Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

a

261. Papst Hadrian IV.: Vorwürfe gegen Kaiser Friedrich I. auf dem

Reichstag zu Besançon (1157). Imperatoriae maiestativ. 20. Sept. 1157: MG LL Sect. IV, Constitutiones 1, 1893, 229 f.; Gesta

Friderici I. imperatoris III 9, MG SS XX 420 36 ff.; JR 10304. Hadrian IV., Entschuldigungs6 schreiben ,,Ex quo universalis“ v. 29. Jan. 1158, ib. III 22, 1. c. 429; JR 10 386. HPRUTZ, K.

Friedrich I., 3 Bde. Danz 71—73; GIESE BRECHT, Gesch. d. deutsch. Kaiserzeit, V Br 80; JJASTROW u. GWINTER, Deutsche Gesch. i. Zeitalter d. Hohenstaufen I, St 97, 456 ff.; LANGEN IV 427 ff.; HAUCK IV 210 ff.; Lit. über Hadrian IV. u. Friedrich I.: RZÖPFFEL-CMIRBT, RE VII 308.

1. Imperatoriae maiestati paucis retroactis diebus recolimus nos scripsisse illud 10 horrendum et execrabile facinus et piaculare flagitium tempore nostro commissum, in

Teutonicis partibus, sicut credimus, aliquando intemptatum, excellentiae tuae ad memoriam revocantes, nec sine grandi admiratione ferentes, quod absque digna severitate vindictae usque nunc transire passus sis tam perniciosi sceleris feritatem. Qualiter enim

venerabilis frater noster E. 1 Lundenensis archiepiscopus, dum a sede apostolica remearet, 15 a quibusdam impiis et scelestis, quod sine grandi animi maerore non dicimus, in partibus

illis captus fuerit et adhuc in custodia teneatur, qualiter etiam in ipsa captione praedicta viri impietatis, semen nequam, filii scelerati in eum et in suos evaginatis gladiis violenter exarserint, et eos, ablatis omnibus, quam turpiter atque inhoneste tractaverint, et tua

serenissima celsitudo cognoscit, atque ad longinquas et remotissimas regiones fama tanti 20 sceleris iam pervenit. 2. Ad cuius utique vehementissimi facinoris ultionem, sicut is

cui bona placere, mala vero displicere credimus, constantius exsurgere debuisti, et gladium, qui tibi ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum est ex divina provisione concessus, in cervicem desaevire oportuit impiorum et gravissime conterere praesumptores.

Tu vero id ipsum ita dissimulasse diceris, seu etiam neglexisse, quod eosdem malefactores 25 non est quare poeniteat commisisse reatum, quia se impunitatem sacrilegii quod gesse

runt iamiam sentiunt invenisse. Cuius quidem dissimulationis et negligentiae causam penitus ignoramus, quoniam nos in aliquo serenitatis tuae gloriam offendisse, conscientiae scrupulus nostrum animum non accusat, sed personam tuam sicut carissimi et specialis

filii nostri et principis christianissimi, quem in apostolicae confessionis petra non ambigimus 30 per Dei gratiam solidatum sincera semper dileximus caritate et debitae tractavimus benigni

atis affectu. 3. Debes enim, gloriosissime fili, ante oculos mentis reducere, quam gratanter et quam iocunde alio anno mater tua sacrosancta Romana ecclesia te susceperit, quanta cordis affectione tractaverit, quantam tibi dignitatis plenitudinem contulerit et honoris,

et qualiter imperialis insigne coronae libentissime conferens, benignissimo gremio suo 35 tuae sublimitatis apicem studuerit confovere, nihil prorsus efficiens quod regiae voluntati

vel in minimo cognosceret obviare. Neque tamen poenitet nos tuae desideria voluntatis in omnibus implevisse, sed si maiora beneficia excellentia tua de manu nostra suscepisset, si fieri posset, considerantes, quanta ecclesiae Dei et nobis per te incrementa possint

et commoda provenire, non immerito gauderemus. 4. Nunc autem, quia tam immensum 40 facinus, quod in contumeliam universalis ecclesiae et imperii tui noscitur etiam commissum,

negligere ac dissimulare videris, suspicamur utique ac veremur, ne forte in hanc dissimulationem et negligentiam propter hoc tuus animus sit inductus, quod suggestione perversi hominis zizania seminantis adversus clementissimam matrem tuam sacrosanctam

Romanam ecclesiam et nos ipsos indignationem, quod absit, aliquam conceperis vel ranco45 rem. 5. Ob hoc igitur et ob alia omnia negotia, quae cognoscimus imminere, duos de melio

ribus et carioribus quos circa nos habemus, dilectos scilicet filios nostros, Bernhardum tituli sancti Clementis presbyterum cardinalem et Rolandum tituli sancti Marci presbyterum cardinalem et cancellarium nostrum, viros utique religione et prudentia et honestate conspicuos, serenitati tuae de latere nostro ad praesens duximus destinandos, excellentiam tuam rogantes attentius, quatenus eos tam honorifice quam benigne recipias, honeste tractes, et ea quae ipsi super hoc et super aliis ad honorem Dei et sacrosanctae Romanae ecclesiae, ad decus etiam et exaltationem imperii pertinentia ex parte nostra imperatoriae 5 proposuerint dignitati, sicut ab ore nostro procedant, absque ulla haesitatione suscipias, et ipsorum verbis, tamquam si ea contingeret nos proferre, fidem non dubites adhibere. Dat. Anagniae 12. Kal. Octobris.

1 Eskilli.

Kaiser Friedrich I.

10

a

262. 1. Herkunft der kaiserlichen Gewalt (1157). Rundschreiben Friedrichs'I., Okt. 1157, Antwort auf das in Besançon überreichte Schreiben Hadrians IV (cf. Nr. 261): MG LL Sectio IV, Constitutiones Hann 93, 231. HAUCK IV 213.

Cumque per electionem principum a solo Deo regnum et imperium nostrum sit, qui in passione Christi filii sui duobus gladiis necessariis regendum orbem subiecit, cumque Petrus apostolus hac doctrina mundum informaverit 1: Deum timete, regem honorificate, 15 quicumque nos imperialem coronam pro beneficio a domno papa suscepisse dixerit, divinae institutioni et doctrinae Petri contrarius est et mendacii reus erit. Quia vero actenus honorem ac libertatem ecclesiarum, quae iamdiu indebitae servitutis iugo depressa est, a manu Egyptiorum studuimus eripere et omnia eis dignitatum suarum iura conservare intendimus, universitatem vestram super tanta ignominia nobis et imperio condolere 20 rogamus, sperantes, ne honorem imperii, qui a constitutione Urbis et christianae religionis institutione ad vestra usque tempora gloriosus et imminutus extitit, fidei vestrae indivisa sinceritas tam inaudita novitate, tam presumptuosa elatione imminui patiatur; sciens omni ambiguitate remota, quod mortis periculum ante vellemus incurrere, quam nostris temporibus tantae confusionis obprobrium sustinere. 263. 2. Synode zu Pavia (1160): Recht des Kaisers zur Berufung von Synoden.

Gesta Friderici imperatoris IV 64: MG SS XX 479, 10 ff. (Augustus) convocato in unum concilio, cum resedisset, ait ad episcopos: Quamvis noverim officio ac dignitate imperii penes nos esse potestatem congregandorum conciliorum, praesertim in tantis ecclesiae periculis hoc enim et Constantinus et Theodosius 30 nec non Iustinianus, seu recentioris memoriae Karolus Magnus et Otto imperatores fecisse memorantur – auctoritatem tamen diffiniendi huius maximi et summi negotii vestrae prudentiae vestraeque potestati committo. Deus enim constituit vos sacerdotes, et potestatem vobis dedit de nobis quoque iudicandi. Et quia in his quae ad Deum sunt non est nostrum de vobis iudicare, tales vos et taliter in hac causa hortamur habere, tanquam 35 solius Dei de vobis expectantes iudicium.

25

Papst Alexander III. (1159–1181).

264. 1. Friede zu Venedig mit Friedrich I. 1177. MG LL Sect. IV. Constitutiones I 362 ff. PKEHR, NA XIII 114 ff. XXVII 758 ff.; PETERS, Unters. z. Gesch. d. Friedens v. Venedig, Hann 79; REICHNER, Beitr. z. Gesch. d. Venet. Friedenskongres- 40 ses v. 1177, B 86; GIESEBRECHT V 844 ff.; HREUTER, Gesch. Alexanders III., 3. Bd., L 64, 281 ff.

1. Dominus imperator F(ridericus) sicut dominum papam A(lexandrum) in catholicum et universalem papam recepit, ita ei debitam reverentiam exhibebit, sicut catholici sui antecessores suis catholicis antecessoribus exhibuerunt. Successoribus quoque suis catholice intrantibus eandem reverentiam exhibebit. - 2. Et reddet dominus imperator veram pacem tam domino papae Ale- 45

1 I Pt 2 17.

xandro quam omnibus successoribus suis et toti Romanae ecclesiae. 3. Omnem vero possessionem et tenementum sive praefecturae sive alterius rei, quam Romana ecclesia habuit et ipse abstulit per se vel per alios, bona fide restituet ei salvo omni iure imperii. Ecclesia quoque Romana

omnem possessionem et tenementum, quod ei abstulit per se vel per alios, bona fide ei restituet 5 salvo omni iure Romanae ecclesiae. 4. Possessiones etiam, quas dominus imperator restituet,

ad retinendum iuvabit. 5. Similiter et universos vasallos ecclesiae, quos occasione scismatis dominus imperator abstulit vel recepit, dominus imperator absolvet et domino papae A(lexandro) restituet et ecclesiae Romanae. 6. Praeterea dominus imperator et dominus papa ad honorem

et iura ecclesiae et imperii conservanda se vicissim iuvabunt, dominus papa ut benignus pater 10 devotum et carissimum filium et imperatorem christianissimum, dominus vero imperator ut de

votus filius et christianissimus imperator dilectum et reverendum patrem et beati Petri vicarium. 7. Quaecumque autem tempore scismatis vel occasione ipsius aut sine ordine iudiciario ecclesiis a domino imperatore vel suis sunt ablata, ei restituentur. 8. Domina etiam B(eatrix) imperatrix

recipiet dominum papam A(lexandrum) in catholicum et universalem papam. Dominus quoque 15 Henricus rex filius eorum similiter eum recipiet et ei et catholicis successoribus suis debitam reverentiam exhibebit et iuramentum, quod dominus imperator exhibuerit, similiter et ipse praestabit.

9. Pacem autem veram reddit dominus imperator et dominus Henricus rex filius eius illustri regi Siciliae usque ad XV annos, sicut per mediatores pacis est ordinatum et scriptum. 10. Con

stantinopolitano etiam imperatori et universis adiutoribus ecclesiae Romanae pacem veram reddit 20 et nullum malum meritum reddet eis per se vel per suos pro servitio collato ecclesiae Romanae.

11. De querelis autem et controversiis, quae ante tempora domini Adriani inter ecclesiam et imperium vertebantur, mediatores ex parte domini papae et domini imperatoris constituentur, quibus committentur, ut eas iudicio vel concordia terminent. Si vero praedicti mediatores non convenerint,

iudicio domini imperatoris vel eius seu eorum, quos ad id elegerint, finientur. 12. Christiano 25 autem dicto cancellario Maguntinus archiepiscopatus, Philippo autem Coloniensis archiepiscopatus

concedentur et confirmabuntur eis cum omni plenitudine archiepiscopalis dignitatis et officii. Et primus archiepiscopatus, qui in Theutonico regno vacaverit, domino Conrado auctoritate domini papae et auxilio domini imperatoris assignabitur, qui tamen congruus videatur. — 13. Ei

autem qui dicitur Calixtus una abbatia dabitur. llli autem qui dicebantur eius cardinales redibunt 30 ad loca quae primo habuerunt, nisi ea sponte vel iudicio dimiserant, et in ordinibus quos ante

scisma perceperunt relinquentur. — 14. Gero autem nunc dictus Alberstatensis praecise deponetur et Ulricus verus Alberstatensis restituetur. Alienationes a Gerone factae et beneficia data similiter et ab omnibus intrusis auctoritate domini papae et domini imperatoris cassabuntur et suis

ecclesiis restituentur. 15. De electione Brandeburgensis episcopi, qui ad Bremensem archiepis35 copatum electus erat, cognoscetur et, si canonicum fuerit, ad eandem ecclesiam transferetur. Et

quaecumque a Baldevino, qui nunc praeest Bremensi ecclesiae, alienata vel inbeneficiata sunt, sicut canonicum et iustum fuerit, eidem ecclesiae restituentur. 16. Item quae Salsiburgensi ecclesiae tempore scismatis subtracta sunt, ei plenarie restituentur. — 17. Universi clerici qui sunt

de Italia vel aliis regionibus, qui sunt extra Theutonicum regnum, dispositioni et iudicio domini 40 papae Alexandri) successorumque eius relinquentur. Si vero domino imperatori placuerit rogare

pro ordinibus aliquorum quos canonice perceperunt, usque ad X vel XII, si iustare voluerit, exaudietur. 18. G(arsidonius) autem Mantuanus ad episcopatum quondam suum restituetur, ita tamen, quod ille, qui nunc est Mantuanus, auctoritate domini papae et auxilio domini imperatoris

ad Tridentinum episcopatum transferatur, nisi forte inter dominum papam et dominum imperatorem 45 convenerit, ut in alio ei episcopatu provideatur. 19. Archipresbiter vero de Sacco in archipres

biteratu quondam suo et in aliis beneficiis, quae ante scisma habuit, cum omni plenitudine restituetur. -— 20. Universi etiam ordinati a quondam catholicis vel ab ordinatis eorum in Theutonico regno restituentur in ordinibus taliter perceptis nec occasione huius scismatis gravabuntur.

21. De Argentinensi autem et Basiliensi dictis episcopis, qui ordinati fuerunt a Guidone Cremensi, 50 in eodem regno a praedictis mediatoribus committetur X vel octo quos ipsi elegerint, qui praestito

iuramento firmabunt, quod illud consilium de ipsis Romano pontifici et domino imperatori dabunt quod viderint se canonice posse dare absque periculo scilicet animae domini papae et domini imperatoris et suae, et dominus papa adquiescet eorum consilio. — 22. Dominus autem papa et omnes

cardinales sicut receperunt dominum imperatorem F(ridericum) in Romanorum et catholicum 55 imperatorem, ita recipient B(eatricem) felicem uxorem eius in catholicam et Romanorum impera

tricem, ita tamen quod ipsa coronetur a domino papa A(lexandro) vel a legato ipsius. Dominum autem Henricum filium eorum in catholicum regem recipient. — 23. Pacem etiam veram reddent

5

dominus papa et cardinales domino imperatori F(riderico) et dominae imperatrici B(eatrici) et
Henrico regi filio eorum et universis adiutoribus ipsorum, salvis quae de spiritualibus dispositioni
et iudicio domini papae A(lexandri) et Romanae ecclesiae praesenti scripto relinquuntur et salvo
omni iure Romanae ecclesiae adversus detentatores rerum beati Petri et salvis his quae praescripta
sunt tam pro parte ecclesiae quam pro parte domini imperatoris et imperii. 24. Pacem vero
praedictam promittit dominus papa se observaturum in verbo veritatis et omnes cardinales, et
privilegium inde faciet cum subscriptione omnium cardinalium. Ipsi etiam cardinales scriptum
confirmationis praedicte pacis facient cum appositione sigillorum suorum. 25. Et dominus
papa statim advocato concilio quale subito advocari poterit, cum cardinalibus episcopis aliisque
religiosis viris qui interfuerint, excommunicationem statuet in omnes qui hanc pacem infringere 10
temptaverint. Deinde in generali concilio idem faciet. 26. Plures etiam de nobilibus Romanis
et capitaneis Campaniae hanc eandem pacem iuramento firmabunt. — 27. Imperator vero praedic-
tam pacem ecclesiae et iam dictam pacem XV annorum illustris regis Siciliae et treuquam Lom-
bardorum a proximis scilicet Kal. Augusti usque ad VI annos firmabit iuramento suo et principum
et faciet Lombardos qui ex parte sua sunt, sicut in communi scripto treuquae dispositum et scrip- 15
tum est, eandem treuquam firmari. Si vero aliquis fuerit ex parte imperatoris, qui praedictam
treuquam iurare recusaverit, imperator praecipiet universis qui ex parte sua sunt sub debito fideli-
tatis et gratiae suae, ut nullum praestent ei auxilium et volentibus eum offendere in nullo obsistant
vel contradicant, et si quis offenderit, non teneatur inde. Mandatum autem istud non revocabit
dominus imperator, donec treuqua durabit. Et dominus Henricus rex filius eius praedicta firmabit, 20
sicut scripto dispositum est. Dominus etiam imperator praedictam pacem ecclesiae et illustris
regis Siciliae, usque ad XV annos et treuquam Lombardorum corroborabit scripto suo cum sub-
scriptione sua et principum. 28. Si vero, quod absit, dominus papa praemoriatur, dominus
imperator et dominus Henricus rex filius eius et principes hanc formam pacis et compositionis
firmiter observabunt successoribus suis et universis cardinalibus et toti Romanae ecclesiae et 25
illustri regi Siciliae et Lombardis et ceteris qui secum sentiunt. Similiter, quod absit, si dominus
imperator praemoriatur, dominus papa et cardinales et ecclesia Romana iam dictam pacem fir-
miter observabunt successori suo et B(eatrici) felici uxori eius et Henrico regi filio eius et omnibus
de Theutonico regno et ceteris adiutoribus suis, sicut praescriptum est. Et successores domini
papae similiter observabunt.

† Wicmannus Madiburgensis archiepiscopus subscripsi.
† Philippus Coloniensis archiepiscopus subscripsi.
† Ego Cristianus Maguntinus archiepiscopus subscripsi.
† Ego Arnuldus Treuerensis archiepiscopus subscripsi.

† Ego Arduinus imperialis prothonotarius subscripsi. 265. 2. Die dritte röm. Lateransynode (1179): Besetzung des päpstl. Stuhles.

Mansi XXII 217 f. – HEFELE V 711; HINSCHIUS I 265. c. 1. De electione summi pontificis: Licet de evitanda discordia in electione summi pontificis manifesta satis a nostris praedecessoribus constituta manaverint, tamen quia saepe post illa per improbae ambitionis audaciam gravem passa est ecclesia scissuram: 40 nos etiam ad malum hoc evitandum de consilio fratrum nostrorum et sacri approbatione concilii aliquid decrevimus adiungendum. § 1. Statuimus igitur ut si forte inimico homine superseminante zizania inter cardinales de substituendo pontifice non potuerit concordia plena esse, et duabus partibus concordantibus tertia pars noluerit concordare, aut sibi alium praesumpserit nominare, ille absque ulla exceptione ab universa ecclesia Romanus 45 pontifex habeatur, qui a duabus partibus fuerit electus et receptus. $ 2. Si quis autem de tertiae partis nominatione confisus, quia de ratione esse non potest, sibi nomen episcopi usurpaverit, tam ipse quam qui eum receperint, excommunicationi subiaceant et totius sacri ordinis privatione mulctentur, ita ut viatici eis etiam nisi tantum in ultimis communio denegetur et nisi resipuerint, cum Dathan et 50 Abiron, quos terra vivos absorbuit, accipiant portionem. $ 3. Praeterea si a paucioribus aliquis quam a duabus partibus fuerit electus ad apostolatus officium, nisi maior concordia intercesserit, nullatenus assumatur et praedictae poenae subiaceat, si humiliter noluerit

30

35 5

abstinere. Ex hoc tamen nullum canonicis constitutionibus et aliis ecclesiis praeiudicium generetur, in quibus maioris et sanioris partis debet sententia praevalere, quia quod in eis dubium venerit superioris poterit iudicio diffiniri. In Romana vero ecclesia aliquid speciale constituitur quia non potest recursus ad superiorem haberi.

266. 3. Das Patronatsrecht ein ius spirituali annexum. Alexander III. ,,De iure patronatusan EB v. Canterbury, 1159–1181, JR 13 798: Mansi XX 340 c. 16 X de iure patr. 3, 38 ed. FRIEDBERG II, 614. cf. c. 3. 4. 5. 10. 11. 15. 24. HIN

SCHIUS II 629; STUTZ, RE XV 17. De iure vero patronatus in praescripta capella hoc tuae discretioni mandamus, quate10 nus, si R. Brito illud comparavit, quum inconveniens sit et penitus inhonestum vendi ius

patronatus, quod est spirituali annexum, contractum illum sublato appellationis remedio irritum esse decernas, ipsumque apostolica auctoritate fretus non differas revocare.

Papst Innocenz III. (1198—1216). FRHURTER, Gesch. Innocenz III. 4 Bde. 3 Hamb 41-43; FGREGOROVIUS, Gesch. d. Stadt 15 Rom im MA V 3, St 78, 7 ff.; JNBRISCHAR, SJ, Innocenz III., Fr 83; LANGEN IV 600_713; SCHWEMER, Innocenz III. u. d. deutsche Kirche, Str 82; HAUCK IV 683 ff.; ZÖPFFEL-MIRBT,

Innocenz III., RE IX 112 f.; Ort, Cath. Encyclopaedia VIII 17. 267. 1. Ungültigkeit der einem Feinde Gottes und seiner Heiligen geleisteten Eide. Epist. 1 38 ,,Et zizania non avellerev. 2.-3. März 1198: ed. Baluzius I 20; BR III 114 f.; PR

40. LANGEN IV 603. Innocenz bestätigt den gegen Markwald verhängten Bann und fährt dann fort: Nos enim praedecessorum nostrorum statuta sequentes ac attendentes, quod magis oporteat Deo servire quam hominibus, omnes qui Marcovaldo fidelitate sunt vel sacramento

astricti, apostolica auctoritate a sacramento absolvimus, et ne ipsi fidelitatem observent, 25 modis omnibus prohibemus, cum fidelitatem, quam aliqui christiano

principi iuraverunt, de o eiusque sanctis adversanti et eorum praecepta calcanti nulla mandentur auctoritate servar e. Ideoque praesentium vobis auctoritate mandamus, quatenus omnes, qui ei iuramenti

vel fidei tenebantur religione astricti, denuntietis et denuntiari faciatis per sedem aposto30 licam absolutos.

20

a

2. Das Bibellesen der Laien.

268. a) Schreiben ,,Cum ex coniuncto“ an alle Christen d. Diözese Metz (12. Juli 1199). Epistolae II 141: Baluzius 1 432 ff.; MSL 214 695; PR 780. HURTER II 245. 731 IV 42, 501;

WWALTHER, Deutsche Bibelübersetzung d. MA., 3. Teil, Brsch 92, 738; GVoigt, B. Bertram 35 v. Metz 1180—1212, Metz 93,116 ff.; KROPATSCHECK, Schriftprinzip d. luth. Kirche, 108 ff.

Significavit nobis venerabilis frater Metensis episcopus 1 per litteras suas quod ta m in dioecesi quam urbe Metensi laicorum et mulierum multitudo non modica tracta quodammodo desiderio scripturarum, evangelia,

epistolas Pauli, psalterium, moralia Iob, et plures alios 40 libros sibi fecit in Gallico sermone transferri, translationi

huiusmodi adeo libenter, utinam autem et prudenter, intendens, ut secretis conventionibus talia inter se laici et mulieres eructare praesumant, et sibi invicem praedicare: qui etiam aspernantur eorum consortium qui se similibus non immiscent, et a se reputant alienos

qui aures et animos talibus non apponunt: quos cum aliqui parochialium sacerdotum 45 super his corripere voluissent, ipsi eis in faciem restiterunt, conantes rationes inducere

de scripturis quod ab his non deberent aliquatenus prohiberi. Quidam etiam ex eis simpli

1 Bertold (Bertram) 1180—1212.

« PoprzedniaDalej »