Obrazy na stronie
PDF
ePub

Heinrich III.

Leo IX. Investiturgesetz der Synode zu Rheims.
Kaiser Heinrich III.

107

222.

1. Reformation des Papsttums (1046).

Ann. Corbeienses a. 1046: MG SS III 6. ESTEINDORFF, Jahrb. d. d. Reichs unter Heinrich III., 1, L 74, 313, 500 ff.; HAUCK III 570 ff.; CMIRBT, Gregor VI., RE VII 94 ff.

Synodus magna et prima Papiae, praesente domno Heinrico tunc rege; secunda 5 Sutriae, in qua in praesentia regis secundum instituta canonum depositi sunt papae duo, medius et ultimus 1; tertia Romae feria 3. et 4., quae fuit nativitatis dominicae vigilia, in qua canonice et synodice depositus est papa Benedictus 2, et unanimi cleri ac populi electione in locum eius substitutus est Suidgerus Bavenbergensis episcopus, et postera die nomine Clementis papa consecratus, domnum Heinricum voto et favore maximo 10 populi Romani coronavit imperatorem.

[merged small][merged small][ocr errors]

Imperator natalem domini Goslare egit, ibique quosdam haereticos, inter alia 15 pravi erroris dogmata Manichea secta omnis esum animalis execrantes, consensu cunctorum, ne haeretica scabies latius serpens plures inficeret, in patibulo suspendi iussit. 224. b) Anselmi Gesta episcoporum Leodiensium.

MG SS VII 228.

interficiendis. nequaquam

c. 64. De hereticis - Cum haec ita se habeant, cumque tam 20 apertae rationi evangelica sanctione subnixae nil aeque rationabiliter valeat contradici, videant quibus vacat, quomodo inreprehensibiliter actum sit, quod cum Goslarii quidam huiusmodi erroris sectatores essent deprehensi, post multam superstitionis suae discussionem iustamque pro pertinatia erroris excommunicationem suspendio insuper sint addicti. Cuius discussionis ordinem cum diligenter sciscitaremur, non aliam condemp- 25 nationis eorum causam cognoscere potuimus, quam quia cuilibet episcoporum iubenti, ut pullum occiderent, inoboedientes extiterant. Vere fatebor enim nec silebo, Wazonem nostrum, si haec tempora contigisset, huic sententiae assensum nequaquam praebiturum 3, exemplo beati Martini, qui ut intercederet pro Priscillianistis Maximi imperatoris turpiter adulantium sacerdotum consilio depravati edicto dampnatis, maluit excellentissimae 30 virtutis detrimentum incurrere, quam eripiendis etiam haereticis non consulere. Haec dicimus, non quia errorum haereticorum tutare velimus, sed quia hoc in divinis legibus nusquam sancitum non approbare monstremus.

Papst Leo IX. (1049–1054).
MIRBT, Leo IX., RE XI 379 ff.

225. 1. Reordinationen.

P. Damiani opusc. V, op. ed. Cajetanus tom. III 33.

CMIRBT, D. Publizistik im Zeitalter Gregors VII., L 94, 434.

Id etiam nos non praeterit, quod nostrae memoriae nonus Leo papa plerosque simoniacos et male promotos tamquam noviter ordinavit.

226. 2. Investiturgesetz der Synode zu Rheims (1049). can. 1: Mansi XIX 741. MIRBT, Publizistik 475; ASCHARNAGL, D. Begriff d. Investitur, St 08, 13 f.

Ne quis sine electione cleri et populi ad regimen ecclesiasticum proveheretur.

35

40

1 Gregor VI. und Silvester III.

2 Benedict IX.

3

3 vgl. Nr. 221.

227. 3. Bruch zwischen Rom und Byzanz (13. Juli 1054). Humberti brevis et succincta commemoratio eorum quae gesserunt apocrisiarii sanctae Romanae et apostolicae sedis in regia urbe: C. Will, Acta et scripta de controversiis ecclesiae graecae et latinae saec. XI, L 61, 150 f. HHALFMANN, Card. Humbert, Gö 83; CMIRBT, RE VIII 445 ff.; Kat5 TENBUSCH, Konf.kunde, I 123 f.; STEINDORFF, Jahrb. d. d. Reichs, II 254 ff.; WNORDEN, D. Papsttum u. Byzanz, B 03, 26 ff.

1. Anno XII. imperii Constantini Monomachi indictione VII., ipso die nativitatis beati Ioannis Baptistae, advenientibus a domino papa Leone IX. apocrisiariis sanctae Romanae et apostolicae sedis, Humberto scilicet cardinali episcopo Silvae Candidae et 10 Petro Amalphitanorum archiepiscopo, Friderico quoque diacono et cancellario, ad monasterium Studii intra urbem Constantinopolitanam Niceta monachus, qui et Pectoratus, ante praesentiam praefati imperatoris et procerum eius insistentibus ipsis nuntiis Romanis anathematizavit quoddam scriptum sub suo nomine contra sedem apostolicam et omnem Latinam ecclesiam editum et praetitulatum: De azymo, de sabbato et de nuptiis sacer15 dotum. Insuper anathematizavit cunctos, qui ipsam sanctam ecclesiam Romanam negarent primam omnium ecclesiarum esse et qui illius fidem semper orthodoxam praesumerent in aliquo reprehendere. Post haec statim in conspectu omnium ad suggestionem eorundem nuntiorum Romanorum iussit idem orthodoxus imperator praefatum incendi scriptum sicque fuit discessum.

20

2. Sequenti autem die praedictus Niceta urbe est egressus: ultro adiit legatos ipsos intra palatium Pigi. A quibus accipiens perfectam suarum propositionum solutionem iterum sponte anathematizavit omnia dicta et facta vel tentata adversus primam et apostolicam sedem. Sic ab eis in communionem receptus effectus est eorum familiaris amicus. Porro dicta vel scripta eorundem nuntiorum adversus diversas calumnias Graecorum et 25 maxime contra scripta Michaëlis Constantinopolitani episcopi et Leonis Achridani metropolitani episcopi et saepedicti Nicetae monachi iussu imperatoris in Graecum fuere translata et in eadem urbe hactenus conservata.

3. Tandem Michaële praesentiam eorum et colloquium devitante atque in stultitia sua perseverante praefati nuntii XVII. Kal. Augusti adierunt ecclesiam Sanctae Sophiae 30 et super obstinatione illius conquesti clero ex more ad missas praeparato iam hora tertia diei sabbati chartam excommunicationis super principale altare posuerunt sub oculis praesentis cleri et populi. Inde mox egressi etiam pulverem pedum suorum excussere in testimonium illis iuxta dictum evangelii proclamantes: videat Deus et iudicet (Mt 10 14). Hinc ordinatis ecclesiis Latinorum intra ipsam Constantinopolim et anathemate 35 dato cunctis, qui deinceps communicarent ex manu Graeci Romanum sacrificium vituperantis, in osculo pacis acceptis orthodoxi imperatoris licentia donisque imperialibus sancto Petro et sibi alacres coepere reverti XV. Kal. Augusti; sed nimia instantia precum Michaëlis spondentis tunc demum se conflicturum cum eis imperator compulsus a Solembria litteris suis eos revocavit XIII. Kal. Augusti. Quo etiam die festinantes regressi diverte40 runt ad palatium Pigi. Quos praefatus Michaël haeresiarcha comperiens rediisse, quasi ad concilium conabatur adducere in ecclesiam Sanctae Sophiae sequenti die, ut ostensa charta illorum, quam omnino corruperat transferendo, obruerentur ibidem a populo. Quod prudens imperator praecavens noluit haberi aliquod concilium, nisi et ipse adesset praesens. Cumque hoc ei omnimodis Michaël contradiceret, iussit Augustus ipsos nuntios 45 confestim arripere iter. Quod et factum est. Porro vesanus Michaël dolens suas non procedere insidias concitavit imperatori vulgi seditionem maximam, velut nuntiis cooperata fuerit eius voluntas. Unde imperator coactus interpretes Latinorum, Paulum videlicet ac filium eius Smaragdum caesos et detonsos Michaëli tradidit; sicque tumultus ille

Leo IX.: Exkommunikation geg. den Patriarchen v. Konstantinopel.

109

conquievit. Verum imperator post nuntios Romanos directis suis exemplar excommunicationis veracissimum a civitate Russorum remissum sibi accepit civibusque exhibuit ac tandem Michaëlem falsasse chartam legatorum comperit atque convicit. Itaque commotus amicos et affines ipsius honoribus privatos a palatio eliminavit contraque ipsum usque nunc graves iras retinuit. Denique exemplar chartae excommunicatoriae est tale.

228.

4. Exkommunikation gegen d. Patriarchen Michaël Caerularius v. Konstantinopel (1054).

Humbertus, dei gratia cardinalis episcopus sanctae Romanae ecclesiae; Petrus, Amalfitanorum archiepiscopus; Fridericus, diaconus et cancellarius omnibus catholicae ecclesiae filiis: Sancta Romana prima et apostolica sedes ad quam tanquam ad caput sollicitudo om- 10 nium ecclesiarum specialius pertinet, ecclesiasticae pacis et utilitatis gratia ad hanc regiam urbem nos apocrisiarios suos facere dignata est, ut iuxta quod scriptum est, descenderemus et videremus utrum opere completus sit clamor, qui sine intermissione ex tanta urbe conscendit ad eius aures, aut si non est ita, ut sciret. Quamobrem cognoscant ante omnia gloriosi imperatores, clerus, senatus et populus huius Constantinopolitanae urbis, et omnis 15 ecclesia catholica nos hic persensisse magnum unde vehementer in domino gaudeamus bonum, et maximum unde miserabiliter contristemur, malum. Nam quantum ad columnas imperii et honoratos eius cives sapientes christianissima et orthodoxa est civitas. Quantum autem ad Michaëlem, abusive dictum patriarcham, et eius stultitiae fautores, nimia zizania haereseon quotidie seminantur in medio eius. Quia sicut Simoniaci donum dei 20 vendunt; sicut Valesii hospites suos castrant, et non solum ad clericatum sed insuper ad episcopatum promovent; sicut Ariani rebaptizant in nomine sanctae trinitatis baptizatos, et maxime Latinos; sicut Donatistae affirmant excepta Graecorum ecclesia ecclesiam Christi et verum sacrificium atque baptismum ex toto mundo periisse; sicut Nicolaïtae carnales nuptias concedunt et defendunt sacri altaris ministris; sicut Severiani male- 25 dictam dicunt legem Moysis; sicut Pneumatomachi vel Theumachi absciderunt a symbolo spiritus sancti processionem a filio; sicut Manichaei inter alia, quodlibet fermentatum fatentur animatum esse; sicut Nazareni carnalem Iudaeorum munditiam adeo servant, ut parvulos morientes ante octavum a nativitate diem baptizari contradicant, et mulieres in menstruo vel partu periclitantes communicare, vel si paganae fuerint baptizari 30 prohibeant, et capillos capitis ac barbas nutrientes eos, qui comas tondent, et secundum institutionem Romanae ecclesiae barbas radunt, in communione non recipiant. Pro quibus erroribus et aliis pluribus factis suis, ipse Michaël litteris domini nostri papae Leonis admonitus resipiscere contempsit. Insuper nobis nuntiis illius causas tantorum malorum rationabiliter reprimere volentibus praesentiam suam et colloquium denegavit et eccle- 35 sias ad missas agendum interdixit, sicut et prius Latinorum ecclesias clauserat, et eos azymitas vocans verbis et factis ubique persecutus fuerat: in tantum, ut in filiis suis anathematizasset sedem apostolicam, contra quam se adhuc scribit oecumenicum patriarcham. Unde nos quidem sanctae primae apostolicae sedis inauditam contumeliam et iniuriam non ferentes catholicamque fidem subrui multis modis attendentes auctoritate sanctae et 40 individuae trinitatis atque apostolicae sedis, cuius legatione fungimur, et cunctorum orthodoxorum patrum ex conciliis septem atque totius ecclesiae catholicae anathemati, quod dominus noster reverendissimus papa itidem Michaëli et suis sequacibus, nisi resipiscerent, denuntiavit, ita subscribimus.

Michaël abusivus patriarcha neophytus, et solo humano timore habitum monacho- 45 rum adeptus, nunc etiam criminibus pessimis a multis diffamatus, atque cum eo Leo Achridanus episcopus dictus et sacellarius ipsius Michaëlis, Constantinus, qui Latinorum

sacrificium profanis conculcavit pedibus et omnes sequaces eorum in praefatis erroribus et praesumptionibus, sint anathema Maranatha, cum Simoniacis, Valesiis, Arianis, Donatistis, Nicolaïtis, Severianis, Pneumatomachis et Manichaeis, et Nazarenis, et cum omnibus haereticis, imo cum diabolo et angelis eius, nisi forte resipuerint. Amen, amen,

5 amen.

Papst Nikolaus II. (1058-61).

GMEYER V. KNONAU, Jahrb. d. d. Reichs unt. Heinrich III. und Heinrich IV., I, L 90; LANGEN III 502 ff.; HAUCK III 678 ff.; MIRBT, RE XIV 72 ff.

[blocks in formation]

10 MG LL Sect. IV. Constitutiones imperatorum I, Hann 93, 538 ff. PSCHEFFER-BOICHORST, Neuordnung d. Papstwahl durch Nikolaus II., Str 79, 14 ff. 27 ff.; HGRAUERT, HJG I (1880) 502 ff.; MEYER V. KNONAU I 678 ff. III 653 ff.; HEFELE IV 800 ff.

In nomine Domini Dei salvatoris nostri Iesu Christi, anno ab incarnatione eius MLIX, mense Aprili, indictione XII., praepositis sacrosanctis evangeliis, praesidente quoque 15 reverendissimo ac beatissimo Nicolao apostolico papa, in basilica Lateranensis patriarchii, quae cognominatur Constantiniana, considentibus etiam reverendissimis archiepiscopis, episcopis, abbatibus seu venerabilibus presbyteris atque diaconibus, idem venerabilis pontifex, auctoritate apostolica decernens, de electione summi pontificis inquit:

Novit beatitudo vestra, dilectissimi fratres et coepiscopi, inferiora quoque membra 20 non latuit, defuncto piae memoriae domino Stephano decessore nostro, haec apostolica sedes, cui auctore Deo deservio, quot adversa pertulerit, quot denique per simoniacae haeresis trapezitas malleis crebrisque tunsionibus subiacuerit, adeo ut columma Dei viventis iamiam paene videretur nutare et sagena summi piscatoris procellis intumescentibus cogeretur in naufragii profunda submergi. Unde, si placet fraternitati vestrae, debemus 25 auxiliante Deo futuris casibus prudenter occurrere et ecclesiastico statui, ne rediviva — quod absit! — mala praevaleant, in posterum praevidere. Quapropter instructi praedecessorum nostrorum aliorumque sanctorum patrum auctoritate decernimus atque statuimus: § 1 Ut, obeunte huius Romanae universalis ecclesiae pontifice, inprimis cardinales episcopi diligentissima simul consideratione tractantes, mox sibi clericos cardinales ad30 hibeant; sicque reliquus clerus et populus ad consensum novae electionis accedant. § 2 Ut nimirum ne venalitatis morbus qualibet occasione subrepat (surripiat) religiosi viri praeduces sint in promovendi pontificis electione, reliqui autem sequaces. Et certe rectus atque legitimus hic electionis ordo perpenditur, si perspectis diversorum patrum regulis sive gestis, etiam illa beati praedecessoris Leonis sententia recolatur: 35,,Nulla“, inquit1,,,ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a comprovincialibus episcopis cum metropolitani iudicio consecrati“. Quia vero sedes apostolica cunctis in orbe terrarum praefertur ecclesiis atque ideo super se metropolitanum habere non potest, cardinales episcopi procul dubio metropolitani vice funguntur, qui videlicet electum antistitem ad apostolici culminis 40 apicem provehunt.

§ 3. Eligant autem de ipsius ecclesiae gremio, si reperitur idoneus, vel si de ipsa non invenitur, ex alia assumatur.

§ 4. Salvo debito honore et reverentia dilecti filii nostri Henrici, qui inpraesentiarum rex habetur et futurus imperator Deo concedente speratur, sicut iam sibi concessimus 45 et successoribus illius, qui ab hac apostolica sede personaliter hoc ius impetraverint.

§ 5. Quodsi pravorum atque iniquorum hominum ita perversitas invaluerit, ut pura, 1 Leo I. Ep. ad Rusticum Narbonensem: MSL 54, 1203; JR 544.

sincera atque gratuita electio fieri in Urbe non possit, cardinales episcopi cum religiosis clericis catholicisque laicis, licet paucis, ius potestatis obtineant eligere apostolicae sedis pontificem, ubi congruentius iudicaverint.

§ 6. Plane postquam electio fuerit facta, si bellica tempestas, vel qualiscunque hominum conatus malignitatis studio restiterit, ut is qui electus est in apostolica sede iuxta 5 consuetudinem intronizari non valeat, electus tamen sicut papa auctoritatem obtineat regendi sanctam Romanam ecclesiam et disponendi omnes facultates illius, quod beatum Gregorium ante consecrationem suam fecisse cognoscimus 1.

Quodsi quis contra hoc nostrum decretum synodali sententia promulgatum per seditionem vel praesumptionem aut quodlibet ingenium electus aut etiam ordinatus seu 10 intronizatus fuerit 2, auctoritate divina et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, perpetuo anathemate cum suis auctoribus, fautoribus, sequacibus a liminibus sanctae dei ecclesiae separatus subiiciatur (abiiciatur), sicut Antichristus et invasor atque destructor totius christianitatis; nec aliqua super hoc audientia aliquando ei reservetur, sed ab omni ecclesiastico gradu, in quocunque prius fuerat, sine retractatione deponatur. Cui quisquis 15 adhaeserit vel qualemcunque tanquam pontifici reverentiam exhibuerit aut in aliquo illum defendere praesumpserit, pari sententia sit mancipatus. Quisquis autem huius nostrae decretalis sententiae temerator extiterit et Romanam ecclesiam sua praesumptione confundere et perturbare contra hoc statutum tentaverit, perpetuo anathemate atque excommunicatione damnetur et cum impiis, qui non resurgent in iudicio, reputetur 20 (deputetur). Omnipotentis scilicet dei patris et filii et spiritus sancti contra se iram sentiat et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, quorum praesumit confundere ecclesiam, in hac vita et in futura furorem reperiat. Fiat habitatio eius deserta, et in tabernaculis eius non sit qui inhabitet 3. Fiant filii eius orphani et uxor eius vidua. Commotus amoveatur ipse atque filii eius et mendicent et eiciantur de habitationibus suis. Scrutetur 25 foenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius. Orbis terrarum pugnet contra eum, et cuncta elementa sint ei contraria, et omnium sanctorum quiescentium merita illum confundant et in hac vita super eum apertam vindictam ostendant. Observatores autem huius nostri decreti Dei omnipotentis gratia protegat, et auctoritate (auctoritas) beatorum apostolorum Petri et Pauli ab omnium peccatorum vinculis absolvat. 30

1 Die kaiserliche Fassung in folgenden §§ abweichend:

§ 1. Ut obeunte huius Romanae universalis ecclesiae pontifice inprimis cardinales diligentissima simul consideratione tractantes, salvo debito honore et reverentia dilecti filii nostri Heinrici, qui inpraesentiarum rex habetur et futurus imperator deo concedente speratur, sicut iam sibi mediante eius nuntio Longobardiae cancellario W. concessimus, et successorum illius, qui ab hac apostolica sede personaliter hoc ius impetraverint, ad consensum novae electionis accedant. § 2. Ut nimirum ne venalitatis morbus qualibet occasione surripiat, religiosi viri cum serenissimo filio nostro rege Heinrico praeduces sint in promovendi pontificis electione, reliqui autem sequaces.

[ocr errors]

§3. Eligant autem de ipsius ecclesiae gremio, si reperitur idoneus, vel si de ipsa non invenitur, ex alia assumatur.

§ 4. Quodsi pravorum atque iniquorum hominum ita perversitas invaluerit, ut pura, sincera atque gratuita electio fieri in Urbe non possit, licet pauci sint, ius tamen potestatis obtineant, eligere apostolicae sedi pontificem, ubi cum invictissimo rege Heinrico congruentius iudicaverint.

§ 5. Plane postquam electio fuerit facta, si bellica tempestas vel qualiscunque hominum conatus malignitatis studio restiterit, ut is qui electus est in apostolicam sedem iuxta consuetudinem inthronizari non valeat, electus tamen sicut papa auctoritatem obtineat regendi sanctam Romanam ecclesiam et disponendi omnes facultates illius, quod beatum Gregorium ante suam consecrationem fecisse cognoscimus.

2 Zusatz der kaiserl. Fassung: non papa sed sathanas, non apostolicus sed apostaticus ab omnibus habeatur et teneatur.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »