, quam ipsa per sedem apostolicam temporaliter recognoscit. Quare Magalonensi ecclesia mediante, 50 te nobis idem archiepiscopus asserebat temporaliter subiacere.

Verum si veritas diligenter inspicitur, res non similis sed valde dissimilis invenitur. Nam rex ipse a praedicta regina per bonae memoriae archiepiscopi Remensis, apostolicae sedis legati, fuit sententiam separatus. Tu vero uxorem tuam a te, sicut dicitur, temeritate propria separasti. Ipse quoque, priusquam ad eum prohibitio de non contrahendo cum altera perveniret, aliam

superduxit, ex qua prolem geminam noscitur suscepisse. Tu in contemptum ecclesiae aliam superinducere attentasti; propter quod ipsa in te gladium exercuit ecclesiasticae ultionis. Praeterea, rex ipse praedictae reginae contra matrimonium affinitatem obiecit, et coram praefato archiepiscopo testes induxit, cuius sententia quia cassata fuit solummodo propter iudiciarium ordinem non servatum, nos ei, post restitutionem praefatae reginae, super hoc venerabilem fratrem nostrum, 5 Octavianum, Hostiensem episcopum et dilectum filium, Ioannem, tituli sanctae Priscae presbyterum cardinalem, cognitores duximus concedendos.

Tu vero uxori tuae nihil quod divortium induceret, sicut asseritur, obiecisti; cum, etsi fides tori sit unum de tribus bonis coniugii, non tamen ipsius violatio coniugale vinculum violasset. De filiis quoque regis eiusdem, utrum legitimi an illegitimi fuerint, quamdiu pendet quaestio 10 affinitatis obiectae, potest non immerito dubitari. Nam, si affinitas fuerit comprobata, praedictam reginam non esse regis coniugem apparebit, et per consequens alia videretur sibi legitime copulata, et filios ei legitimos peperisse. De tuis vero, quod sint legitime nati, nec tu ipse proponis, nec ulla praesumitur ratione. Insuper, cum rex ipse superiorem in temporalibus minime recognoscat, sine iuris alterius laesione in eo se iurisdictioni nostrae subiicere potuit et subiecit, in quo forsitan 15 videretur aliquibus, quod per se ipsum, non tanquam pater cum filiis, sed tanquam princeps cum subditis, potuerit dispensare. Tu autem aliis nosceris subiacere. Unde, sine ipsorum forsan iniuria, nisi praestarent assensum, nobis in hoc subducere te non posses, nec eius auctoritatis existis, ut dispensandi super his habeas potestatem.

Rationibus igitur his inducti, regi gratiam fecimus requisiti, causam tam ex veteri quam ex 20 novo testamento tenentes, quod non solum in ecclesiae patrimonio, super quo plenam in temporalibus gerimus potestatem, verum etiam in aliis regionibus, certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus; non quod alieno iuri praeiudicare velimus, vel potestatem nobis indebitam usurpare, cum non ignoremus Christum in evangelio respondisse1: Reddite quae sunt caesaris caesari et quae sunt Dei Deo - propter quod postulatus ut haereditatem divideret 25 inter duos: Quis, inquit 2, constituit me iudicem super vos? sed quia sic in Deuteronomio continetur : Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, lepram et lepram, et iudicum intra portas tuas verba videris variari, surge, et ascende ad locum quem elegerit dominus deus tuus; veniesque ad sacerdotes Levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii veritatem; et facies, quaecunque 30 dixerint qui praesunt loco, quem elegerit dominus, et docuerint te iuxta legem eius; sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram. Qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministraverit domino deo tuo, decreto iudicis morietur, et auferes malum de Israel. Sane, cum Deuteronomium lex secunda interpretetur, ex vi vocabuli comprobatur in hoc, quod ibi decernitur, ut in novo testamento debeat observari. Locus enim, quem elegit dominus, 35 apostolica sedes esse cognoscitur sic, quod eam dominus in se ipso lapide angulari fundavit. Cum enim Petrus urbem fugiens exiisset, volens eum dominus ad locum, quem elegerat, revocare, interrogatus ab eo: Domine, quo vadis? respondit: Venio Romam iterum crucifigi. Quod intelligens pro se dictum, ad locum ipsum protinus est reversus. Sunt autem sacerdotes Levitici generis fratres nostri, qui nobis iure Levitico in exsecutione sacerdotalis officii coadiutores existunt. Is 40 vero super eos sacerdos sive iudex existit, cui dominus inquit in Petro: Quodcunque ligaveris super terram, erit solutum et in coelis; eius vicarius, qui est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, constitutus a Deo iudex vivorum et mortuorum. Tria quippe distinguunt iudicia; primum inter sanguinem et sanguinem, per quod criminale intelligitur et civile; ultimum inter lepram et lepram, per quod ecclesiasticum et criminale notatur; medium inter causam et cau- 45 sam, quod ad utrumque refertur tam ecclesiasticum quam civile; in quibus cum aliquid fuerit difficile vel ambiguum, ad iudicium est sedis apostolicae recurrendum, cuius sententiam qui superbiens contempserit observare, mori praecipitur et auferri malum de Israel, id est per excommunicationis sententiam velut mortuus a communione fidelium separari. Paulus etiam, ut plenitudinem potestatis exponeret, ad Corinthios scribens ait 5: Nescitis quoniam angelos iudicabimus; quanto 50 magis saecularia? Porro saecularis officium potestatis interdum et in quibusdam per se, nonnunquam autem et in nonnullis per alios exsequi consuevit. Licet igitur cum filiis saepedicti regis Francorum, de quibus an fuerint legitimi ab initio dubitatur, duxerimus dispensandum, quia tamen tam lex Mosaica quam canonica sobolem susceptam ex adulterio detestatur, testante domino, mamzer 5 I Ko 63.

6

1 Mt 22 21. 6 Dt 23 2.

2 Lc 12 14.

3 Dt 17 8-12.

4

4 Mt 16 19.

et spurius usque in decimam generationem in ecclesiam non intrabunt, canone vero vetante tales ad sacros ordines promoveri; saecularibus quoque legibus non solum repellentibus eos a successione paterna, sed negantibus ipsis etiam alimenta, supersedendum adhuc duximus petitioni praedictae nec ad praesens super hoc tuis precibus annuendum, donec, si fieri poterit, et culpa levior et iuris5 dictio liberior ostendatur; licet personam tuam specialis dilectionis bracchiis amplexemur, et in quibus cum Deo et honestate possumus, specialem tibi velimus gratiam exhibere.

272. 4. Das oberrichterliche Recht des Papstes zum Eingreifen in Streitigkeiten weltlicher Staaten (1204). Dekretale,,Novit', 1204, PR 2181: Bréquigny II Nr. 478; c. 13 X de iudiciis 2, 1: FRIEDBERG II 10 242 ff. MOLITOR, Dekretale Per venerabilem 70 f.; RScholz, D. Publizistik z. Z. Philipps des Schönen, St 03, 87 ff.; HFINKE, Aus d. Tagen Bonifaz VIII, Mstr 02, 150.

15

Novit ille, qui nihil ignorat, qui scrutator est cordium ac conscius secretorum, quod clarissimum in Christo filium nostrum Philippum regem Francorum illustrem de corde puro et conscientia bona et fide non ficta diligimus.

Non ergo putet aliquis, quod iurisdictionem aut potestatem illustris regis Francorum pertubare aut minuere intendamus, quum ipse iurisdictionem et potestam nostram nec velit, nec debeat etiam impedire, quumque iurisdictionem propriam non sufficiamus explere, cur alienam usurpare vellemus? Sed quum dominus dicat in evangelio1: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus eris fratrem tuum; si te autem non audierit, ad20 hibe tecum adhuc unum vel duos ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Quod si non audierit eos, dic ecclesiae; si autem ecclesiam, non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus, et rex Angliae, sicut asserit, sit paratus sufficienter ostendere, quod rex Francorum peccat in ipsum, et ipse circa eum in correctione processit secundum regulam evangelicam et tandem, quia nullo modo profecit, dixit ecclesiae: quomodo nos, qui sumus ad regimen universalis ecclesiae superna 25 dispositione vocati, mandatum divinum possumus non exaudire, ut non procedamus secundum formam ipsius, nisi forsitan ipse coram nobis vel legato nostro sufficientem in contrarium rationem ostendat? Non enim intendimus iudicare de feudo, cuius ad ipsum spectat iudicium, forte iuri communi per speciale privilegium vel contrariam consuetudinem aliquid sit detractum, sed decernere de peccato, cuius ad nos pertinet sine dubitatione censura, 30 quam in quemlibet exercere possumus et debemus.

35

Quum enim non humanae constitutioni, sed divinae legi potius innitamur, quia potestas nostra non est ex homine, sed ex Deo: nullus, qui sit sanae mentis, ignorat, quin ad officium nostrum spectet de quocunque mortali peccato corripere quemlibet Christianum et, si correctionem contempserit, ipsum per districtionem ecclesiasticam coërcere. Quod autem possimus et debeamus etiam coërcere, patet ex eo, quod inquit 2 dominus ad prophetam, qui fuit de sacerdotibus Anathot: Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas et destruas, et dissipes, et aedifices, et plantes. Constat vero, quod evellendum, destruendum et dissipandum est omne mortale peccatum. Praeterea quum dominus claves regni coelorum b. Petro tradidit, dixit ei: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis, et quodcunque solueris 40 super terram, erit solutum et in coelis. Verum nullus dubitat, quin omnis mortaliter peccans apud Deum sit ligatus. Ut ergo Petrus divinum iudicium imitetur, ligare debet in terris quos ligatos esse constat in coelis. Sed forsan dicetur, quod aliter cum regibus, et aliter cum aliis est agendum. Ceterum scriptum novimus in lege divina: Ita magnum iudicabis ut parvum nec erit apud te acceptio personarum, quam b. Iacobus intervenire testatur 5, si dixeris ei, qui indutus est veste 45 praeclara, tu sede hic bene; pauperi autem, tu sta illic, aut sede sub scabello pedum meorum. Licet autem hoc modo procedere valeamus super quolibet criminali peccato ut peccatorem revocemus a vitio ad virtutem, ab errore ad veritatem, praecipue tamen, quum contra pacem peccatur quae est vinculum caritatis.

Postremo quum inter reges ipsos reformata fuerint pacis foedera, et utrinque praestito proprio 50 iuramento firmata, quae tamen usque ad tempus praetaxatum servata non fuerint, numquid non poterimus de iuramenti religione cognoscere quod ad iudicium ecclesiae non est dubium pertinere, ut rupta pacis foedera reformentur? Ne ergo tantam discordiam videamur sub dissimulatione fovere, dissimulare religiosorum locorum excidium, et stragem negligere populi christiani, dilecto filio abbati Casemarii praedicto legato dedimus in praeceptis, ut, nisi rex ipse vel solidam pacem 55 cum praedicto rege reformet, vel treugas ineat competentes, vel saltem humiliter patiatur, ut idem 2 Ier 1 10. 3 Mt 16 19. 4 Dt 117. 5 la 22 f.

1 Mt 1815.

abbas et venerabilis frater noster archiepiscopus Bituricensis de plano cognoscant, utrum iusta sit querimonia, quam contra eum proponit coram ecclesia rex Anglorum, vel eius exceptio sit legitima, quam contra eum per suas nobis literas duxit exprimendam, iuxta formam sibi datam a nobis procedere non omittat.

273. 5. Das Verhältnis von Kirche und Staat.

Epist. lib. I 401,,Sicut universitatis conditor" an Acerbus, 30. Okt. 1198, BFW Nr. 5652: Baluzius Ep. 1 235. cf. Epist. lib. II 209 an d. Patr. v. Konstantinopel, ib. 472, PR 862; JHERGENRÖTHER, Kath. Kirche u. chr. Staat, 72, 419.

5

Sicut universitatis conditor Deus duo magna luminaria in firmamento coeli constituit, luminare maius, ut praeesset diei, et luminare minus, ut nocti praeesset, sic ad firmamentum 10 universalis ecclesiae, quae coeli nomine nuncupatur, duas magnas instituit dignitates, maiorem, quae quasi diebus animabus praeesset, et minorem, quae quasi noctibus praeesset corporibus: quae sunt pontificalis auctoritas et regalis potestas. Porro sicut luna lumen suum a sole sortitur, quae re vera minor est illo quantitate simul et qualitate, situ pariter et effectu, sic regalis potestas ab auctoritate pontificali suae sortitur 15 dignitatis splendorem, cuius conspectui quanto magis inhaeret, tanto minore lumine decoratur et quo plus ab eius elongatur aspectu, eo plus proficit in splendore.

6. Der Kampf gegen die Albigenser (1209).

274. a) Bericht des päpstlichen Legaten Abt Arnold v. Citeaux an Innocenz III. über die Einnahme von Béziers.

Epist. XII 108: Baluzius Ep. 11 373 f. HCHLEA, Gesch. d. Inquisition im MA, Uebers. herausg. v. JHANSEN I, Bonn 05, 170 ff.

20

Dum tractaretur cum baronibus de liberatione illorum qui in civitate ipsa catholici censebantur, ribaldi et alii viles et inermes personae non expectato mandato principum in civitatem fecerunt insultum; et mirantibus nostris, cum clamaretur Ad arma, ad arma, 25 quasi sub duarum vel trium horarum spatio transcensis fossatis ac muro capta est civitas Biterrensis, nostrique non parcentes ordini, sexui vel aetati, fere viginti milia hominum in ore gladii peremerunt; factaque hostium strage permaxima, spoliata est tota civitas et succensa, ultione divina in eam mirabiliter saeviente.

275. b) Caesarius v. Heisterbach:

1

30

Dialogus miraculorum, Distinctio V cap. 21. ed. JStrange, Coloniae 51, 301 f. Horum omnium praedicator et caput erat Arnoldus abbas Cisterciensis, postea archiepiscopus Narbonnensis. Venientes ad civitatem magnam, quae Biders 1 vocatur, in qua plus quam centum milia hominum fuisse dicebantur, obsederunt illam. In quorum aspectu haeretici super volumen sacri evangelii mingentes, de muro illud contra christianos 35 proiecerunt, et sagittis post illud missis clamaverunt: Ecce lex vestra, miseri! Christus vero evangelii sator iniuriam sibi illatam non reliquit inultam. Nam quidam satellites zelo fidei accensi, leonibus similes, exemplo illorum, de quibus legitur in libro Machabaeorum 2, scalis appositis, muros intrepide ascenderunt; haereticisque divinitus territis et declinantibus, sequentibus portas aperientes, civitatem obtinuerunt. Cognoscentes 40 ex confessionibus illorum catholicos cum haereticis esse permixtos, dixerunt abbati: Quid faciemus, domine? Non possumus discernere inter bonos et malos. Timens tam abbas quam reliqui, ne tantum timore mortis se catholicos simularent, et post ipsorum abcessum iterum ad perfidiam redirent, fertur dixisse: C a edite eos; novit enim dominus qui sunt eius 3. Sicque innumerabiles occisi sunt in civitate illa. 45

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »